Letter #994
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1533-08-16
received 1533-09-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime Praesul, humilem commendationem et salutem plurimam.
Quod meas et
Vehementer doleo miserabilem hunc ab igne casum. Mihi cognitus est locus ille et miror in eo oppidulo id fieri tam cito potuisse, verum cum revolvo in animo, quid nostra aetate Venetiis, Pataviae, Wiennae Austriae, Cracoviae, paulo ante Wilnae etiam accidit neque on the margin⌈nequeneque on the margin⌉ mirum neque novum ... illegible⌈...... illegible⌉ est. Casus sunt humani et forti ferendi animo, si videmus his graviora aliis contingere. Culmense oppidum a conflagratione bis vidi, spectaculum certe commiseratione dignum, sed, ut scit Reverendissima Dominatio Vestra, cum multis illis commune.
Bellum hoc maritimum tanto maiore nostros affecit damno, quo minus exspectatum fuit. Optarim ego Lubecensibus istis, ut meritas solverent poenas, nisi enim pacatum fuerit, vereor, ne male cadat belli alea. Interim nos afficimur iniuria.
Ad 14 Augusti accepi domini Sigismundi ab Herberstein litteras. Scribit regem Ferdinandum iter in Boemiam adornasse, praemissis iam sarcinis et quod ibi regina designarit puerperium suum.
Interea canteriis equis adcurrit ex Constantinopoli nuntius, qui oratores regis 3 Iulii Constantinopoli digressos significavit. Scribunt autem, quod pacem regi acceptabilem confecerint et praeterea nihil amplius significarunt. Ea novitas regem Wiennae continuit. Haec ille.
Ex Buda habemus, quod Gritti filius venerit ad Ioannem regem, nuntians pacem confectam condicionibus certis et, ut rex Ferdinandus toto regno Hungariae cedat. Sunt, qui submurmurant de condicionibus hoc modo, quod rex Ioannes habeat AAWO, AB, D. 3, f. 88v quidem regnum, sed non ducat uxorem, eo mortuo, Ferdinando aut illius heredibus cedat regnum, Ioannes superinscribed in place of crossed-out m⌈mss superinscribed in place of crossed-out m⌉ belli sumptus persolvat Ferdinando. Eas sit Gritti moderaturus. Et quia Ioannes non est solvendo, Ferdinandus interea pignoris loco teneat, quae nunc habet et fortassis adhuc plura. Sed ista sunt incerta.
Andreas [...] stain⌈[...][...] stain⌉ De Orio Neapoli solvit cum XLV triremibus et hidden by binding⌈[et]et hidden by binding⌉ XXV navibus, versus Coron, ut ab obsidione illud liberet regnum, habet autem secum omnes ferme Hispanos, qui Wiennae cum caesare fuerunt. Gallorum regis orator Camillus Ursinus cum domino Laski Constantinopolim concesisse dicitur.
Fama habet summum pontificem Angliae regem anathemate percussisse, ni ad dictam diem, dimissa concubina, recipiat legitimam ad se uxorem. Quid censes, faciat insanus?
Sigismundus a Dyetrichstein fulmine ictus in arce sua periit. Haec sunt ex(terna), nos in aquis toti sumus, laborant causone multi. Ego toto iam mense pedagrico laboro malo. Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae et saluto
Datum
Reverendissimae
D(ominationi) or (Dominationis)⌈D(ominationi)D(ominationi) or (Dominationis)⌉
Vestrae deditissimus