Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Gaspar, a parish priest in Frauenburg
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 1 zachowanych: 1 + zaginionych: 0 1 | IDL 6366 | Ioannes DANTISCUS do Gaspar, a parish priest in Frauenburg (Frombork) & Vicars, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-07-03 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 7, k. 48r-v
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis honorabili domino Gasparo parocho in Frauenburg et universis presbyteris curatis sub eadem sede constitutis
Quoniam nos Divina Scriptura docuit et ecclesiae consuetud
o confirmavit, quod sancta et salutaris sit oratio, quae pro defunctis Domino offertur, ut a peccatis solvantur propitiumque iudicem inveniant, debemus indifferenter orare pro spiritibus fidelium defunctorum, ut sit illis salus aeterna ac perpetua sanitas, gaudium et refrigerium sempiternum. Imprimis tamen maxime rogare oportet pro regibus et iis, qui in eminentiore loco constituti fuerunt.
Cum itaque serenissima princeps Elizabeta, Ferdinandi Romanorum regis filia, serenissimi domini, domini nostri Sigismundi iunioris Poloniae regis carissima coniunx, superioribus diebus in flore aetatis ante tempus rapta, naturae debitum solvit atque, de hac lacrimarum valle sublata, in alteram vitam transiit, hortamur vos in Domino et in virtute sanctae oboedientiae mandamus vobis, ut postquam nostras litteras acceperitis, primum id populo denuntietis, deinde sequente Dominica publice in ecclesiis vestris vigilias et missas defunctorum pro eius anima sollemniter instituatis, magistratus populumque, ut huiusmodi officiis , quando pro dormitione eius sacrificium celebrabitur, intersit atque oblationes, eleemosinas, orationes, deprecationes aliaque pietatis officia pro anima defunctae cum devotione debita ut faciat diligenter, hortemini, pulsatis campanis, collocatis fraternitatum candelis et aliis istiusmodi regalibus sollemnibusque exsequiis exhiberi solitis et consuetis, sub oboedientia non secus facturi.
Volumus autem hanc nostram requisitionem de vicino ad vicinum plebanum cum subscriptionis nota transmitti et postremo ad cancellariam nostram more solito referri.
Datae
in arce Helsperg, III Iulii 1545, sub sigillo nostro.
| |
Teksty ze wzmianką o Gaspar, a parish priest in Frauenburg Results found: 1 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 4095 | Ermland (Warmia) Chapter do Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1543-12-08 |
|