Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Leonardo LOREDAN
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 1 zachowanych: 1 + zaginionych: 0 1 | IDL 6278 | Ioannes DANTISCUS do [Leonardo LOREDAN], Venice, 1516-07-04 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia język: łacina, XVI w., ASVenezia, Consiglio dei X, Deliberazioni miste, registri, tom. 40 (1516), k. 96v
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
MDXVI die IIII Iulii in consilio X cum additione lecta fuit scedula infrascripta praesentata per magnificum secretarium serenissimi regis Poloniae super materia indutiarum cum caesarea maiestate.
Illustrissime Princeps et Domine, domine excellentissime.
Heri me Illustrissima Dominatio Vestra, ut opinor, sane intellexit, tamen propter maiorem certitudinem praesentibus omnia paucis complectar. Quarta iam vice eandem fere agens causam ad Illustrissimam Dominationem Vestram serenissimus dominus meus rex Poloniae, prout iam aliquotiens feci, me ad tractandum inter caesaream maiestatem et Illustrissimam Dominationem Vestram utrisque siquidem ob amorem Rei Publicae Christianae afficitur, reliquit, neque gratum esset suae maiestati, ut rebus infectis redirem. Conveni igitur consiliarium caesareae maiestatis, qui apud eandem cum primis est, cuius mentem novissime Illustrissimae Dominationi Vestrae exposui, et cum eo plurima, quomodo tandem post tot bella compositio fieret, contuli. Inter alia videbatur ei, quod rursus me ad Illustrissimam Dominationem Vestram conferrem ob hanc potissimum causam, si in recuperatione Brixiae Illustrissima Dominatio Vestra ad suscipiendum indutias, quas nuper sanctissimus dominus noster proposuit, lenior facta esset, ut contra Turcas, qui usque ad forum Iulii et circum passim grassantur, aliqua expeditio fieret persuasitque mihi, ut omni conamine Ilustrissimam Dominationem Vestram ad huiusmodi decem octo mensium indutias ineunda inducerem, quibus stantibus pax firma et certissima sequeretur. Proinde nactus iustam occasionem haec ad deferendum Illustrissimae Dominationi Vestrae nullis impensis et discrimibus parcendo huc appuli. Nihil profecto serenissimus dominus meus videret libentius, quam quod cum cesarea maiestate Illustrissima Dominatio Vestra post tot parte ab utraque clades vicissim illatas pro totius Christianae Rei Publicae contra infideles defensione esset unita, quodsi praedictas indutias suscipere intendit, ego interea hic perseverabo et per litteras efficiam, quod in effectum certum deducantur. Inter
<i>
m serenissimus dominus meus pro illo amore et benevolentia, qua Illustrissimam Dominationem Vestram et hoc inclitum dominium prosequitur, dabit omnem operam, quatenus caesaream maiestatem cum Illustrissima Dominatione Vestra componeret satissuperque ad utramque bellatum est nullumque bellum tam diuturnum fuisse compertum est, quod non postremo pax discussisset. Quaecumque in his per serenissimum dominum meum et me suae maiestatis servitorem fieri cupit, nihil diligentiae praetermittetur significet Illustrissima Dominatio Vestra. Cui me humiliter commendo.
Eiusdem Illustrissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Ioannes Dantiscus serenissimi Poloniae regis secretarius
| |
Teksty ze wzmianką o Leonardo LOREDAN Results found: 1 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 1287 | Michael von WOLKENSTEIN do Ioannes DANTISCUS, Innsbruck, 1516-07-15 |
|