Letter #996
Stanisław KOSTKA to Ioannes DANTISCUSMarienburg (Malbork), 1533-08-15
received [1533]-08-17 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi ac administratori Pomezaniensi, domino patrono semper colendissimo et honorando
Reverendissime in Christo pater et domine, domine patrone semper colendissime et honorande. Post obsequiorum meorum indefessam promptitudinem.
Triginta hos florenos in quitantia regia condonatos Reverendissimae Dominationi Vestrae praesente eius nepote transmitto. Quod vero ad litteras sacrae regiae maiestatis de contributione ipsis dominis exactoribus scriptas attinet, cum simul cum dominis exactoribus conveniemus, id agam, quod ex re Reverendissimae Dominationis Vestrae erit. Cui ut omnibus viribus inserviam, ero paratissimus, quam diu bene feliciterque valere nobis omnibus solamini opto.
Ex Marienburg, ipso die Assumptionis Sacratissimae Virginis Mariae anno etc. XXXIII.
Eidem Reverendissimae Vestrae Dominationi obsequentissimus Stanislaus Kostka de Stangenberg terrarum Prussiae thesaurarius etc.