Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Wenzel BEYER
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 3 zachowanych: 2 + zaginionych: 1 1 | IDL 619 | Wenzel BEYER do Ioannes DANTISCUS, Leipzig, 1531-05-03 | odebrano Ghent (Gandavum), [1531]-05-19
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, UUB, H. 154, k. 49
| 2 | kopia język: łacina, XX w., B. PAU-PAN, 8242 (TK 4), a.1531, k. 34
| 3 | regest z ekscerptami język: łacina, angielski, XX w., CBKUL, R.III, 30, Nr 34
|
Publikacje: 1 | DE VOCHT 1961 Nr DE, 123, s. 78 (angielski regest; ekscerpt) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
UUB, H. 154, f. 49v
Multae eruditionis, rarissimi stain⌈[i]i stain⌉ iudicii viro et Domino domino Ioanni Dantisco Episcopo Culmensi, meritissimo serenissimi Poloniae regis oratori, domino suo gratioso
UUB, H. 154, f. 49r
Cum Lipsim salvus rediissem, doctissime praesul, inter reliqua multa nova, quae amicis et his doctioribus communicanda mecum ex Germania inferiori attulissem, unica illa Dantisci Sylva fuit omnibus gratissima. Quod etiam author ipse esset plerisque tum fama tum re ipsa notus esse(?), vellem itaque adhuc aliquot exemplaria me adportasse, ut amicis singulis gratificarer. Epistola autem Campensis vobis(?) loco testimonii est habitae disputationis Lovanii, tametsi illic medicis, ut rerum gestarum nomine facultatis testimonium darent plurimum prodesset superinscribed⌈plurimum prodessetplurimum prodesset superinscribed⌉, prodibit in lucem hoc semestri libellus morbum sudoralem complectens, in quo disputationis et iudicii magnorum virorum mentio opportuna fiet. Mihi vero satisfecit unius Campensis iudicium, quem optarem disputationi interfuisse. Nihil reliquum fecisse me opinor binis meis disputationibus, quam me ridendum exhibuisse scholis medicorum, qui ego, homo barbarus peregrinus et indoctus, ausus fuerim cum doctissimis viris in celebratissimis studiis disserere, duxi tamen illud meum institutum honestius quam Brussellis balneare.
Rerum novarum nihil habeo, nisi quod rex Ferdinandus multa apud Bohemos et Moravos effecit.
Serenissimi regis Poloniae medicus Ioannes Benedicti ad me scripsit, quod intelligeret instrui bellum adversus regem Daciae.
Ducis Prussiae medicus expresse ad me scripsit, dominum et principem suum cum Polonis circa Penthecosten ingressurum Walahiam ad ulciscendam iniuriam Polonis illatam.
Illusrissimo principi Ioanni Alberto marchioni libellum adversus Lutheri maledictia scriptum misi perlegendum quoque Gratiae Vestrae.
Si ego umquam Gratiae Vestrae Reverendae potero pro beneficiis acceptis gratias referre, nihil negligam, quod ad virum bonum pertinebit.
Reverenda Gratia Vestra parcat stilo et ineptiis meis, qui pene iam obruor negotiis. Valeat Gratia Vestra diu et feliciter.
Ex Lipsi subito, tertia Maii 1531.
Reverendissimae Gratiae Vestarae officiosus Wenceslaus Cubitensis medicus
| | 2 | IDL 7029 | Ioannes DANTISCUS do Wenzel BEYER, 1531, August List zaginiony | List zaginiony, reconstructed on the basis of IDL 685: In mense Augusto, praesulum doctissime, recepi litteras Reverendissimae Gratiae Vestrae… | | | 3 | IDL 685 | Wenzel BEYER do Ioannes DANTISCUS, Leipzig, 1531-09-19 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, AAWO, AB, D. 67, k. 81
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), k. 405
|
Publikacje: 1 | SKOLIMOWSKA 2016 Manuscript s. 86 (ekscerpt; ekscerpt język: angielski przekład) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
AAWO, AB, D.67, f. 81v
Reverendo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, invictissimi regis Poloniae ad caesarem oratori etc., domino meo gratioso
In mense Augusto superinscribed in place of crossed-out Iulio⌈Iulio Augusto Augusto superinscribed in place of crossed-out Iulio⌉, praesulum doctissime, recepi
litteras Reverendae Gratiae Vestrae benevolentia plenas et, cum per id tempus Lipsiae mecum esset nobilis dominus Iulius Phlugk, qui his diebus per
illus(trissimum) or illus(trem)⌈illus(trissimum)illus(trissimum) or illus(trem)⌉
principem Georgium ad Ferdinandum missus est orator, illi obtuli mi(nim)e(?) nomine Gratiae
Vestrae exemplaria missa, quae illi vel ob auctoris notitiam gratissima fuere. Multi abs me quoque volebant exemplaria, adeo illis Lucretiae perplacent, sed nolui meum dimittere. Si posset fieri, ut in brevi duo exemplaria quoque reciperem, possem his bonis amicis et doctis gratificari.
Est hic doctor, qui Cornicianur(?) cognominatur, vir de bonis litteris benemeritus. Is mirum in modum, similiter dominus Iulius Phlugk rogavit, nomine suo salvere bene iuberem Gratiam Vestram Reverendam.
Ego contentus sum responsione Gratiae Vestrae de testimonio Lovaniensium, ad quos non prius redibo, quam huc veniat ad nos, qui nostros audiat medicos disputantes. Ego principis Georgii iussu cogor praelegere difficilem librum Aris(totelis) ... illegible⌈...... illegible⌉ primum de partibus. Huius lectio balneum et Bachum cum Venere prohibet.
Cornelius ille multiscius Pragae depinxit peregrinationem meam, quam alii huc miserunt. Cum illam lego, crucior rem ita fortassis gestam, exsulto iterum propter hominis festivum ingenium. Parum aberat, quin impressa fuisset, maxime ubi epitaphium, quod doctissimus vir dominus Mariangelus de ratione vitae meae ad dominum Raymundum Fuggerum conscripsit. Pereant poetae, qui ph(ilosoph)is suum(?) versum detrahunt. Ego sum vir sanctus, omnium malorum innocentissimus, ita me Deus adiuvat et Sancta Dei Evangelia etc.
Reverenda Gratia Vestra valeat diu et semper.
Ex Lipsi, anno Domini(?) 19 Septembris 1531.
Reverendae Gratiae Vestrae officiosus Wincezlaus Bayer Cubitensis medicus
non responsis(?) litteris
| |
Teksty ze wzmianką o Wenzel BEYER Results found: 6 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 5839 | Johann Albrecht of Brandenburg-Ansbach do Ioannes DANTISCUS, Ghent (Gandavum), 1531-03-30 | 2 | IDL 606 | Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) do Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1531-03-31 | 3 | IDL 616 | Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) do Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1531-04-18 | 4 | IDL 3699 | Georg von LOGSCHAU (LOXANUS) do Ioannes DANTISCUS, Prague, 1531-05-21 | 5 | IDL 693 | Georg von LOGSCHAU (LOXANUS) do Ioannes DANTISCUS, Speyer, 1531-10-06 | 6 | IDL 4182 | Johann Albrecht of Brandenburg-Ansbach do Ioannes DANTISCUS, Mayence, 1534-10-03 |
|