Letter #879
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1533-01-11
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverendo in Christ]o patri, domino Ioanni Dantisco episcopo [Culmens]i, sincere [nobis] dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo pater sincere nobis dilecte.
Accepimus litteras Paternitatis Vestrae datas ex arce Lubaviensi 29 Decembris, quibus recenset ea, quae nobis superioribus scripsit litteris de condonatione contributionis et absolutione a comitiis istis ac defensione contra adversarium de canonicatu Varmiensi. Istis nos iam respondimus, ut ex litteris nostris in hanc diem forte Paternitas Vestra intellexit, sacram illius maiestatem videlicet respondisse, quod non possit Paternitatem Vestram ab his, quae rei publicae sunt, liberam facere. Contra adversarium vero reverendus dominus episcopus Cracoviensis cumprimum nuntius ad urbem Romam sese obtulerit, regio et suo nomine scribet, qua de re illius paternitatem nostris litteris nunc admonemus. Scribemus et nos pariter, opus esse autem censemus Romae, qui negotium Paternitatis Vestrae curaret et sollicitaret.
Soleas Hispanicas a Paternitate Vestra missas, pulchre factas, grato animo accepimus. Bene valeat.
Cracoviae, die XI Ianuarii M-o DXXXIII-o.
Ad mandatum sacrae maiestatis reginalis proprium