Letter #999
Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI) to Ioannes DANTISCUSMewe (Gniew), 1533-08-30
received 1533-09-01 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi, domino suo observandissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine clementissime. Servitiorum meorum commendatione praemissa.
Audio Reverendissimam Dominationem Vestram pro sacris in Ploczko ituram. Precor, ut felix faustumque sit iter et consecratio pro animae salute ad multos annos incrementoque rei publicae. Ad hortationem Reverendissimae Dominationis Vestrae dedi praesentibus commendaticias pro salvo conductu ad illustrissimum principem Prussiae condolens eorum casu, cum alioqui ipse iudex terrestris bene industrius et in multis causis tam a principe quam aliis opera eius usa est. Hesterno vesperi redditae mihi sunt litterae reverendissimi episcopi Premisliensis. Scribit, quod sacra maiestas regia dignata est ob virtutes et merita domini Ioannis a Werden in officio et dignitate burgrabiatus Gdanensis confirmare pro anno sequenti, quamvis non deerant, qui ambirent hoc munus .... Ceterum serenissimi principes nostri Dei gratia bona fruuntur sanitate .... Alias nil novi. Batavi multa minantur Lubicensibus, sed ex ... non auditur. Venerunt hac hebdomada duo vel tres naves Gdanum ex Anglia deferentes sal.
Item audivit proculdubio Reverendissima Dominatio Vestra, quae fama dispersa fuerat de dominis Gotcz, Fabiano Czema et Lanczkorunski, qui quosdam Italos reginalis maiestatis curienses debuissent occidisse. Quare dominus Achatius Czema etc. ad scrutandum ad fratrem misit Vilnam nihilque offendit veri esse, sed omnia ementita commenta. Reginalis maiestas indagari cupit auctorem huius famae, quando in Cracovia communis fama fuit et rescriptum in Vilnam. His intellectis refocillati sumus.
Cum his me Reverendissimae Dominationi Vestrae unice commendo, quam felicissime semper in multos annos valere cupio.
Ex Meva, Sabbato Felicis et Adaucti anno nostrae Salutis 1533.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Georgius a Basen etc. Mevensis capitaneus subscripsit