Letter #885
Helius EOBANUS Hessus (KOCH) to Ioannes DANTISCUSNuremberg, 1533-01-23
received 1533-02-20 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo principi ac Domino, domino Ioanni a Curiis Dantisco, episcopo Culmensi etc., domino ac patrono summo suo
Salutem.
Cum oblata esset mihi brevis haec et praeceps scribendi occasio, scribendum tamen ad Te breviter et quocumque daretur modo putavi, Princeps Reverendissime Domineque ac Patrone mi unice, ut quamquam non ignorares fidem erga Te meam perpetuam et constantissimam, tamen etiam hoc qualicumque argumento intelligeres me etiam in hac parte Germaniae cogitare de Te. Quamquam quid cogitare dico, qui ne momento quidem temporis summae Tuae non tantum erga me humanitatis, ac benevolentiae queam oblivisci. Quantum enim desiderium, qualem memoriam Tui apud nostros homines, maxime vero Noribergenses, reliqueris, dici non potest. Et ego plura de hoc scribere consulto supersedeo, ne hoc instituisse in epistola videar, ut Te ipsum Tibi commendem. Non enim, ut existimo, ita Tibi excidisti, ut qui sis, nescias. Veniam potius ad ea, quae nostra sunt maxime. Quam me paenitet, quamque est odiosae apud me recordationis, quod Ratisbonam ad Te non redii, sed hic erratum fuit in reddendis mihi Tuis et Campensis nostri litteris, quae utique nimis sero ad me pervenerunt et Tu vel iam abieras, vel eras adeo brevi abiturus, ut praevenire me posse prorsus diffiderem. Sed hanc iacturam sartiemus forte aliqua alia magna audacia. Patierisne, feresne, sustinebisne, optime Dantisce, ut hic aurem ego Tibi vellicem et ex Te bona et simplici amicitiae nostrae fiducia quaeram? Ecquid est, quod tanto tempore nihil ad Tuum Eobanum, qui Te praeter omnes alios mortales unice adamat, scribis? In eo praesertim loco positus, unde si voles, quam frequentes ad nos possis habere tabellarios. Verum id, si quid est neglegentiae leviusculae, negotiis nunc Tuis condonandum est, qui recens impositus in administrationem principatus non exigui, non potes non obrui multis et maximis curis. Et ego plane sim impudens, si plus a Te desiderem, quam ut sciam, vivasne et valeas. Nam quanti Tu apud me esse existimas scire, immo audire, quanto applausu a Tuis exceptus sis, quanto favore regis eximii in episcopatum veneris et num quiete istic agas et securus harum turbarum, quae nos probe exercent et quarum nullus finis est, αλλα μεν ταυτα και ταυτα. Hoc quoque vehementer scire cupio, num Tecum adhuc sit noster Campensis, an in patriam forte redierit, nihil enim de vobis, postquam Ratisbona abiistis, intellegere potui; si adhuc Tecum est, rogo mandes homini, ut ad me scribat et perscribat diligenter omnia, quae vobis ab abitu vestro a Danubio contigerunt. Potestis vero magna commoditate litteras ad me mittere per Dantiscos Tuos, cum quibus nostri mercatores frequenter negotiantur et ultro citroque commeant non raro. Iam dudum scio, cupis de meis quoque rebus deque mea fortuna fieri certior. Itaque ut statim intellegas, non ero verbosus. Ego ad proximas Calendas Maii Noriberga demigraturus sum rursus Erphurdiam, antiquam illam in patriam revocatus, eo meliore, quam hic fueram, condicione. Quamquam aegre me Norici dimittunt, ambiit item me illustrissimus princeps Ioannes Friderichus dux Saxoniae, elector etc., sed cum iam praevenissent Erphurdienses, sua ille spe frustratus est. Quamquam, si Erphurdiae non cesserit ex animi sententia, vacabit mihi semper apud illum condicio. Quod si Tuus ducatus nobis esset paulo vicinior, apud neminem mortalium omnium mallem, quam apud Te vivere, qui non modo animo principe digno, verum etiam studiis litterarum es praeditus adeo, ut cum animi dotibus vincas omnes etiam summos, eruditione concedas certe paucissimis. De Homero, qui Tibi dedicatur, bene spera. Res est laboris magni et quae praecipitari nec possit nec debeat, futura tamen haud dubie tanta, ut posteri quoque admiraturi sint hoc ante me neminem praestare potuisse, sicut iam, ut ad me ex Italia scribitur, admirantur Itali Theocritum per me Latine loqui didicisse. Interim tamen multa quoque alia ad Te mittemus atque utinam, quod nunc erat sub prelo, fuisset absolutum. Ecclesiasten carmine versum duci Saxoniae inscripsi sicut vides, non frustra, nam et dedit XX aureos et pollicitus est quocumque oblato beneficio me cumulaturum. Ebnerus, quem hic vidisti, mortuus est, in cuius funere scriptum a me Epicedion ad Te mitto, tametsi nondum scio, haec scribens, an ille laturus sit, cui has ad Te dedi. Scribam alias ad Te copiosius et quidem carmine, cuius nunc potens non eram in tanta brevitate oblatae occasionis. Salutat Te reverenter uxor mea und bytt Euren Gnad willen yr etwan eyn mal eyn börnsteynen Paternoster schicken, quamquam iam antea multa habet Tuae liberalitatis symbola. Saluta, precor, optimum ac carissimum mihi Campensem, si adhuc Tecum est, cui quod non scripserim, ipse causam dedit, qui passus est ignorare me, ubi gentium viveret. Eidem salutem dicito ex sua cunnibenigna, quam ille probe novit et cognovit, dum mecum ageret. Saluto ego vos magno <s>cypho pleno vini optimi, vos quaeso, mihi ut respondeatis tribus stufis Dantiscenae(!) cerevisiae.
Vale in Christo Princeps Optime ac Patrone mihi perpetua fide colendissime.
Noribergae, XXIII Ianuarii anno MDXXXIII.
Tuae Celsitudini unice deditus Eobanus Hessus.
Postscript:
Quod maxime metuebam, paratis his litteris, tabellarius, quem tamen ego non vidi, libellos duos iam conclusos ac ad Te inscripto<s> Ecclesiasten scilicet et Epicedion Ebneri ferre noluit. Itaque rogo, ut ignoscas non mittenti nunc, missuro tamen, quamprimum data erit occasio, simul et alia quaedam, ut scripsi. Rerum apud nos novarum non multum est, nisi quod Gallum apparare bellum aiunt in caesarem et pontificem, quos nunc in Italia maxima concordia agere dicunt. Nostrorum militum magna manus ad Gallum confluit. Dii bene vertant. Oro, ut aliquando, posthabitis Tuis negotiis, mihi rescribas. Sed heus, optime Praesul, saluta mihi amantissimos Tuos fratres germanos Georgium et Bernhardum, viros optimos et mihi carissimos. Cursim.