Letter #861
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaLöbau (Lubawa), 1532-12-03
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissimae Reginali Maiestati Poloniae etc. do paper damaged⌈[do]do paper damaged⌉minae[1] et dominae meae clementissimae.
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, domina clementissima. Humillimam servitiorum meorum commendationem.
Quanto maerore me affecerit mors magnifici domini Valdesii, cum ob eam animorum arctissimam inter nos coniunctionem, tum etiam, quod illum bonum et fidelem servitorem rerum Serenissimae Maiestatis Vestrae in aula caesaris reliqueram, scribi a me nequit. Haec est via carnis omnibus. Confeceram iam longas ad illum et ad alios apud caesarem litteras voluique illas per proprium mittere nuntium, sed morte amici consternatus et litteras proieci et nuntium non misi, quousque Serenissima Maiestas Vestra me edoceat, cum ista per mortem facta est mutatio, quid et quibus per me vult scribi. Eo amico amisso, licet alios adhuc non paucos ibi habeam, animus meus ab illa curia decidit. Nihilominus quicquid Serenissima Maiestas Vestra mihi mandaverit, ipse subibo umeris nec me labor iste gravabit.
Serenissima et Clementissima Domina mea. Dederat mihi Serenissima Maiestas Vestra per postulationem suam a reverendissimo domino Varmiensi in mense illius vacantem tunc canonicatum Varmiensem, quem ego Bononiae, si affectus forsan fuerat, liberum a pontifice sum assecutus et inter alia beneficia per pontificis indultum mihi est reservatus atque a me hucusque possessus. Cum vero paulo ante tractari est superinscribed⌈estest superinscribed⌉ coeptum de coadiutore Varmiensi, quo ego fortassis excluderer, ne talis praeficeretur, qui serenissimae maiestati BNW BOZ TG 15 nr 1711, f. 24v regiae et fidus, et gratus esset, quod illi canonici magna cura praecaverunt semper, surrexit quidam inter eos Alexander Sculteti, qui Romae quandam tabernam publicam et ea, quae illam concernebant, satis diu fovebat et me suis technis Romanistis turbare et canonicatu mihi per Serenissimam Maiestatem Vestram concesso privare contendit, prius etiam me bis ex nominationibus serenissimae regiae maiestatis per mentales reservationes cum magno meo dispendio eiecit et in ea persecutione contra me, nullo umquam verbo vel re minima a me laesus, perseverat. Quod Sacrae Maiestati Vestrae, quae collatrix mea est benignissima, non sine magno animi dolore conqueror ms. conquerer(!) ⌈conquerorconqueror ms. conquerer(!) ⌉, conquestus etiam sacrae maiestati regiae per litteras meas.
Supplico igitur Sacrae Maiestati Vestrae, velit hanc ignominiam auctoritati Sacrae Maiestatis Vestrae et meritis meis illatam serio apud se perpendere et reverendissimo domino episcopo, quem huius rei expertem scio, capituloque Varmiensi serio scribere, ut istum, non Macedonem Alexandrum, sed rabulam, a concepto contineant, vel potius effici, ut in exemplum aliorum ... in castro Marienburgensi cum pane contritionis certo tempore, quo a furore ad sanitatem redeat, castigetur, ne id per huius hominis malignitatem amittam, quod tanto labore, curis et dispendio a Sacra Maiestate Vestra sum assecutus. Posset etiam sacra maiestas regia, modo vellet, hanc ecclesiam Varmiensem, quae sola permittitur libera uti electione, quemadmodum omnes alias in Regno, Magno Ducatu et hanc meam ecclesiam digno, cui vellet, conferre neque magna subest causa, cur fieri non deberet. Nulla alia enim re se defendit quam imperatoria bulla, quae nullam vim in subditis serenissimae maiestatis regiae et eiusdem dominiis habere potest vel debet. Si aliis ecclesiis derogatum est, cur ista sola maneret immunis? BNW BOZ TG 15 nr 1711, f. 25r Sicque non fierent episcopi, qui numquam vel viderunt, vel text damaged⌈[vel]vel text damaged⌉ servierunt regi, sicut his annis contigit habuitque igitur in novissimo Pruteno bello maiestas regia non text damaged⌈[non]non text damaged⌉ parvas difficultates, fidem episcopi, prius sibi ignoti text damaged⌈[i]i text damaged⌉, emere coacta etc. Ista non in hoc scribo, ut alicuius bonae famae officerem, sed ut Sacra Maiestas Vestra, quomodo haec habeant, clarius cognoscat.
Scripsi Sacrae Maiestati Vestrae novissime, rogans absolutionem a sacra maiestate regia per duos annos, quibus me explicare debitis possem, ab officiis et muniis publicis, quod ut mihi Sacra Maiestas Vestra impetret, iterum atque iterum humillime peto. Vix puto, quod ad conventum Graudnicensem venire potero, adeo, ut reor, otium et quies insolita pedem meum exulceravit neque spero sacram maiestatem regiam aegre laturam, si iam tandem salutis et valetudinis meae, quam toties in Maiestatum Vestrarum servitio posui in periculum, rationem habuero, quamdiu hoc, quod vitae reliquum est, Deus concesserit, qui Sacram Maiestatem Vestram quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus meque humillime cum hoc canonicatu, quem mihi contulit, Sacrae Maiestati Vestrae, ut Dominae meae clementissimae, commendo.
Ex castro Lubaviensi, 3 Decembris anno Domini MDXXXII
Serenissimae Vestrae Reginalis Maiestatis humillimus servus et capellanus Iohannes episcopus Culmensis.
[1 ] Written on piece of paper which is now lost