Letter #982
Johann REYNECK to Ioannes DANTISCUSKönigsberg (Królewiec), 1533-07-22
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Salutem et promptissimorum meorum obsequiorum et famulitii commendationem.
Reverendissime in Christo Pater, praesul amplissime et mi domine, domine benignissime.
Nuntius meus, quem ad Paternitatem Vestram Reverendissimam superioribus diebus misi, rediit ad me cum litteris Paternitatis Vestrae Reverendissimae, ceterum uxori neque a Paternitate Vestra neque ab eius liberis ad ea, quae illa per eundem scripserat, responsum est nihil. Gratias ago amplissimas, quod dignata sit Paternitas Vestra Reverendissima tam humaniter rescribere ad meam illam prolixiorem elegiam incendii Lobaviani. Bonis superis magnae sunt gratiae pro servatis in difficili incendio carissimis nostris et arce integra Lobaviensi, et precor Deum, ut id, quod est rel[iquum], non tam propitius servet, modo quam et augeat atque bonis [a]ccumulet et optima felicitate, grato successu rerum omnium, utifrui cum mente sana in corpore sano permittat.
Quod vero, Reverendissime Domine, de prioribus meis litteris Paternitas Vestra Reverendissima quoque meminit, quibus querebar de cessata erga me propensione etc. et tamen omittitur id in eisdem litteris vestris deprecatum esse me, quando sit dictu incredibile, quantum mihi ex animo doluerit animo offenso Paternitas Vestra Reverendissima in me tunc fuisse. Nec in suis litteris dignata sit erigere me consolatione positam esse eam ex animo vestro scilicet offensam mea deprecatione, si qua tunc concepta fuerat. Per superos, facit mihi significationem priores meas litteras Paternitas Vestra Reverendissima non admodum bene consuluisse, cum tamen mihi sum conscius eas litteras non alia ratione a me scriptas, quam ut illis offensae condonationem impetrarem simulque testarer, quantum affligerer simul et maerore et dolore eius diei recordatione, quae produxerat eius offensae indignitatem et me propemodum excruciasset, et rogo, ut non alio animo ex me profectas Paternitas Vestra Reverendissima expendere pro sua facilitate dignetur, immo obsecro, si a me tale quid forte imprudentius admissum est, quod displicuerit Paternitati Vestrae Reverendissimae, illud vel nunc condonet. Ita me Deus bene amet, me mihi non esse conscium umquam vel tantillum in animum venisse, quo propensionem Paternitatis Vestrae Reverendissimae erga me aut violarem aut ingratius vel irreverentius haberem. Nam si Paternitas Vestra Reverendissima eam secum inire rationem non gravabitur, poterit id tam diuturno meo convictu exploratiss <imu> m habere nihil me aut carius aut antiquius gratia et favore vestris duxisse dedisseque perlibenter operam, ut de Paternitate Vestra Reverendissima quam optime mererer. Cuius rei mihi testis est omnium cordium iudex Christus.
Et quamquam cupieram ubique latere eam indignationem omnes, ita volitat tum
Haec, Reverendissime Pater, cum domi apud me continuo maerore anim[i] repeto, venit ad me nuntius illustrissimi principis et benignissimi n[ostri] domini, domini Alberti ducis in Prussia, afferens litteras de ha[c] Paternitatis Vestrae Reverendissimae erga me apud Montem Regium evulgata indignatione. Itaque maturavi ad ill[um] et excusavi rem, ut illustrissima eius gratia per hunc [nuntium] suum haud dubie est perscripturus Paternitati Vestrae Reverendissimae, rogans q[uod], si quid potest ad meas preces adicere tanti principis c[ommen]datio et intercessio, velit Paternitas Vestra Reverendissima faventi et propiti[a in] me gratia et benignitate respicere et habere me loco su[i addic]tissimi servitoris et obsequentissimi sororii et iuvare, promovere et tueri, et commendatum accipere. Ego, quantum [in] me est ingenii, semper facturus, quantum me decet pro iure necessitu[dinis] nostrae meaeque summae erga Paternitatem Vestram Reverendissimam reverentiae omnia pl[ane] grata et imperata Paternitatis Vestrae Reverendissimae, vere equidem et ex ani[mo].
Postridie Gdanum rediturus, ibi exspecto, quid Paternitas Vestra Reverendissima de [acti]one hereditaria statuet. Statuet, ut spero, Paternitas Vestra [Reverendissima non] dubie omnia aequa. Quod commendari me Gdanensibu[s] scripseram, nescio, an succedet. Si visum esset Paternitati Vestrae Reverendissimae reg[iae] maiestatis concessione et ordinum Prussiae consensu cancellariat[um] Prussiae (de quo aliquando Paternitas Vestra Reverendissima apud me meminerat) pro me impetrare, esset sane hoc munus dignius honoratiusque multo, quod et ego condicioni apud Gdanenses praeferrem. Omnia Deo et Paternitati Vestrae Reverendissimae relinquo. Constituat illa, quod ei bonum videbitur. De praedio illo Simonis pictoris iterum egi cum principe. Is probat contractum, si quem iniero cum Simone de praedio, Paternitas Vestra Reverendissima non gravate suscipiat partes d transactoris inter me et Simonem. Simonis filius hinc ad patrem Lobavium post incendium est profectus. Posset eo praesente non incommode iis condicionibus, quibus scripsi, res tractari. Reverendissima Paternitas Vestra, quae ad beneficen[tiam] semper fuit propensissima et hoc negotium sibi com[m]endatum habere dignetur et me agnoscere suum bonum servitorem et deditissimum sororium.
Nova huc ex Nurenberga allata sunt Thurcarum caesarem nova depopulatione pervadere Hungariam. Pridie hic cometes inter Aquilonem et Origentem cauda in Meridiem versa noctu apparuit exoriens, occidens inter Occasum et Meridiem. Lubecenses maiorem armant classem in Bathavos.
Uxor mea maesta admodum fert gravi dolore ita se miseram sperni, ut ne digna habeatur, cui ad litteras vel ab honoratissimo fratre vel caris liberis respondeatur. Vereor, ne doloris magnitudo causam aegritudinis vel consternationis vehementis ei sit aliquando, ut trahit coecias[1] nubes, quod prohibeant superi, allatura. Abiens vix respiravit ab aegritudine animi. Quid si Paternitas Vestra Reverendissima sanguinem suum adeoque sui partem caritati et affectui fraterno restituat et consoletur? Superi prohibeant, ut iterum illa corripiatur ex dolore consternatione. Vererer illam imbecilliorem, quam quae servaretur. Nos et columen et caput toti[u]s familiae Paternitatem Vestram Reverendissimam iure veneramur et speramus eam commodis nostris a Deo Optimo Maximo tam claris honoribus ornatam esse nobisque praesidio, gratiae, favori et ornamento perpetuo esse velle. Deus Optimus Maximus faxit, ut Paternitas Vestra Reverendissima in pulchro rerum omnium successu bene valeat et vivat.
Ex
Paternitatis Vestrae Reverendissimae bonus et addictissimus servitor
Postscript No. 1:
Dominam socrum et sororios omnes servent superi. Urgente nuntio ex tempore.
Postscript No. 2:
Rex Anglus praecipue aliquot in regno nobilitatis viros, quod in fidem ductae in coniugium secundae reginulae iurare noluerint, ferro percussit.
[1 ] Caecias, a wind from the North-East