Letter #872
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaLöbau (Lubawa), 1532-12-29
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW BOZ TG 15 nr 1798, f. 203v
Serenissimae Reginali Maiestati Poloniae etc. Dominae et paper damaged⌈[Dominae et]Dominae et paper damaged⌉ Dominae meae c paper damaged⌈[c]c paper damaged⌉lementissimae[1]
BNW BOZ TG 15 nr 1798, f. 202r
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, Domina Clementissima. Humillimam servitiorum et orationum mearum commendationem.
Scripsi his diebus Serenissimae Maiestati Vestrae non pauca, in quibus summopere cupio esse exauditus, neque diffido, quin aliqua ex parte votis meis Serenissima Maiestas Vestra respondebit, praesertim in condonatione contributionis et in defensione contra adversarium Serenissimae Maiestatis Vestrae et meum, qui conatur me ex iure, quod per gratiam Serenissimae Maiestatis Vestrae habeo, ecclesiae Varmiensis, eicere, quod tamen quamdiu mihi adminiculo suo Serenissima Maiestas Vestra affuerit, futurum non est.
Repperi hic inter res meas soleas Hispanas Valentiae factas, quae apte hiemi conveniunt et licet pedi Serenissimae Maiestatis Vestrae maiores, quam oportet, esse videntur, calori tamen melius quam aliae consuetae inservient. Has quaeso a servo suo clementer suscipiat.
Alia non restant, quam quod me gratiae Serenissimae Maiestatis Vestrae humillime commendo. Christus, Dominus noster, eandem Serenissimam Maiestatem Vestram in hoc novo anno et per quam plurimos alios sospitet quam diutissime et prosperet in omnibus.
Ex castro Lubaviensi, 29 Decembris post Christum natum anno MDXXXIII
Serenissimae Maiestatis Vestrae Reginalis humillimus capellanus Iohannes episcopus Culmensis manu propria.
[1 ] Missing parts of address were written on lost piece of paper seal was impressed through