Letter #869
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1532-12-26
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverendo in Christo] Patri, domino [Ioanni D]antisco, episcopo [Culmensi], sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Redditae sunt nobis Paternitatis Vestrae litterae, datae ex arce Lubaviensi die tertia mensis huius, quibus mortem magnifici Alphonsi Valdesii caesareae maiestatis secretarii dolet certiorque reddi cupit, cui in rebus nostris ad curiam caesaris scribere debeat, queritur demum contra quendam Alexandrum, impetitorem suum de canonicatu Varmiensi, ac subinde petit libertatem ab officiis muniisque publicis. Mors magnifici Alphonsi Valdesii et nobis quidem molesta est, sed cum rerum humanarum is exitus sit, aequiore animo ferre necesse est. Scribit nobis magnificus Cornelius Duplicius Scepperus ex Oeniponte in vigilia divi Andreae scrinia Valdesii necdum perlata esse Mantuam, ubi tum caesar fuit, sicque negotiorum nostrorum, quae per Fabianum scripseramus, nihil hactenus agi coeptum esse et vix credimus aliquid futurum. Nam fortunam nostram illic satis iam expertae sumus. Erant Mantuae apud caesarem duces Ferrariae, Urbini et Mediolani, ut caesarem salutarent. Pontifex maximus decima octava mensis Novembris profectus ab urbe Roma Bononiam, ut ibi caesarem conveniret, Andreas ab Auria, expugnata Corone in Peloponneso et Patris, et quodam Castro Novo in faucibus freti, quod ex Iunio Mari ad Corinthum incurrit, revocatur ad vehendam caesaream maiestatem proximo vere in Hispanias.
In locum Valdesii nemo est successurus, nam penes Covos et illius familiarem domesticum nomine Draquos tota est summa rerum Neapolitanarum, quae expedientur lingua Hispanica, et caesar decrevit amplius non habere secretarium Latinum. Sic tota vis rerum gerendarum apud Hispanos erit et nos desiderabamus, ut Cornelius noster in locum Valdesii successisset. Haec sunt, quae de curia caesaris Paternitatem Vestram non latere voluimus.
Contra Alexandrum, impetitorem Paternitatis Vestrae, obtulit se reverendus dominus episcopus Cracoviensis litteras regias expediturum in urbem Romam, quibus opus fuerit, dum nuntius sese commodus obtulerit et nos operam nostram non negamus.
Non visum est sacrae maiestati regiae, quod possit liberam facere Paternitatem Vestram ab officiis muniisque publicis. Quare hortamur, in his, quae regis ac rei publicae sunt, se accommodet, munia ista non gravatim obeat, in hocque potissimum pontificatus sui initio voluntati regiae studeat enixe obtemperare, quod gratiam illi parere in futurum poterit. De his iam antea Paternitati Vestrae respondissemus, si quis fuisset, qui responsum apud nos sollicitasset. Hortamur, ut in posterum servitoribus nuntiisque suis iubeat, ut apud nos responsum petant et bene valeat.
Datae Cracoviae, die 26 Decembris M-o D-o XXXII-o.