Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Giovanni Andrea de VALENTINIS
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 2 zachowanych: 2 + zaginionych: 0 1 | IDL 542 | Giovanni Andrea de VALENTINIS do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1530-09-08 | odebrano Augsburg, [1530]-10-05
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, BCz, 247, s. 87-88
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), k. 211
| 2 | regest język: angielski, XX w., CBKUL, R.III, 32, Nr 471
|
Publikacje: 1 | AT 12 Nr 278, s. 257 (in extenso) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, episcopo Culmensi et serenissimi ⌊regis⌋ ⌊Poloniae⌋ [oratori, patro]no suo hon[orando]
In curia caesaris
Reverendissime domine, domine meus colende.
Quod tarde congratuler novis honorum accessionibus et incrementis Paternitatis Vestrae Reverendissimae, non est, quod argui debeam, quandoquidem sera gratulatio reprehendi non solet. Sit igitur felix faustusque cum imprecatione maioris felicitatis iste episcopatus, qui pinguioris et dignioris praecursor esse possit.
Dominus ⌊Alexander de Pesentis⌋ Veronensis, contubernalis meus et mihi carissimus, Paternitatis Vestrae Reverendissimae vero observantissimus et qui omni praeconio eius laudes ubique decantat, cupit eius intercessione obtinere apud ⌊caesaream maiestatem⌋ privilegia nobilitatis in eius personam, quam etsi ratione virtutum suarum copiosam habeat, ratione tamen quorundam statutorum regni, quae prohibent ad certas dignitates ascensum, optat, ut hoc obtinere possit. Pro cuius honesta petitione etiam ego pariter cum illo rogo Paternitatem Vestram Reverendissimam. Cui pro hoc officio et humanitate referre pro virili mea semper curabo et me eius gratiae plurimum commendo.
Data ⌊Cracoviae⌋, octava Septembris M D XXX.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae
observantissimus
servitor ⌊Ioannes Andreas de Valentinis⌋ Sandomiriensis et Trocensis praepositus
| | 2 | IDL 576 | Giovanni Andrea de VALENTINIS do [Ioannes DANTISCUS], Cracow (Kraków), 1531-01-06 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, AAWO, AB, D. 67, k. 46
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8246 (TK 8), k. 264
|
Publikacje: 1 | AT 13 Nr 10, s. 16-17 (in extenso) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissime Domine, domine mi plurimum observande etc.
Quantum semper Paternitatis Vestrae Reverendissimae nomen coluerim et de ea, ubi necessitas expostulavit, bene praedicaverim, in reditu suo ad nos felici ex amicis intelligere poterit, ego autem silentio praetereo. Fuit et nunc non parvus rumor de ⌊Montis Serici⌋ negotio, cuius cognitionem delegavit ⌊caesar⌋ ad ⌊consilium collaterale⌋. Persuasa tamen ⌊maiestas reginalis⌋ meis argumentis novit hanc cognitionem suscipiendam fore grato animo, velut postremis litteris suis suscipit.
Non male habeat Paternitas Vestra Reverendissima, quod eius ⌊maiestas reginalis⌋ non admisit dominum ⌊Fabianum⌋ ad episcopatum suum eiusque proventus reformandos componendosque, nam hisce diebus habet negotium cum quodam Haller in ⌊Prussia⌋ et in ⌊Rogosno⌋, ad quae ambo idem Fabianus necessarius est nec obire causa angustiae temporis utrumque munus poterat.
De privilegio domini ⌊Alexandri⌋, contubernalis mei, quod ut impetret, Paternitas Vestra Reverendissima operam suam pollicetur, ago maximas gratias hocque beneficium in me collatum cognoscam. ⌊Ipse⌋ ⌊⌋ insignia suae domus, quibus superaddi ex caesareo munere aliquid poterit. Spero in reditu regio ex ⌊Piotrcovia⌋ ⌊eius maiestatem⌋ revocaturam Paternitatem Vestram Reverendissimam a tam longa legatione, quandoquidem ⌊maiestas reginalis⌋ affirmet et ego certo sciam regiam maiestatem nu[nc] istic eam fovere potius, ut orator adsit suus his caesareis gestis, quam ut reginalis maiestatis res procuret. Quare bene sp[eret] Paternitas Vestra Reverendissima nec eam turbet, quod ⌊reginalis maiestas⌋ innuat v[elle] percontari eam, donec traducatur disquisitio ⌊Montis Serici⌋ a ⌊c[on]silio Neapolitano⌋ ad ⌊caesarem⌋. Nam moderabitur hanc suam del[i]berationem, super hoc autem si modo respondebitur, modes[tius] scribat.
Ego me Paternitati Vestrae Reverendissimae plurimum commendo. Cu[i] ago gratias de his in ⌊comitiis imperialibus⌋ gestis mihi tr[ans]missis.
Datae
⌊Cracoviae⌋, die VI Ianuarii MDXXXI.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae servitor ⌊Ioannes Andreas de Valentini[s]⌋ Sandomiriensis Trocensisque praepositus
| |
Teksty ze wzmianką o Giovanni Andrea de VALENTINIS Results found: 8 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 243 | Bona Sforza do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1525-04-25 | 2 | IDL 3459 | Alessandro PESENTI do Ioannes DANTISCUS, [Cracow (Kraków)], [1531-01-06 or shortly after] | 3 | IDL 792 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1532-05-28 | 4 | IDL 1435 | [Ioannes DANTISCUS] do [Mikołaj GRABIA?], Löbau (Lubawa), 1536-04-07 | 5 | IDL 4476 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1537-04-07 | 6 | IDL 6192 | Georg HEGEL do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1537-07-29 | 7 | IDL 2828 | Kaspar HANNAU do Ioannes DANTISCUS, Rome, 1545-05-09 | 8 | IDL 2845 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1545-07-10 |
|