Letter #971
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSGrodna, 1533-07-03
received 1533-07-15 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo patri, domino Ioanni episcopo Culmensi sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Litvaniae, Russiae, Prussiae ac Masoviae etc., dominus et heres
Reverende in Christo pater sincere nobis dilecte.
Grata est nobis admodum Strenuitatis Tuae sollicitudo, quam gerit in componendis subditorum illic nostrorum controversiis, e quibus nobis vehementer displicet, quae inter generosos Achacium Czema et Stanislaum Kostka intercessit, praesertim autem, quod una aliam generare videatur. Cum itaque priori finem imposuerimus et istius perfectam cognitionem non habuerimus, inaudita alia parte sententiam ferre non potuimus, sed ut certiores de ea reddamur, committimus Strenuitati Tuae cum aliis consiliariis nostris, ut examinato diligenter negotio nos de illo iuxta tenorem commissionis informet. Et bene valeat.
Datae in Grodno, III-a Iulii MDXXXIII-o.
Ad mandatum proprium regiae maiestatis