Letter #966
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaLöbau (Lubawa), 1533-07-01
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissimae Reginali Maiestati Poloniae etc., [dominae] [e]t dominae meae clementissimae.
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, domina mea clementissima. Humillimam servitiorum et orationum mearum comendationem.
Scripsi novissime ex Marienburgo Serenissimae Maiestati Vestrae me Gdanum profecturum, ut si quid, inter alia, non ingratum oculis Serenissimae Maiestatis Vestrae ibidem in navibus externis invenirem, id ipsum Serenissimae Maiestati Vestrae transmitterem, sed testis mihi erit aulicus Serenissimae Maiestatis Vestrae, nobilis Fabianus Voyanowski, qui tum apud me fuit, nihil istiusmodi advectum ob clausum per Lubecenses iter, qui, ut sunt nunc acephali et in tumultu, infestam hanc maris nostri oram undique reddiderunt, daturi, ut spero, aliquando poenas.
Rediens ex Gdano ad castrum Starigrod, accepi infaustum nuntium oppidum meum potissimum Lubaviense funditus concrematum et in cineres solo aequatum. In eo igne amisi quattuor domus meas, horrea cum non paucis frumentis et, ut vocamus, braseatorium, quemadmodum ipse Fabianus coram latius referet. Et nisi Deo prohibente ignem turris, in qua magna vis pulveris incendiarii servabatur, ab igne fuisset defensa, actum fuisset de toto castro. Ante duos annos oppidulum meum Colmese, in quo est ecclesia mea cathedralis, conflagratum fuit etiam penitus. Sic afflictus et a Deo ob peccata miser homuncio castigatus, quo sim in maerore, facilis est coniectura. Deo sit honor, laus et gloria, qui adhuc morti non tradidit me, verum per misericordiam suam me bene sperare iubet, daturus aliquando post nubila lucem. Illius divinae voluntati me totum commisi.
Quae alias mecum aguntur et quae humillime cum a Serenissima Vestra Reginali tum etiam a regia maiestate peto, commisi huic Serenissimae Maiestatis Vestrae aulico, qui una mecum et diu satis et fideliter in omnibus Serenissimae Maiestati Vestrae servivit, referenda. Supplico igitur Serenissimae Maiestati Vestrae, dominae meae clementissimae, dignetur illum meo nomine clementer audire et exaudire illique in his, quae a me accepit Serenissimae Maiestati Vestrae exponenda, plenam dare fidem sicque se gratia sua erga me exhibere, quemadmodum benignitati et innatae clementiae Serenissimae Maiestatis Vestrae bene convenit et necessitas atque afflictio mea exposcit. Quod cum vita et facultatibus meis, qualesquales illae futurae sunt, quam diu sum, fidelissime et diligentissime perpetuo promereri studebo meque sic miserum et afflictum capellanum suum una cum hoc fideli servitore suo Fabiano et apud se et apud serenissimam maiestatem regiam commendatum habere dignetur. Christus Dominus noster eandem Serenissimam Maiestatem Vestram quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus.
Ex castro Lubaviensi, prima Iulii anno Domini 1533.
Serenissimae Vestrae Reginalis Maiestatis humillimus servus et capellanus Ioannes episcopus Culmensis manu propria