Letter #949
Ioannes DANTISCUS to [Piotr TOMICKI]Marienburg (Malbork), 1533-05-17
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG 16, No.1900, f. 89r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi colendissime. Obsequiorum meorum et mei ipsius plurimam commendationem.
Accepi hic a Dominatione Vestra Reverendissima binas, unas ultima hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ Aprilis, alias quinta istius datas. Priores, quae mihi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ adversam Dominationis Vestrae Reverendissimae aegritudinem significabant, me hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ totum in animo consternatum effecerunt, novissimae nonnihil me mihi restituerunt, quod Dominatio Vestra Reverendissima meliuscule se habere scribit. Deum Omnipotentem, quantum humana mea hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ potest tenuitas, enixissime rogo, ut Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime sospitem nobis conservet utque Dominatio Vestra Reverendissima salutem suam curet accuratius, oro atque obtestor, relicta illa gravi, qua semper premitur, sollicitudinum regni sarcina. In ea, qua nunc est Dominatio Vestra Reverendissima aetate, nihil est quiete et animi tranquillitate Dominationi Vestrae Reverendissimae commodius, quam ut omnibus modis sibi quaerat ac complectatur, iterum atque iterum rogo, non tam ratione sui ipsius, quam suorum omnium habita ratione, inter quos ego licet minimus, numquam tamen Deum Omnipotentem pro longaeva incolumitate Dominationis Vestrae Reverendissimae humillimis precibus meis flagitare desino.
Quae hic in hoc conventu egimus, sic habent. Cum fere maior et potior consiliariorum pars hic non adesset, iuridice negotium domini palatini Marienburgensis et domini Michaelis Szelislawski transigere non videbatur nobis convenire, quandoquidem quattuor dumtaxat harum terrarum et civitatum ordines ad eam tam gravem et diu turbatam causam discernendam iudices aderamus. Ne tamen partes diutius mutuo se molestarent, iunxi mihi dominum palatinum Marienburg Pomeraniae et infra intra decursum 4 horarum omnem illam controversiam, quae tot annis discuti non potuit, amicabili compositione de consensu partium finivimus omnesque actiones in ea perpetuo silentio deposuimus et in veterem amicitiam partes ipsas Deo gratia redegimus. Fuerunt et aliae causae, in quibus magis frivole quam iuste est appellatum, quae, ut reor, remittentur. Quod si omnes status hic fuissent, non pauca adhuc cum in rem serenissimae maiestatis regiae, tum etiam nostram egissemus etc. BNW, BOZ, 2053, TG 16, No.1900, f. 89v In conventibus nostris, licet conqueri non debeam, nescio, quem servamus ordinem, veniunt, qui volunt et cum venerint, quidam, quando illis in mentem venit, abeunt. Ego in his tribus peractis conventibus, quos intra septem menses celebravimus, fui primus et ultimus, non sine magnis meis impensis, quae paucis proventibus non respondent, nihilominus mandatis et servitio serenissimae regiae maiestatis deesse nolui sicque me gessi, quemadmodum fidei oboedientiae atque solitae meae in rebus regiis diligentiae bene conveniebat. Conveniebat tamen non admodum loculis meis, ex quibus et aes alienum dissolvere, cuius adhuc non parva restat summa et rem familiarem sustinere cogor, unde quamvis, ut mihi insitum est, verecunde a serenissima maiestate regia subsidium parvum ope Dominationis Vestrae Reverendissimae petere statui. Deposita est apud me collecta pecunia ex contributione ecclesiasticorum meorum, centum quadraginta marcae Prutenicales leves et cum talis pecunia sacra est et non licet illam mitti in corbonam, Dominationi Vestrae Reverendissimae supplico, dignetur pro me ad serenissimam maiestatem regiam intercedere, quo istiusmodi 140 marcae, a sacerdotibus collectae, apud episcopum, tam brevi tempore tot expensis attritum, remaneant. Reverendissimus dominus Varmiensis, qui me longe proventibus et iam pridem congestis et accumulatis pecuniis superat, semel dumtaxat in his septem mensibus conventui nostro interfuit. Ego profecto hanc pecuniolam non peterem, nisi summa me adigeret necessitas. Hanc si impetravero, non parum inopiae meae subvenietur, sin vero, cogar deinceps aliquamdiu abstinere conventibus. Primus hic annus non potest mihi esse non difficilis, cuius proventus pro maiore parte cedunt creditoribus. Qua de re Dominationi Vestrae Reverendissimae supplico, velit, ut consuevit semper, non gravate apud serenissimam maiestatem regiam intercessione sua votis meis adesse.
Reverendissimus dominus Varmiensis hic non fuit, unde in negotio ecclesiae per amicos cum eo tractari non potuit, fuit tamen hic quadam in causa commissarius BNW, BOZ, 2053, TG 16, No.1900, f. 90r dominus Tidemannus Gise, cum quo temptatum est, si in eam conditionem, ut mihi succederet, induci hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ posset, verum illi ambitione iam caeco nihil persuaderi potuit, adeo induratum est cor eius, ut totus iam quasi spiret id ipsum, quod etiam non occulte ambit. Sunt quidam ex collegio eius canonici, quibuscum non admodum convenit, qui iure iurando mihi asseruerunt illum maiorem fere canonicorum partem induxisse, quod promiserint et quasi coniuraverint se post domini Varmiensis mortem non alium quam ipsum episcopum habituros, quod tamen non placet omnibus, unde et quaedam factionis pars pro me reservatur. Qua in re si Deus pro nobis, mihi ipsi non deero. Dixerunt item mihi reverendissimum dominum Varmiensem et illos nihil vereri magis, quam ne sacra maiestas regia a reverendissimo Varmiensi et illis postulet, ut in me consentiant, quod maiestati regiae negare non possent illosque hoc, quantum modis valeant omnibus, in curia maiestatis regiae largitionibus impedituros, quod pro summa Dominationis Vestrae Reverendissimae prudentia et singulari in me Dominationis Vestrae Reverendissimae benevolentia non puto successurum. Amici praeterea mei, de quibus scripsi in novissimis, post paucos dies se ad dominum reverendissimum conferent et iterum tractabunt, si quo pacto illum in me affectiorem reddere possent et a concepta opinione abducere. Fiat in omnibus Dei voluntas, qui conceptam illam erga me Dominationis Vestrae Reverendissimae gratiam et benevolentiam in dies augeat, tum omnia prospere eventura spero. Erant hic quaedam inter nos simultates ob causam illam domini Michaelis Szelislawski iam compositam, cum qua maior istiusmodi factionis pars sopita est, et si quid reliquum est, quoad eius a me fieri potest, sopietur et sic commodis maiestatis regiae et rei publicae nostrae melius inservietur, ad quod omnem, quam possum, sedulo impensurus sum operam.
Restat, quod in castro Marienburgensi his diebus quidam sacerdos mortuus est intestatus, cuius bona relicta mihi ut loci ordinario omni iure cedunt, ea tamen dominus Costka castri et terrarum Prussiae thesaurarius BNW, BOZ, 2053, TG 16, No.1900, f. 90v retinet et usurpat, allegans nescio quam militarem consuetudinem, quae iuribus nostris praeiudicare non potest, quod omnium, qui in castro moriuntur intestati, bona ad castri praefectos devolvi debeant, unde dominus thesaurarius et ego, ne ob id inter nos contentio nova oriatur, causam hanc in cognitionem serenissimae maiestatis regiae reiecimus, quo et in posterum scire possemus, quomodo in simili casu agendum. Proinde Dominationem Vestram Reverendissimam impense rogo, velit causam hanc pro iuris aequitate sic apud serenissimam maiestatem regiam tueri, ne institutis ecclesiasticis quicquam derogetur nosque quam primum in his de mente maiestatis regiae certiores reddere.
Cum capitaneo et oppidanis Graudnicensibus, qui veniam delictorum suorum petierunt, redii in gratiam habeoque, quas possum, Dominationi Vestrae Reverendissimae gratias pro ea propensione erga me et benevolentia, quam eo in casu mihi ostendit. Utinam referre et mereri possem.
Alia ad praesens, accinctus itineri Gdanum versus, non restant, quam quod me et dominum Melchiorem Glaubicz advocatum Marienburgensem in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae summopere commendo et rogo plurimum, si ratione monetae serenissima maiestas regia quempiam mittere huc statuerit, efficiat, ut frater meus dominus Nibschicz mittatur, potest enim ipse apud ill(ustrem) dominum ducem in Prussia multa, opera itaque illius in multis nobis prodesse poterit. Si quid Dominatio Vestra Reverendissima rescribere dignabitur, dominus Nibschicz curabit, ut ad me perferantur.
Ex Marienburgo, 17 Maii anno Domini 1533.
Reverendissimae Dominationis Vestrae devinctissimus Io(annes) e(piscopus) Culmensis manu propria