Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Ioannes COLARDO
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 5 zachowanych: 5 + zaginionych: 0 1 | IDL 519 | Ioannes COLARDO do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1530-07-31 | odebrano Augsburg, [1530]-08-07
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 243, s. 127-130
|
Publikacje: 1 | AT 12 Nr 215, s. 210 (in extenso) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et domino, domino ⌊Iohanni Dei gratia electo Culmensi⌋, apud caesaream maiestatem serenissimi [r]egis Poloniae dignissimo oratori, domino observandissimo
Reverende domine, humili salute praemissa.
Reverende domine.
Ex litteris domini ⌊Cornelii Scepperi⌋, cognati mei ac amici singularis, etiam ex vestris, illis annexis, voluntatem et desiderium vestrum intellexi. Ego admodum oblectatus sum, mihi oblatam esse occasionem, quo Paternitati Vestrae inservire et amicitiam, veram fidem ipso effectu declarare possim. Propterea vestra intellecta voluntate et habito assensu et voluntate domini doctoris poenitentiarii, quid pro re vestra et felici eius accessione fortunae procuraverim et effecerim, ex memoriali ad vos misso facile intelligetis. Superest, ut hanc inceptam diligentiam mature et feliciter concludamus, offerendo me ad negotium suum ac omnia et singula, quae pro tempore personam vestram et domini nostri ⌊Cornelii⌋ cognati concernere poterunt, paratissimum et fideliter inservire volentem. Quam rem, ampliori informatione per vos recepta, apertius considerabitis et experiemini, concedente Altissimo, qui vos custodiat feliciter.
Ex ⌊Roma⌋, ultima Iulii 1530.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendae humilis servitor ⌊Ioannes Colard⌋, scriptor apostolicus
Postscript No. 1:
Reverendissimus Sanctorum Quattuor multum fuit gavisus de vestra promotione, proficiat Paternitati Vestrae Reverendae ad maiorem.
Postscript No. 2:
Faxit Deus, ut aliam pinguiorem videlicet metropolitanam pro Vestra Paternitate ex[pedire] possem.
| | 2 | IDL 537 | Ioannes COLARDO do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1530-08-31 | odebrano Augsburg, [1530]-09-23
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 67, k. 33
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), k. 205, 207
|
Publikacje: 1 | UBC Nr 861, s. 724 (in extenso; niemiecki regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino electo Culmensi, apud caesaream maiestatem illustrissimi regis Poloniae [o]ratori dignissimo, domino observandissimo
Reverende Domine.
Humili et devota salute praemissa.
In quo statu et ordinatione e[st] confirmatio ecclesiae vestrae Culmensis et quid desuper ageretur et sent[iretur], ultimis meis literis apertius Reverendissimae Paternitati Vestrae declaravi mittendo memorial[e] instructivum quoad expeditionem illius ecclesiae, annatae solutionem et antiquae taxae reductionem, videlicet ut obtinerentur litterae a caesa[rea] et regia maiestate edocentes sanctissimum dominum papam sacrumque collegium cardina[lium], vestram ecclesiam Culmensem multum depauperatam et ad eam esse reda[ctam] exiguitatem, quod, ubi praeteritis temporibus ex illa duo millia ducatorum annuae percipi poterant, vix nunc mille ducati percipi[un]tur, ut dixit mihi doctor poenitentiarius, ut ea ratione dicta tax[a] ad mediam taxam aut tertiam partem reducatur. Memoriali recept[o] rei vestrae diligenter, si placet, consuletis.
Proinde pro confirmatione electionis vestrae id, quod potuit fieri et excogitari pro amico, fieri procuravi et faciam, donec ipse effectus voluntatem me[a]m erga Dominationem Vestram planius demonstrarit.
Quoad provisionem vestram bullae sunt plumbatae et nunc in manibus meis reg[e]strandae et expediendae, quas, ut spero, cum primo cursore bene ex[pe]ditas recipietis voluntati et desiderio vestro satisfaciendo. Seriem expeditionis et expensas, ut alia pro vobis facta, primis litteris diffu[sius] declarabo.
Pro solutione annatae sub obligatione de illam solvendo obtinuimus han[c] solutionem ad festum Resurrectionis Domini nostri prorogari. Interim omni diligenti[a] procurandum est, ut fiat reductio, pro qua ambassiator Hispaniae et ego totis viribus elaborabimus, prout hactenus per nos elaboratum [est]. Crederem consultum iri, si cardinalis Campegius legatus in vestri favorem sanctissimo et cardinalibus praefatis scriberet, concludendo ita Paternitas Vestra se gerat, ut s[ui] memor Euripedis poetae clarissimi dicentis: Odi sapientem, qui sib[i ] sapiat nihil.
His paucis feliciter et fauste valeat humanissimus oratorum, cui me ex animo commendari cupio.
Ex Urbe, ultima Augusti 1530.
Eidem Paternitatis Vestrae Reverendissimae humillimus servitor Ioannes Colardi
litterarum apostolicarum scriptor
| | 3 | IDL 551 | Ioannes COLARDO do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1530-09-19 | odebrano Augsburg, [1530]-10-20
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 243, s. 5-6
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), k. 215
|
Publikacje: 1 | AT 12 Nr 291, s. 266 (in extenso) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo Patri, domino ⌊episcopo Culmensi⌋, ⌊regis Poloniae⌋ apud ⌊caesaream maiestatem⌋ oratori dignissimo
Cito cito
Reverende Pater.
Post humiles commendationes.
Quid in negotio vestrae confirmationis ecclesiae Culmensis factum fuerit et ageretur, per diversas meas vobis notificavi ac etiam instruxi, quomodo procedendum est quoad reductionem annatae. Superest, ut huiusmodi nostra diligentia et instructio ex parte Vestra suum consequatur effectum ac rei et utilitati vestrae diligentius invigiletis.
Mitto ad praesens novam instructionem, in qua omnem statum et ordinationem vestri negotii apertissime deduco et factas expensas, et qua ratione poterimus evitare graviores expensas et qua humanitate et gratia fuerit usus reverendissimus cardinalis Sanctorum 4-or. Verum quia nihil est actum, dum aliquid superest agendum, Paternitatem Vestram impensius rogo et obsecro, ut pro ecclesiae vestrae reductione et annatae diligens praestetur studium, et omnis favor amplietur, ut totalis expeditio ex vestri animi sententia fiat et fine optato concludetur. Quare in re ita vobis persuadeatis, in nullo deficiam, cum sim vestris et rei vestrae devotissimus et obsequiis paratissimus.
Proinde omne studium et laborem, qui sane modici non fuerunt neque in futurum erunt, se offerente occasione, neque graves voluntario animo suscepi et in aeternum suscipiam, meretur enim vita et dignitas vestra ac etiam humanitas, ut ea omnia, quae ab homine homini praestari possunt, vobis praestentur, et ea sum animi inclinatione, quod credam me feliciori esse fortuna, si contingat me viris gravibus et auctoritate pollentibus servitium meum impendere et diligentiam. Quare ut in hoc, ita in aliis vestris et amicorum vestrorum negotiis, quae pro tempore poterunt occurrere, utimini me et servitio meo, ut placet, et ego non fallam opinionem vestram.
Quantum ad bullas confirmationis expeditas, sunt in manibus doctoris poenitentiarii, ut eas Reverendissimae Paternitati Vestrae diligentius transmittat. Ex quo negotium Vestrum non fuit soli mihi commissum, non praesumpsi me illi audentius ingerere, tamen dixi domino doctori, quod sum paratissimus easdem bullas una cum meis negotiis ad curiam caesareae maiestatis transmittendis coniungere, ut ad manus Paternitatis Vestrae fidelius et tutius perveniant. Hactenus dictae bullae non sunt mihi consignatae, propterea si eas non habueritis per praesentem cursorem, credo, quod recipietis per proximum et si antequam litterae meae claudentur, mihi paternalium suum portaverit, illud cum reliquis meis negotiis transmittam fideliter. His paucis feliciter et sane valeat meus humanissimus orator Poloniae, cui me ex animo tantum, quantum possum, commendo.
Ex ⌊Urbe⌋, XIX Septembris 1530.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendae humillimus servitor ⌊Ioannes Colardi⌋ litterarum apostolicarum scriptor
| | 4 | IDL 20 | Ioannes COLARDO do Ioannes DANTISCUS, Rome, [1530-06-16 — 1530-11-03] |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BK, 230, s. 357-358
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo Patri, domino ⌊electo Culmensi⌋
Informatio pro reverendo domino ⌊electo Culmensi⌋
Per alias meas litteras latius significavi post commisionem datam in negotio expeditionis ecclesiae vestrae Culmensis dominis doctori et Quirino et pro expeditione facienda missi fuissent ducati sescenti, placuit reverendissimo ⌊cardinali Sanctorum Quattuor⌋ negotium confirmationis vestrae huiusmodi per quendam suum ⌊Henricum de Busseyo⌋ me assistente expeditum iri, in qua expeditione dicti sescenti ducati expositi fuerunt, et ne expeditio summae in longius differretur, pro reliqua summa infrascripta obligavit se dominus doctor poenitentiarius non pro totali expeditione fuerunt exponendi ducati mille centum. Ducenta novem Iulii V et ducati decem vel circa pro cassationibus obligationum prout haec omnia Paternitati Vestrae Reverendissimae ex computo et calculo per nos subscripto, quod per praesentes transmittitur, clarius apparebit et etiam dictus dominus doctor de singulis gestis per suas litteras Paternitatem Vestram latius informabit.
In expeditione confirmationis vestrae huiusmodi dictus ⌊reverendissimus cardinalis⌋ tam in confirmatione vestrae ecclesiae quam unione vestrorum proventuum ecclesiasticorum et retentione sua humanitate effecit, ut Dominationi Vestrae II-c ducati ex spirituali gratia remitterentur.
Dominus poenitentiarius est obligatus pro residuo solutionis dictorum ducatorum V-c LIX-a Iuliorum decem et ducati X pro cassatione obligationum et tempus de solvendo est prorogatum usque ad solemnitatem Resurrectionis Domini Nostri Ihesu Christi. Quare necessarium erit iuxta meam primam informationem isto medio tempore instare pro reductione secundum ordinationem tunc per me datam alias necessarium erit secundum huiusmodi solutionem satisfacere, sed mediis per me tunc specificatis. Spero aliquid in utilitatem vestram posse fieri modo Paternitas Vestra ex parte sua pro litteris obtinendis fecerit diligentiam.
Dominus doctor, ut credo, per suas litteras Paternitati Vestrae de omnibus et singulis gestis ad longum certiorem faciet. Et quod negotium vestrum ita tarde et quodam modo negligenter fuerit expeditum, in causa fuit, quod per diversos sollicitatum fuerit. Quare in futurum consultius erit in similibus et aliis negotiis uni tantum personae et amico committere, ut utilior et celerior fiat expeditio. Ergo ex parte mea semper in futurum in omnibus ero paratissimus.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendae humillimus servitor ⌊Ioannes Colardus⌋ scriptor apostolicus
Postscript:
Postquam autem litterae huiusmodi, si eas obtineri contigerit, fuerint obtentae, procurandum est, ut mittentur(!) ad ambassiatorem ⌊caesareae maiestatis⌋ et me cum aliis litteris recomandaticiis(!), ut multis suffragiis et favoribus muniti, possemus a serenissimo domino nostro et sacro collegio cardinalium huiusmodi reductionem obtinere. His vale, ex urbe.
| | 5 | IDL 565 | Ioannes COLARDO do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1530-11-29 | odebrano Cologne, [1531]-01-04
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 243, s. 103-104
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), k. 239
|
Publikacje: 1 | AT 12 Nr 380, s. 367-368 (in extenso) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo Patri, Domino, domino episcopo Culmensi, apud ⌊caesaream maiestatem⌋ serenissimi ⌊regis Poloniae⌋ dignissimo oratori
Reverendissime Domine.
Salutem et omnis felicitatis incrementum.
Reverendus dominus Iohannes Veze, electus Londensis, qui hesterno die Urbem applicuit, hodie consignavit mihi litteras vestras scriptas Augustae die 22 Octobris, plenas favoris et humanitatis, quibus intellexi Reverendissimam Paternitatem Vestram diversas ternas meas una cum instructionibus recepisse et bullas vestrae promotionis tertia huius ad vos allatas fuisse. Placuit admodum tandem expeditioni vestrae extremam manum fuisse impositam, displicuit autem, quod non sit satisfactum rei vestrae ad voluntatem vestram, quod taxae ecclesiae vestrae diminutio aut reductio non sit obtenta. Sane ut id efficeretur, summa ... enixus sum ope et diligentia, atque ut tandem obtineatur, omnibus mediis procurabo.
Proinde postquam litterae serenissimi regis Poloniae huc pervenerint, earum auctoritate et assistentia suffultus, ipso effectu experiemini, quantum semper desideraverim et desiderem, vobis vestrisque rebus et negotiis utilis esse et opportunus; nam auctoritas vestra et virtus promerentur et me inducunt, ut debeam et velim, tali tantaeque personae inservire, mihique credam satisfactum esse, si oblata occasione operam et diligentiam meam praestiterim. His paucis valeat Paternitas Vestra Reverenda, cui me ex animo commendari cupio.
⌊Romae⌋, paenultima Novembris 1530.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendae humillimus servitor ⌊Ioannes Colardus⌋
| |
Teksty ze wzmianką o Ioannes COLARDO Results found: 3 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 3511 | Venceslaus [WILHARTICZ] do Ioannes DANTISCUS, Prague, 1531-05-30 | 2 | IDL 729 | Stanisław RZECZYCA do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1531-12-20 | 3 | IDL 789 | Quirinus GALLER & Stanisław RZECZYCA do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1532-05-15 |
|