Letter #992
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSPułtusk, 1533-08-14
received 1533-08-17 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo meo domino, domino episcopo Culmensi
Reverendisime mi Domine.
Ego iam magna cum alacritate exspectabo Reverendissimam Dominationem Vestram pro die XII Septembris, verum hoc mihi molestum est, quod putet se in aliquo vel oneri, vel molestiae mihi futurum, cum mihi nihil gratius facere possit, quam ut ad me veniat tamquam ad domum propriam neque aliter fieri sinam. Servitor iste Reverendissimae Dominationis Vestrae frustra vadit Ploczkam, ego enim omnia disponi feci. Dominus episcopus Camenecensis vult non gravatim interesse. De reliquis rebus et textricibus coram latius. Interim me fraternae gratiae Vestrae Reverendissimae Dominationis commendo.
Poltoviae, in vigilia Assumptionis Dominae Nostrae 1533.
Vestrae Reverendissimae Dominationi addictus Plocensis