Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino Iohanni, divina clementia episcopo ecclesiae Warmiensis, domino suo semper gratioso
Homunculus ego omnium novissimus, non ausu temerario, pientissima vero Reverendissimae Paternitatis Vestrae humanitate indubie fretus necnon praesentis huius, honeste Domine, in multis autem misere afflictae sacraeque confessionis filiae lacrimis nec paucioribus singultibus superatus, has Reverendissimae Patrernitatis Vestrae intercessorias <s>c<h>edas pro iam memorata domina, sicuti pupillorum singularissimo patri, humillime offero. Quantum et fas, et possibile est, pro eadem obnixius, licet indignus, Reverendissimae Paternitati Vestrae supplico, quatenus suis in maestitiis et maeroribus facietenus gratiosiusque exhilarata divino servitio, ut optat spondetve, solum indulgere Deo auctore posset.
Ceterum Optimus Maximusque Deus Reverendissimam Paternitatem Vestram in beatum esse conservare et perficere sua clementi gratia dignetur, utique et meis, quamquam immeritis, attamen continuis commendata orationibus.