Letter #929
Nicolaus COPERNICUS to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1533-04-11
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni electo Culmensi, domino et fautori suo plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine.
Percepi litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, e quibus humanitatem, gratiam et favorem erga me Reverendissimae Dominationis Vestrae satis intelligo, quae, cum apud ipsam obtinui, etiam apud alios quoscumque bonos viros eadem mihi propagare non ms 1 dedignatus,
ms 2 dedignetur⌈dedignatusms 1 dedignatus,
ms 2 dedignetur⌉. Quod certe non meis meritis, sed cognitae Reverendissimae Dominationis Vestrae bonitati puto tribuendum. Utinam mihi possit aliquando contingere, quibus haec possem promereri. Gaudeo certe plus quam dici potest me talem dominum et fautorem invenisse. Quod autem petit Reverendissima Dominatio Vestra, ut ad se 20 huius mensis me conferrem (quod etsi libentissime facerem non levem causam habens tantum amicum et patronum visitandi), id tamen mihi incidit infortunium, ut eo tempore dominum Felicem et me negotia quaedem et causae necessariae nos cogant in loco manere. Itaque uti Reverendissima Dominatio Vestra boni consulat absentiam tunc meam, rogo. Sum alioqui accedere Reverendissimam Dominationem Vestram, ut par est, paratissimus et, cui plurima alia debeo, facere, quod placuerit, modo id Reverendissima Dominatio Vestra alio tempore mihi insinuaverit. Cui iam non in petitis gratificari, sed magis iussa capessere me debere fateor.
Ex Frauemburg, Parasceve Pascae anno 1533.
E(idem) or E(iusdem)⌈E(idem)E(idem) or E(iusdem)⌉ Reverendissimae D(ominationis) or D(ominationi)⌈D(ominationis)D(ominationis) or D(ominationi)⌉ Vestrae devotissimus Nicolaus Copernicus