Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino ⌊Ioanni Divina providentia ⌊Warmiensis ecclesiae⌋ praesuli⌋ meritissimo, frater ⌊Caspar Agniculus⌋, fratrum minorum in ⌊Brawnßberg⌋ guardianus immeritus, observantiam debitam cum suffragio orationum.
Cum apostolicarum sanctionum instituto ⌊ordinis nostri⌋ fratres ad sacros ordines idoneos ad capessendum eos, quibusvis reverendissimis ordinariis commendare concessum sit, et quia iampridem Vestrae Gratiosae Paternitati
<s>
humanit
<at>
em atque benevolentiam patronam(!) religio nostra experta sit, ea ex re sumpta fiducia per patres conventus mihi concrediti, tamquam idoneum promotum praesentium exhibitorem sacris ordinibus insigniendum, Reverendissimae Paternitati Vestrae offero humiliter commendatumque facio efflagitans obnixeque orans, dicto fratri, videlicet fratri ⌊Alberto⌋, sacerdotii ordinem paterne ac gratiose conferre dignetur.
In cuius erga nos beneficiis ac humanitatis recognitionem et gratitudinem me totum omnesque fratres mihi concreditos reddo obnoxios, pro Vestrae Reverendissimae Paternitatis ecclesiaeque commissae felici statu atque in longum proroganda vita apud Altissimum sedule exoraturos.
Cuius pietati et clementiae Vestram Reverendissimam Paternitatem et iam iam commendatam facio.