Letter #891
Felix REICH to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1533-02-08
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Iohanni, Dei gratia episcopo Culmensi, domino meo clementissimo.
Reverendissime Pater atque clementissime domine et patrone perpetuo observande.
Misit ad me venerabilis dominus Nicolaus Crapicius iussum, ut scribit Reverendissimae Dominationi Vestrae, Pasquillum novum ut extrudatur iureque postliminii ad suum dominum tandem aliquando redeat. Prior ille mihi creditus plane illepido debitori, qui fidem nisi admonitus non liberavi, verum si tergiversari velim, in alios tantae morae culpam reiicere possem, posteaquam enim reverendissmus dominus episcopus Warmiensis, cui praecipue missus erat, reddidisset, in amicorum manibus, quarum contrectationem, etiam contaminatus apparet compluribus diebus ob facetum ac plausibile argumentum versatus est, ut vix eum rursum vindicare potuerim.
Quam purgationem si non accipit Reverendissima Dominatio Vestra, singularem ipsius humanitatem et animi candorem appello, quae etiam apertam culpam paterne ignoscere consuevit. Pasquillum tandem remitto et pro altero denuo ad me dato magnas gratias ago. Ceterum eruditissimi viri Ioannis Campensis, quem Reverendissimae Dominationis Vestrae beneficio Prussia habere meruit, paraphrasim in Ecclesiasten hic apud ecclesiam Warmiensem invenire nondum potui, rimabor autem posthac diligentius, si apud quempiam lateat occultus. Si prodierit, dabo operam, ut ad Reverendissimam Dominationem Vestram perferatur.
Cui cum servitiis meis commendatus esse cupio, cuique integram valetudinem et omnem felicitatem precor.
Ex Frawenburg, VIII Februarii anno 1533.
Reverendissimae Dominationi Vestrae studiosus et obsequentissimus Felix Reich