Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Bartłomiej GĄDKOWSKI
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 1 zachowanych: 1 + zaginionych: 0 1 | IDL 547 | Bartłomiej GĄDKOWSKI do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1530-09-17 | odebrano Augsburg, [1530]-10-08
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, BCz, 243, s. 139-142
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 243, p. 139
Reverendissime in Christo Pater Domine, domine observandissime. Post servitiorum meorum humilem in gratiam Dominationis Tuae Reverendissimae commendationem.
Scio, quod dominus paenitentiarius noster, bonus et fidelis servitor Dominationis Tuae Reverendissimae, ea scribit, quae ad expeditionem episcopatus pertinent. In qua re meum etiam illi non defuit officium, testimonium enim virtutis et eruditionis Dominationis Tuae Reverendissimae, quam ego omnium semper iudicio praecipuam in omni genere agnovi et expertus fuera ms. i(!)
⌈aa ms. i(!)
⌉m, hic dedi valde libenter, ad reliqua etiam obsequia, si quae ego praestare potuissem, me ultro offerendo. At confecit dominus paenitentiarius omnia cum reliquis, quibus id negotii a Dominatione Tua Reverendissima fuerat demandatum, ut multae propterea illa missa facio, deos certe immortales deprecor sedulo, ut qui pro sua pietate Dominationem Tuam Reverendissimam in eam dignitatem evehere dignati fuerint, quam diutissime eandem salvam atque incolumem conservent.
Reverendissimo etiam domino meo episcopo Cracoviensi ingentes gratias habeo et ago, quae ea occasione interveniente opportunam virtutis et meritorum Dominationis Tuae Reverendissimae apud maiestatem regiam fecerit recordationem. Quae tantae et adeo eximiae semper exstiterunt, ut nemine etiam interpellante umquam oblivisci possint. Accidit certe Reverendissimae Dominationi Tuae, quod haud scio an nostris temporibus alteri nemini. Unde De<o> Optimo Maximo laus sit et gloria, quod si pari semper ratione ceteri, qui ad eiusmodi dignitates vocarentur. Minus profecto res nostra ecclesiastica, minus, inquam, laboraret et pacatiora essent omnia. Sed haec illi viderint. Ego me Dominationi Tuae Reverendissimae commendo et rogo, ut me servitoris loco habere velit et per occasionem reverendissimo domino meo cardinali Sanctorum Quattuor et domino episcopo Cracoviensi commendare. Ea etenim est Dominationis Tuae Reverendissimae ubique auctoritas et opinio
BCz, 243, p. 140
, ut plurimum ego res meas apud eos principes commendatione Dominationis Tuae Reverendissimae adiuvari censerem. Honestum praeterea videretur, ut qui ad vanam et mendacem illius sycophantae relationem Dominatio Tua Reverendissima ignara rerum omnium apud reverendissimum dominum cardinalem de me queri voluit, aliquam innocentiae meae et Dominationis Tuae Reverendissimae in me animi significationem faceret. Mitto Dominationi Tuae Reverendissimae chirographum quendam illius, nescio, an eum militem Terentianum vel parasitum appellem, ut esset, quod aliquando otiosus rideret. Vir bonus et apprime disertus scribit, agens, at verius patiens scripsisset, nam si eorum, quae aetate sua iuvenili hic admiserat, non meminit, certe quod paulo ante ⌊Cracoviae⌋ a domina nostra, pugnis in ... illegible⌈...... illegible⌉ os inverecunde et mendaciter(?) caesus fuerit, recordari debuisset. Ego me iterum atque iterum Dominationi Tuae Reverendissimae commendo, quam diutissime valere desidero.
⌊Romae⌋, XVII Septembris MDXXX-o
Eiusdem Dominationis Tuae Reverendissimae servitor ⌊B(artholomaeus) Ganthkowski⌋
| |
Teksty ze wzmianką o Bartłomiej GĄDKOWSKI Results found: 8 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 464 | Ioannes DANTISCUS do [Jan LEWICKI], Bologna, 1530-01-25 | 2 | IDL 2406 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-03-26 | 3 | IDL 2463 | [Ioannes DANTISCUS] do [Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS)], H[eilsberg] (Lidzbark Warmiński), 1541-[07-19] or shortly after | 4 | IDL 2473 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-07-31 | 5 | IDL 2484 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-08-23 | 6 | IDL 2494 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-09-11 | 7 | IDL 151 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-10-01 | 8 | IDL 2510 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1541-11-05 |
|