Teksty związane z Jerzy GŁUCHOWSKI
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 1 zachowanych: 1 + zaginionych: 0 1 | IDT 170 | Deed of gift dla Jerzy GŁUCHOWSKI Löbau (Lubawa) 1537-10-29 | Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, autograf, BCz, 244, s. 280
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Ioannes Dei gratia episcopus Culmensis administrator
Pomesaniensis et ad
Varmiensem ecclesiam postulatus manifestum iis nostris litteris,
quibus expedit universis, facimus, quod
ex debito centum et
septuaginta quinque marcarum per XX grossos computando, quod nobis
nobilis Georgius Gluchowski debet ,
et cuius ratio[ne] iam nobis septuaginta quinque marcas
persolvit, residuam summam centum marcarum nobili domino
Nicolao Gluchowski dedimus et donavimus damusque et donamus
cum omni facultate repetendi percipiendique a praefato domino Georgio
tenore praesentium in eos videlicet usus, ut fratri suo domino Ioanni Gluchowski pro redemptione litterarum super villam Phalanczino et eiusdem
in posterum impetitionis instantia quinquaginta marcas numeri supra expressi filiaeque eius Hedwigi
ex gratuito nostro munere XXV marcas , reliquas vero XXV marcas filiae suae Anastasiae det ac extradat in effectu.
In cuius rei testimonium has nostras litteras scribi sigillique nostri impressione communiri iussimus.
Datae in castro nostro Lubaviensi, XXIX Octobris MDXXXVII.
|
Teksty ze wzmianką o Jerzy GŁUCHOWSKI Results found: 1 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 1225 | Kulm (Chełmno) Chapter do Ioannes DANTISCUS, Kulmsee (Chełmża), 1534-09-26 |
|