Letter #915
Bernard WAPOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1533-03-15
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Iohanni Dantisco paper damaged⌈[Dantisco]Dantisco paper damaged⌉ episcopo Culmensi paper damaged⌈[Culmensi]Culmensi paper damaged⌉ domino suo [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ observando
In Lubava
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime. Servitiorum meorum commendatione praemissa salutem et felicitatem.
Prioribus meis litteris petii veniam, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae chorographiam Scandinaviae non remiseram. Non potui tam repente exemplar eius extrahere, nunc cum hoc commode fecerim et exacte, remitto eandem Reverendissimae Dominationi Vestrae et ago gratias immortales, quod me deliciarum suarum fecit participem. Exspecto similem cartam a reverendissimo domino Lincopensi ex Gedano, quam, ut audio, summa diligentia perfecit. Curabo, ut hoc anno totus ille angulus septentrionis, Livonia et Moscovia adiuncta, imprimatur, qui ad nostra usque tempora antiquis scriptoribus parum cognitus fuit, cum alioqui non sit pars mundi haec contemptibilis, tot gentibus et numerosis populis referta et, quod pulcherrimum est, Christiano nomine insignita. Nova ex Italia habemus: Romanum pontificem et Carolum imperatorem Bononiae convenisse et iam diversos abiisse; inter Ferdinandum et Iohannem Ungariae reges tractatur concordia, domino Lasky palatino in hoc plurimum laborante ac citro ultroque discursante, qui ut periculosissimi belli fuit, ita nunc iucundae pacis auctorem se fore pollicetur. Nos Poloni conventiculis tempus terimus. Valeat feliciter Reverendissima Dominatio Vestra.
Ex Cracovia, die 15 Martii 1533.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Bernardus Vapousky cantor Cracoviensis