Letter #904
Bernard WAPOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1533-03-05
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime. Salutem et prosperos successus. Post servitiorum meorum commendationem.
Data mihi est chorographia regni Daniae, Sueciae ac Norvegiae, pro qua ingentes ago gratias Dominationi Vestrae Reverendissimae, nam multum me iuvabit ad earum terrarum descriptionem, quam ea aestate facere et finire constitui cum Livoniae et Moscoviae tractu, quae potissimum regiones situsque earum nedum antiquis, sed et modernis scriptoribus, parum cognitus est, cum sit alioqui pars mundi nequaquam contemnenda. Postquam imprimetur, curabo, ut Nova Chorographia ad Reverendissimam Dominationem Vestram quam primum perferatur, hanc vero, quam mihi misit de consensu et voluntate domini Fabiani, apud me retinui, cum exemplar eius tam subito excerpere non potuerim et res indiget summa diligentia ob debitam proportionem, cum nec gradus, nec miliaria sint apposita. Dominatio Vestra Reverendissima dabit veniam, quod eam nunc non remiserim. In eius cartae parte occidentali puto omnia recte esse descripta, in orientali circa Fynlandiam multum est erra tum, cum fines Moscoviae et Fynlandiae longe aliter se habeant.
Novitates sunt de congressu pontificis et caesaris Bononiae. Andre[as Doria] classis praefectus est cum eis, qui Coronem, Patras, Zacyntum et alia pleraque loca Turcis eripuit et praesidiis militaribus firmavit. Fama est caesarem iturum in Hispaniam. Inter Ferdinandum et Ianusium tractatur de pace in Oldenburgo oppid[o]; incertum adhuc, quid sequetur. Alia non sunt. Valeat feliciter Reverendissima Dominatio Vestra, cui me plurimum commendo.
Ex
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor