Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Daniel MAUCH
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 3 zachowanych: 3 + zaginionych: 0 1 | IDL 1148 | Daniel MAUCH do Ioannes DANTISCUS, Hamburg, 1534-04-16 | odebrano [1534]-04-18
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, UUB, H. 154, k. 132-133
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 540
| 2 | regest język: angielski, XX w., CBKUL, R.III, 30, Nr 89
|
Publikacje: 1 | DE VOCHT 1961 Nr DE, 286, s. 210 (angielski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Ad XVII (ante)⌈(ante)(ante)⌉ Kalendas Maii r(everend)us or r(everendissim)us⌈r(everend)usr(everend)us or r(everendissim)us⌉ et
ill(ustrissimus) or ill(ustris)⌈ill(ustrissimus)ill(ustrissimus) or ill(ustris)⌉ dominus et patronus meus ad magnificum dominum Ioannem a Werdt, consulem Dantiscum et legatum regium, me misit, iussitque, ut ipsum, quo crastino secum die pranderet, rogarem. Cum autem ad illum venissem forte fortuna cenabat, atque ubi meam audivit orationem, respondit se, quod meus petiisset dominus, libenter facturum. Tandem, qua est humanitate, propinavit mihi vini poculum pro domini mei salute exhauriendum iubens etiam, secum ut accumberem. Gaudebam mihi tam insperato oblatam occasionem, quo tantum virum mihi adhuc ignotum satis saltem videre liceret. Sed quid? Ipse meas voluptates mirifice auxit, non enim solum humaniter sed docte multumque mecum locutus est. Interim de Reverendissima Dominatione Vestra sermo subincidebat, quam cum uterque magnis laudibus in caelum extulisset, dixi me pulchrum habere ad Reverendissimam Dominationem Vestram (cui antea me notum esse dixeram) scribendi argumentum. Hortatus est ut scribere<m>. Facile fuit calcar addere sponte currenti, cum enim talem haberem ad Reverendissimam Dominationem Vestram nuntium, facere non potui, quin sibi, quae Lovanii audiveram, significarem. Superioribus diebus R(everend)us or R(everendissim)us⌈R(everend)usR(everend)us or R(everendissim)us⌉ et
Ill(ustris) or Ill(ustrissimus)⌈Ill(ustris)Ill(ustris) or Ill(ustrissimus)⌉
dominus et patronus meus
UUB, H. 154, f. 132v
pro sua in me benevolentia, cum praesertim non usque adeo mea in aula indigeret opera, ad utrumque ius perdiscendum Lovanium me miserat. Ubi toto fere Ianuario constans fama fuit Reverendissimam Dominationem Vestram decessise. De quo multos dolere audivi maxime, Cochlenium autem et Gemmam imprimis, nostrumque metum et maerorem quidam plurimum auxit, qui hunc casum a Scheppero praedictum fuisse affirmabat, et ob Reverendissimae Dominationis Vestrae mortem divinatoriam istam non omnino vanam esse contendebat. Valeant huiusmodi scioli, qui, quae sub pedibus sunt, non vident, interim sibi persuadentes sese Dei esse consiliarios et fatorum nuntios, gens stulta et, mea sententia, supra modum impia. Qui saepius causa sunt, ut bonus vir ante tempus moriatur. His impulsus rationibus Reverendissimae Dominationi Vestrae scribendum atque bene conservatae vitae congratulandum duxi. Haec praeter nihil fere quod scribam habeo, nisi quod dominus meus Reverendissimae Dominationi Vestrae amantissimus belle valet, qui cito redibit Bruxellas et ego Lovanium, quo nihil mecum adferre possum laetius, quam maecenatem nostrum adhuc vivere Dantiscum. Regina cum discederemus languidiuscula erat, solet autem illius morbus pro lunae cursu intendi et remitti. In itinere vero nihil vidimus novi praeter Monasterienses, qui iamdudum anabaptistarum sectae addicti superiore Februario civitatem occupaverunt paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉
UUB, H. 154, f. 133r
episcopo excluso et spreto. Ceteri, quibus ista non placebant, sponte exiverunt. Qui remanserant, bona sua inter se locupletes cum pauperibus divisere fuitque magna et rerum et statuum illius civitatis superinscribed⌈civitatiscivitatis superinscribed⌉ perturbatio. Illorum seductor Bernhardus Rotman nominatus est, vir pessimus, satis eloquens et eruditus. Nunc ab episcopo, qui Cleviae et Geldriae ducum iunctas habet copias, obsidentur et fortiter oppugnantur, quos brevi expugnatos fore speramus. Quae hic acta sunt, dominus Ioannes Reverendissimae Dominationi Vestrae significabit. Interim Reverendissima Dominatio Vestra felicissime valeat meumque in se studium et officium boni aequique faciat oro. Cui me humillime commendo.
| | 2 | IDL 1205 | Daniel MAUCH do Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1534-07-25 | odebrano [1534]-09-23
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 4, k. 21-22
| 2 | regest z ekscerptami język: łacina, angielski, XX w., CBKUL, R.III, 31, Nr 387
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 604
|
Publikacje: 1 | AT 16/2 Nr 390, s. 24-26 (in extenso; polski regest) | 2 | DE VOCHT 1961 Nr DE, 292, s. 227 (angielski regest; ekscerpt) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Sub finem Maii princeps ac dominus meus a sacratissima caesarea maiestate etc. legatus missus est in Daniam, verum propter bellicos, quos Lubecenses, neglecto paulo ante percusso foedere, contra fas et aequum contra Holsatiae ducem excitaverant tumultus, in itinere aliquandiu subsistere coactus, rebus intentatis rediit. Cui ad X Kalendas Iulii redeunti et in Vörden exsistenti Reverendissimae et Illustrissimae Dominationis Vestrae redditae sunt litterae. Quod vero hactenus non respondit, una causa est, quod Reverendissimae Dominationis Vestrae cubicularius* iam abierat, altera, quod post reditum illum suum fuit semper occupatus dixitque mihi se, ubi cubicularius redierit, responsurum.
Non censui ego tacendum tam diu ad eas, quas mihi Reverendissima Dominatio Vestra scribere dignata est. Exilui enim gaudio, cum signum tantum litterarum inspicerem atque postquam litteris iam apertis certo mihi constaret, quod antea audiveram tantum et subdubius speraveram, magis gaudere coepi, litteris autem lectis maximas cepi voluptates, primo ex Reverendissimae Dominationis Vestrae in me singulari benevolentia, deinde ex magnifici et generosi domini Ioannis a Werden etc. (quem satis observare nunquam potero) in perferendis et transmittendis litteris fide et diligentia. Vix arbitro stain⌈[o]o stain⌉r aliquem posse reperiri, in quo tam variae et magnae dotes una elucescerent atque utinam vel ipse AAWO, AB, D. 4, f. 21v rex esset, vel sui similes ubique regnarent, quem quanto hidden by binding⌈[anto]anto hidden by binding⌉ magis interioribus meis oculis intueor, tanto magis hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ admiror, veneror et suspicio
Rogo Reverendissimam Dominationem Vestram, ut hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ suam, quam sponte erga me concepit, benevolentiam ab illo mihi impetret, ut eam augeat et diutissime conservet, ego in ipso vicissim observando numquam quicquam praetermittam.
Bellicorum autem tumultuum, de quibus in initio scripsi, auctor fertur hidden by binding⌈[ur]ur hidden by binding⌉ Anglorum rex fuisse, qui Daniae regnum iam diu ambivit, verum sua falsus est spe, quam comes ab Oldenburg, captivi regis Christierni consanguineus hidden by binding⌈[us]us hidden by binding⌉, omnem abstulit. Magnum enim concitavit popularium hidden by binding⌈[ium]ium hidden by binding⌉ tumultum regnumque Danicum cum exercitu intravit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ et Coppenhagen occupavit.
Monasterienses hidden by binding⌈[ses]ses hidden by binding⌉ adhuc resistunt neque in hunc diem potuerunt expugnari. Bruxellae omnia sunt laeta. Regina pulchre convaluit.
Eramus sub adventu landgravi hidden by binding⌈[vi]vi hidden by binding⌉ tristiores, nunc nullum de illo verbum audio. Haec praeter hidden by binding⌈[ter]ter hidden by binding⌉, non usque adeo multa, quae Reverendissimae Dominationi Vestrae scribam, habeo, nisi quod Cochlenium et Gemmam statim post meum reditum salutavi, quorum uterque magnis distentus occupationibus hactenus nihil scribere potuerunt. Cochlenium semper monui, qui saepe(?) respondit se facturum, AAWO, AB, D. 4, f. 22r Gemma autem noster, quod felix faustumque sit, paulo ante meum ab hinc discessum uxorem duxerat praesbiteri filiam, iuvenem, mediocriter formosam et parum dotatam, sibi autem mirifice placentem. Cui tam strenuam nunc dat operam, ut ipsum praeter illam nihil oblectet. Utriusque tamen litteras tandem mihi traditas Reverendissimae Dominationi Vestrae mitto, quam oro, ut pro singulari sua humanitate inanes meas litteras boni consulere dignetur.
Putabam enim quodvis potius me decere, quam penitus nihil respondere aut scribere Reverendissimae Dominationi Vestrae. Cui me humillime et saepius commendo.
Ex Lovanio VIII Kal(endas) Augusti anno MDXXXIIII-o.
| | 3 | IDL 5607 | Daniel MAUCH do Ioannes DANTISCUS, Brussels, 1536-11-01 | odebrano [1537]-02-22
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 68, k. 101-102
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 340
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Etsi, Reverendissimae Dominationi Vestrae quod scribam, hoc tempore nihil habeam, censui tamen ex debito officio reverendissimi et illustrissimi principis episcopi Brixinensis in has regiones reditum Reverendissimae Dominationi Vestrae significandum. Is superiore anno, cum sponsa illustrissimi comitis palatini hinc discesserat, inde caesarem adiens, ipsum in mensem usque Iulium in castris secutus est. Interim peragravit fere Italiam totam, Neapoli, Romae et Venetiis fuit. Nunc a caesare huc remissus in summis est gaudiis.
Lutheranismus in Imperio et Superiore Germania paulo est remissior, nam ex impiis multa pars facti sunt athei, nec Deum, nec caesarem curantes. De sacramentis disputare aut dubitare puerile est, multo altiora quaerunt et hi sunt, qui mane calices orig. calicos⌈calicescalices orig. calicos⌉ consuunt et post meridiem ebrii de omnibus rebus consultant. Quos nisi Deus respexerit, se ipsos comedent et misere peribunt, stultus populus grexque sine capite a diabolo et eius apostolis seductus.
AAWO, AB, D. 68, f. 101v
Anabaptistae Hollandi iam vere sedati sunt.
In rebus Danicis quid actum sit, scit Reverendissima Dominatio Vestra.
Caesarem certum est redire in Hyspanias. Marchio de Gasto supremus est illius in Italia capitaneus, sub se habens pedites XX-M et equites M. Anthonius de Leva, Marx Sutich ab Ems hidden by binding⌈[s hidden by binding, possibly bs⌈ss hidden by binding, possibly bs⌉]s hidden by binding⌉, Caspar a Frondsperg fatis concesserunt. Dominus Thamise fuit proximus morti.
Galli rident caesarem et sub illius imagine ponunt “non plus ultra Rhodanum”. De pace inter caesarem et Gallum deque futuro hidden by binding⌈[ro]ro hidden by binding⌉ generali concilio nihil audimus.
Serenissima regina nostra recte valet et omnia fere hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ eo statu et loco apud nos sunt, quo praesente caesare fuere. Siquid porro melius aut certius intellexero, diligenter significabo Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam oro, ut me habeat commendatum mihique ignoscat, si in his perscribendis nimis forte fuissem officiosus.
AAWO, AB, D. 68, f. 102r
Reverendissimus dominus meus de Reverendissima Dominatione Vestra saepissime mentionem facit illique ex animo bene factum cupit.
Interim felicissime et diu valeat Reverendissima Dominatio Vestra meque domino Ioanni a Werden commendatiorem reddat.
Ex Bruxellis, Kalendis IX-br(is) MDXXXVI-o.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor Daniel Mauch, iuris utriusque doctor
| |
Teksty ze wzmianką o Daniel MAUCH Results found: 2 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 1204 | Conradus GOCLENIUS (WACKERS) do Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1534-07-24 | 2 | IDL 1206 | Gemma Frisius do Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), [1534]-07-26 |
|