Letter #931
Paulus OBERSTEINER to Ioannes DANTISCUSRiva del Garda, 1516-05-04
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Clarissimo viro, domino Ioanni Dantisco, poetae laureato, serenissimi et cle[mentissimi] Poloniae regis secretario, amico tamquam fratri meo observando.
In Bolzano.
Clarissime domine, amice honorande.
Accepi non multis abhinc diebus litteras Humanitatis Vestrae intellexique ea, quae mihi significabat. Quocirca ipsam maiestatem diligenter allocutus rem Humanitatis Vestrae ea qua potui ac debui industria ac vigilantia sollicitavi. Super quo maiestati suae videtur ipsam Humanitatem Vestram usque ad ulteriorem maiestatis suae dispositionem istic commorari debere. Cui ut se eo commodius interea intertenere valeat, mittit per eius famulum praesentium latorem quinquaginta florenos Rhenenses, quos etsi pauci sint, donec tamen aliter per maiestatem suam constituatur, aequo animo accipiet dignabiturque inter puellarum delicias istic, ubi frequentem copiam esse opinor, genio meo nomine, quoniam ego variarum rerum gravi mole oppressus mei incumbere nequeo, incumbere. Quae interea felix valeat, et ad cuius mandata me paratissimum continue offero.
Datae Ripae, 4 Maii 1516.
Humanitatis Vestrae bonus frater Paulus Oberstainer etc. per manum propriam