Letter #89
UNKNOWN to [Ioannes DANTISCUS?]Regensburg, [1548-07-24 — 1548-08]
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Salutem.
Quis rerum nostrarum sit status, non dubito, quin ex aliorum relatum abunde intellexeris, amice et confrater carissime. Postquam optimum nostrum episcopum amisimus, doleo equidem me in haec impia incidisse tempora, cum novi enim episcopi electione{m} nuper nostri capitulares omnes, proh dolor, unico vel altero saltem excepto, concubinarios, votifrugos, adulteros, homicidas esse videbam. Quem animi dolorem inde perceperim, verbis exprimere non possum. Tu, cum hactenus non credideris, ex adiuncta, quaeso, descriptione videas, quos et quales habeamus capitulares. Nihil autem verius est ista descriptione. Magistratus Ratisponensis testetur, cives loquantur nihil, quod a veritate abhorreat huic insertum dicent. At, quaeso per Deum immortalem, quid pontifex ad haec? Quid patres Tridentini? Quid reformatio, quam iamdudum minati sunt? Si ulla Germaniae ecclesia reformatione indigeret, nostra certe indigeret in primis. Quod si pontifex non in tempore providerit, metuendum certe, ne cives residuum catholicorum gregem propter scelestos illos vi opprimant et urbe eiciant, quod Deus clementer avertere dignetur. Haec in sinum amici effundere volui, summopere rogans, ut si quid de exsecutione concilii intellexeris, scriptis mihi communices.
Datae Ratisponae etc.