Correspondence between Dantiscus and Wenzel BEYER
List
Database
Full text
Results found: 3 preserved: 2 + lost: 1 1 | IDL 619 | Wenzel BEYER to Ioannes DANTISCUS, Leipzig, 1531-05-03 | received Ghent (Gandavum), [1531]-05-19
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, UUB, H. 154, f. 49
| 2 | copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8242 (TK 4), a.1531, f. 34
| 3 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 34
|
Prints: 1 | DE VOCHT 1961 No. DE, 123, p. 78 (English register; excerpt) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
UUB, H. 154, f. 49v
Multae eruditionis, rarissimi stain⌈[i]i stain⌉ iudicii viro et Domino domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Episcopo Culmensi, meritissimo ⌊serenissimi Poloniae regis⌋ oratori, domino suo gratioso
UUB, H. 154, f. 49r
Cum ⌊Lipsim⌋ salvus rediissem, doctissime praesul, inter reliqua multa nova, quae amicis et his doctioribus communicanda mecum ex ⌊Germania⌋ inferiori attulissem, unica illa Dantisci ⌊⌋ fuit omnibus gratissima. Quod etiam author ipse esset plerisque tum fama tum re ipsa notus esse(?), vellem itaque adhuc aliquot exemplaria me adportasse, ut amicis singulis gratificarer. Epistola autem ⌊Campensis⌋ vobis(?) loco testimonii est habitae disputationis ⌊Lovanii⌋, tametsi illic medicis, ut rerum gestarum nomine facultatis testimonium darent plurimum prodesset superinscribed⌈plurimum prodessetplurimum prodesset superinscribed⌉, prodibit in lucem hoc semestri libellus morbum sudoralem[1] complectens, in quo disputationis et iudicii magnorum virorum mentio opportuna fiet. Mihi vero satisfecit unius ⌊Campensis⌋ iudicium, quem optarem disputationi interfuisse. Nihil reliquum fecisse me opinor binis meis disputationibus, quam me ridendum exhibuisse scholis medicorum, qui ego, homo barbarus peregrinus et indoctus, ausus fuerim cum doctissimis viris in celebratissimis studiis disserere, duxi tamen illud meum institutum honestius quam ⌊Brussellis⌋ balneare.
Rerum novarum nihil habeo, nisi quod ⌊rex Ferdinandus⌋ multa apud ⌊Bohemos⌋ et ⌊Moravos⌋ effecit.
Serenissimi ⌊regis⌋ ⌊Poloniae⌋ medicus ⌊Ioannes Benedicti⌋ ad me scripsit, quod intelligeret instrui bellum adversus ⌊regem⌋ ⌊Daciae⌋.
⌊Ducis Prussiae⌋ medicus expresse ad me scripsit, dominum et principem suum cum ⌊Polonis⌋ circa Penthecosten[2] ingressurum ⌊Walahiam⌋ ad ulciscendam iniuriam ⌊Polonis⌋ illatam.
Illusrissimo principi ⌊Ioanni Alberto marchioni⌋ libellum adversus ⌊Lutheri⌋ maledictia scriptum misi perlegendum quoque Gratiae Vestrae.
Si ego umquam Gratiae Vestrae Reverendae potero pro beneficiis acceptis gratias referre, nihil negligam, quod ad virum bonum pertinebit.
Reverenda Gratia Vestra parcat stilo et ineptiis meis, qui pene iam obruor negotiis. Valeat Gratia Vestra diu et feliciter.
Ex ⌊Lipsi⌋ subito, tertia Maii 1531.
Reverendissimae Gratiae Vestarae officiosus ⌊Wenceslaus Cubitensis⌋ medicus
[1] morbum sudoralem probably brucellosis.
[2] Penthecostes May 28.
| | 2 | IDL 7029 | Ioannes DANTISCUS to Wenzel BEYER, 1531, August Letter lost | Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 685: In mense Augusto, praesulum doctissime, recepi litteras Reverendissimae Gratiae Vestrae… | | | 3 | IDL 685 | Wenzel BEYER to Ioannes DANTISCUS, Leipzig, 1531-09-19 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 67, f. 81
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), f. 405
|
Prints: 1 | SKOLIMOWSKA 2016 Manuscript p. 86 (excerpt; excerpt in English translation) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.67, f. 81v
Reverendo in Christo Patri ac Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi, invictissimi ⌊regis⌋ ⌊Poloniae⌋ ad ⌊caesarem⌋ oratori etc., domino meo gratioso
In mense Augusto superinscribed in place of crossed-out Iulio⌈Iulio Augusto Augusto superinscribed in place of crossed-out Iulio⌉, praesulum doctissime, recepi
⌊⌋ Reverendae Gratiae Vestrae benevolentia plenas et, cum per id tempus ⌊Lipsiae⌋ mecum esset nobilis dominus ⌊Iulius Phlugk⌋, qui his diebus per
illus(trissimum) or illus(trem)⌈illus(trissimum)illus(trissimum) or illus(trem)⌉
⌊principem Georgium⌋ ad ⌊Ferdinandum⌋ missus est orator, illi obtuli mi(nim)e(?) nomine Gratiae
Vestrae exemplaria missa, quae illi vel ob auctoris notitiam gratissima fuere. Multi abs me quoque volebant exemplaria, adeo illis ⌊⌋ perplacent, sed nolui meum dimittere. Si posset fieri, ut in brevi duo exemplaria quoque reciperem, possem his bonis amicis et doctis gratificari.
Est hic doctor, qui Cornicianur(?) cognominatur, vir de bonis litteris benemeritus. Is mirum in modum, similiter dominus ⌊Iulius Phlugk⌋ rogavit, nomine suo salvere bene iuberem Gratiam Vestram Reverendam.
Ego contentus sum responsione Gratiae Vestrae de testimonio ⌊Lovaniensium⌋, ad quos non prius redibo, quam huc veniat ad nos, qui nostros audiat medicos disputantes. Ego ⌊principis Georgii⌋ iussu cogor praelegere difficilem librum ⌊Aris(totelis)⌋ ... illegible⌈...... illegible⌉ primum de partibus. Huius lectio balneum et Bachum cum Venere prohibet.
⌊Cornelius⌋ ille multiscius ⌊Pragae⌋ depinxit peregrinationem meam, quam alii huc miserunt. Cum illam lego, crucior rem ita fortassis gestam, exsulto iterum propter hominis festivum ingenium. Parum aberat, quin impressa fuisset, maxime ubi epitaphium, quod doctissimus vir dominus ⌊Mariangelus⌋ de ratione vitae meae ad dominum ⌊Raymundum Fuggerum⌋ conscripsit. Pereant poetae, qui ph(ilosoph)is suum(?) versum detrahunt. Ego sum vir sanctus, omnium malorum innocentissimus, ita me Deus adiuvat et Sancta Dei Evangelia etc.
Reverenda Gratia Vestra valeat diu et semper.
Ex ⌊Lipsi⌋, anno Domini(?) 19 Septembris 1531.
Reverendae Gratiae Vestrae officiosus ⌊Wincezlaus Bayer⌋ Cubitensis medicus
non responsis(?) litteris
| |
Texts where mentioned Wenzel BEYER Results found: 6 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 5839 | Johann Albrecht of Brandenburg-Ansbach to Ioannes DANTISCUS, Ghent (Gandavum), 1531-03-30 | 2 | IDL 606 | Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1531-03-31 | 3 | IDL 616 | Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1531-04-18 | 4 | IDL 3699 | Georg von LOGSCHAU (LOXANUS) to Ioannes DANTISCUS, Prague, 1531-05-21 | 5 | IDL 693 | Georg von LOGSCHAU (LOXANUS) to Ioannes DANTISCUS, Speyer, 1531-10-06 | 6 | IDL 4182 | Johann Albrecht of Brandenburg-Ansbach to Ioannes DANTISCUS, Mayence, 1534-10-03 |
|