Letter #888
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIFriedeck (Wąbrzeźno), 1533-01-26
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et domino, domino Petro Dei gratia episcopo Cracoviensi etc. et Regni Poloniae [c]ancellario supremo, domino meo colendissimo.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime. Obsequiorum meorum atque mei ipsius plurimam commendationem.
Rediens pridie ex Petricovia nuntius meus attulit mihi gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae in me plenas litteras, quas non sine lacrimis exosculatas cum ad calcem usque legissem, cogitavi intra me: “bone Deus, qui fit, quod tantus praesul, cum quo nulla sanguinis mihi coniunctio et de quo etiam numquam bene sum meritus et cui etiam nulla in re usui esse possum, tantum mihi afficiatur” rogavique ex animo, ut istiusmodi Dominationis Vestrae Reverendissimae propensionem velit mihi esse perpetuam, ille Dominationi Vestrae Reverendissimae rependat. Accepi non sine gaudio 200 marcas Prutenicales (eas dumtaxat contribuere debebam), quas mihi serenissima maiestas regia ad intercessionem Dominationis Vestrae Reverendissimae clementer remisit. Neque hoc me male habuit, quod priusquam litterae maiestatis regiae, quae me exactorem contributionis statuebant, redditae mihi fuissent, iam exactores in dicione mea officium suum exercuerant; sic ea in re a malorum liberatus sum suspicione. Quod consecrationem meam spectat, nollem Dominationem Vestram Reverendissimam esse in dubio. Decrevi omnimode, Deo bene favente, in Quadragesima futura suscipere ordines cum sacerdotio ab aliquo suffraganeorum, si forsan ipse convenire episcopum aliquem ob pedis valetudinem non possem. Sacerdos a nemine quam a Dominatione Vestra Reverendissima consecrari in episcopum velim, ut qui episcopatum mihi contulit, is etiam munus consecrationis mihi impenderet. De his paulo post latius. Is Tidemannus Gise petiit se commendari Dominationi Vestrae Reverendissimae, quem contra procuratorem Nicolaum Holsten et in causa, quam habet cum vitrico, quantum aequitas expostulat, commendatum esse Dominationi Vestrae Reverendissimae rogo. Cui me etiam atque omnia mea ex corde commendo.
Ex castro meo Fridek, 26 Ianuarii anno Domini 1533.
Reverendissimae Dominationis Vestrae devi<n>ctissimus Ioannes episcopus Culmensis.