Letter #900
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), [1534]-02-23
received [1534]-03-24 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri, domino Iohanni Dantisco, Culmensi episcopo, administratori Pomezaniensi, domino suo clementissimo. Lubavii in Prussia
Lubavii
Reverendissime Pater.
Perveni tandem Cracoviam in itinere et in Kelsa decem diebus humanissime a reverendissimo domino Cracoviensi habitus. Bonus ille et pius senex voluit, ut illic diebus aliquot subsisterem et capita quaedam Pauli illi praelegerem, astante familia quae Latine novit et avidissime auscultante, quamquam praesule ipso avidius nemo. Ita factum est, ut octo prima capita ad Rhomanos paucis explicuerim; cupivisset optimus antistes me diutius retinere et plura audire, sed ego properabam Cracoviam, ut proverbia et commentariolus, in duas nimirum Pauli epistolas, ederetur. Videns autem praesul ipse mihi hoc esse vehementer cordi, misit me suo curru cum quattuor equ[is] Cracoviam, ipse vero mansit in praedio, non venturus Cracoviam ante festum Palmarum. Donavit mihi vestem talarem elegantibus subductam pellibus cibellum vesticulam interiorem eiusdem generis pellibus subductam, februariolum praeterea holosericum subductum martibus; addidit praeterea decem florenos pro viatico, liberaturum ultra haec omnia puto illum me ex hospitio, in quo hic sum nimis sumptuoso. Ut autem animi mei gratitudinem quoquam ostenderem, dicavi{t} illi proverbia, quae iam coepta sunt excudi. Et commentariolus coeptus est; ubi absoluta fuerint, curabo ut per Georgium Hegel exemplaria aliquot mittantur ad Dominationem Vestram. Offendi hodie fasciculum litterarum missum ad Reverendissimam Vestram Paternitatem per ipsum Carolum Crutzer a magnifico domino Cornelio, qui iterum missus est Constantinopolim, quemadmodum Vestra Dominatio ex litteris intelleget. Huic fasciculo non dubitabam quin aliquid inesset scriptum ad me, quare aperi, sed nihil inveni praeter litteras a nostro seniore et Mirabili Petro. Forte Cornelius nondum resciverat me a Dominatione Vestra discessisse. Est praeterea psalteriolum meum, cui ex imitatione Parisiensi adiectus est Ecclesiastes, Lugduni impressum, ab eodem Cornelio Dominationi Vestrae missum. Oro quantum possum obnixissime, Dominatio Vestra aegre ferre non velit, quod fasciculum aperuerim, nihil enim intus laesum est, sed tantum externum signum, cuius loco ego imprimam meum. Brevissime scribam et Vestrae Reverendissimae Dominationi plura et domino Bernhardo, quando et exemplaria mittam, aut etiam ante. Non gravetur quaeso Dominatio Vestra aliquando Campensem suum litteris invisere. Valeat quam diutissime Reverendissima Vestra Paternitas cum tota cognatione sua, cui ex animo commendari cupio.
Cracoviae, 23 Februarii.
Postscript:
Ne omnino hic nihil agam, iussu reverendissimi domini Cracoviensis Paulinas aliquot epistolas praelegere constitui.
Reverendissimae Dominationi Vestrae addictissimus famulus Ioannes Campensis