Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Cistercian convent in Pelplin
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 2 zachowanych: 2 + zaginionych: 0 1 | IDL 2576 | Abbot Jodok KRON, Prior, Subprior, Cellarius & all the Cistercian convent in Pelplin do Ioannes DANTISCUS, Pelplin, 1542-07-12 | odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-07-22
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, BCz, 1599, s. 199-202
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 1599, p. 202
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Warmiensis ecclesiae antistiti, patrono et conservatori gratiosissimo
BCz, 1599, p. 199
Reverendissime in Christo Pater et Domine.
Observantiam et oboedientiam nostram voluntariam promptamque eidem Reverendissimae Paternitati Vestrae testatam esse percupimus petimusque humiliter non praegravari eandem scriptis et precibus nostris.
Quod talem quoque fiduciam et spem de Reverendissima Paternitate Vestra conceperimus, quam de praedecessoribus eiusdem copiose et magnifice in consiliis et auxiliis communicandis non frustratam experti praedicamus, siquidem omnes retro felicis memoriae Warmiensis ecclesiae antistites, domus nostrae conservatores et tutelares, non modicis nobis profuere patrociniis, cumque nuper domus nostra, divina voluntate, patre et capite fuisset orbata, praemoniti a plerisque adhuc recta rebus nostris precantibus, quod de eligendo abbate maturandum esset negotium, ne forte insolens aliquid incideret, nos de generalis capituli nostri indulto adhibitis reverendo domino abbbate et priore monasterii Olivae, iuxta ordinis nostri formam, canonice et legitime unum e fratribus nostris Iodocum Marienburgensem elegimus, confidentes divinae miserationis adiutorio illum bonum et frugi, utilemque rebus spiritualibus et domesticis futurum.
Cumque illi necessaria adhuc benedictio episcopalis (quo differri iuxta canones multum nequit) desit et reverendissimus dioecesanus longius abest, illoque ipsum reverendissimum et illustrem principem invisere multa interveniant pericula itinerum, potissime monachis hodie tam longe iter agentibus obvia, quae singillatim et criminatius Reverendissima Paternitas Vestra melius dispicere et conicere potest, humillime Reverendissimam Paternitatem Vestram precamur, velit sibi hanc benedicendi provinciam assumere atque id muneris Dei et ecclesiae causa subire.
Cognovimus enim brevi Reverendissimam Paternitatem Vestram venturam Gdanum {il}lic(et) causa longe alia, scimus tamen et eam Dei non obliviosum.Ideoque supplicamus, dignetur illic loco eidem Reverendissimae Paternitati Vestrae convenientissimo vel forte, si ita visum fuerit, etiam secretiori apud fratres quospiam et die dicta hanc nobis benevolentiam et gratiam conferre et benedicendo seu consecrando a nobis electum nominis sui penes nos perpetuare memoriam.
Nos tamen interim voluntatem et assensum reverendissimi et illustrissimi domini Lucae praesulis non negligemus nobis conciliare. Curabimusque et eiusdem commissionem de precibus nostris Reverendissimae Paternitati Vestrae transmitti, modo non dedignabitur eadem Paternitas Vestra Reverendissima pauperculae gregis et sibi fiducia omni deditae supplicationis admittere. Precamu<r>que de voluntate Reverendissimae Paternitatis Vestrae et mente super Dei causa petitis responderi. Nos vicissitudine, studio, officio et opera parati beneficii et muneris non modo meminisse, sed et, si occasio feret, pro domus facultate compensare.
His Reverendissima Paternitas Vestra diutissime felix et incolumis valeat.
Ex Pölplyn, 12 Iulii 1542.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae oboedienter dediti abbas, prior, subprior, cell{er}arius totaque congregatio domus Polplyn(ensis)
| | 2 | IDL 2525 | Jodok KRON & Cistercian convent in Pelplin do Ioannes DANTISCUS, Pelplin, 1542, [shortly before August 15] | odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-08-15
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, BCz, 1599, s. 221-224
|
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 1599, p. 224
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et patrono modis omnibus observando
Recepimus nuper Reverendissime Paternitatis Vestrae litteras, in quibus desideriis et petitis nostris sese ultro satisfacturam exhibet atque cum faenore obsequium auget immerentibus. De qua benevolentia Reverendissimae Paternitati Vestrae gratias agimus, quas valemus, maximas atque utinam pro facultatibus liceat referre. Sed dum eas accepimus, allatae quoque nobis sunt litterae reverendissimi domini et illustr(issimi) principis domini Lucae, antistitis Cuiavien Wlatislaviensis adventum suum in has partes atque provinciam hanc benedicendi, de qua proxime rogantes scripsimus, sibi reservari debere innuentes. Et hae litterae, procurante id eximio et venerabili domino Dominico Camyenszky, officiali Pomeraniae et vlodario Subkoviano, eiusdem reverendissimi et
illustr(issimi) or illustr(is)⌈illustr(issimi)illustr(issimi) or illustr(is)⌉
domini capitaneo, nobis missae sunt. Quare Reverendissimam Paternitatem Vestram humiliter et oboedienter precamur, velit hanc propositi mutationem et eventum optimi collocare et in deferendis pontificalibus Gdanum pro huiusmodi benedictione necessariis nostri causa hac vice non occupari. Nos vicissim erga Reverendissimam Paternitatem Vestram omnesque vestros tales nos geremus, ut intelligat nos benevolentiae et officii non fuisse immemores. Litteras tamen eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae per nuntium domini vlodarii supra dicti loco suo destinavimus.
His diutissime Reverendissimam Paternitatem Vestram valere salvam et incolumem precamur.
Ex Polplynn, anno Partus Virginei 1542.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae oboedienter dediti abbas et conventus monasterii Polplynnensis
| |
Teksty ze wzmianką o Cistercian convent in Pelplin Results found: 2 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 3114 | [Ioannes DANTISCUS] do Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS), Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-06-11 | 2 | IDL 3116 | [Ioannes DANTISCUS] do [Samuel MACIEJOWSKI], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-06-11 |
|