Correspondence between Dantiscus and Lazzaro BONAMICO
List
Database
Full text
Results found: 2 preserved: 2 + lost: 0 1 | IDL 1007 | Lazzaro BONAMICO to Ioannes DANTISCUS, Padova, 1530-11-05 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BJ, AS (from the former Prussian State Library in Berlin), No. 6. 6
| 2 | copy in Latin, 19th-century, BK, 1845, 13r
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
⌊Dantisco episcopo Culmensi⌋ designato gravissimo atque ornatissimo regis Poloniae oratori in maioribus quam observatissimo.
⌊Augustae⌋
⌊Lazarus Bonamicus⌋
⌊Dantisco⌋ episcopo designato salutem plurimam dicit.
Postquam ex tuis litteris cognovi episcopum te designatum non tam tibi videbar iure gratulari posse, quod tanta dignitate esses auctus, quam mihi primum gaudere, qui sic te colo, ut tuis bonis aequae delecter ac meis. Deinde meliora de nostris temporibus sperare, cum iis viris aliquem locum esse videam, qui prudentia usuque rerum et praeterea singulari doctrina possint, virtute vero maximos honores gerere debeant, nequi enim tu, sed nollo queri et alios vituperare te potius currentem instigabo, ut bonitatae naturae ac disciplinae tuae utaris. Reliqua video fore digna christiano nomine.
De ⌊Logo⌋ hoc tibi persuadeas velim, si mihi semper fuisset inimicus, tua commendatione fieri potuisse, ut in intimis ac familiaribus meis esset. Nunc vero septem ac amplius annorum mutua inter nos coniunctio, temporis intervallo quo afuimus non magis intermissa quam optata, ita hominem commendat, ut iniuriam mihi fieri putem, cum ab aliis commendatur.
Fuerunt tamen in hoc genere gratissimae litterae tuae, nam et egregiam in ⌊Logum⌋ voluntatem, et officium non necessarium mirifice sum complexus, teque animo cohortatus, ut si non habes alia, de his saltem saepius ad nos scribas. Quae enim studiosissimi et tibi deditissimi cura operave praestari possunt, ea si tibi prompta a nobis et parata existimabis, non fallo | mihi crede opinionem tuam.
Vale et me ⌊Cornellio⌋ praeclarissimo et optimo viro, in quo amando tecum contenderim, etiam atque etiam commendabis.
⌊Patavii⌋, Nonis
Novembribus
MDXXX
| | 2 | IDL 856 | Lazzaro BONAMICO to Ioannes DANTISCUS, Padova, 1532-11-23 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 67, f. 160
| 2 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 409
|
Prints: 1 | HIPLER 1891 No. 23, p. 502-503 (in extenso; German register) | 2 | AT 14 No. 519, p. 793-794 (in extenso; Polish register) | 3 | DE VOCHT 1961 No. DE, 243, p. 162 (English register) | 4 | Españoles part IIIB, No. 11, p. 325 (excerpt in Spanish translation) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
⌊Ioanni Dantisco⌋, episcopo Culmensi, omni laude dignissimo et in maioribus mihi quam observatissimo
Ab eo tempore, quo tibi de episcopatu gratulatus sum, propterea nihil scripsi, quod te ex aula ⌊caesaris⌋ decessisse audiebam nec, ubi esses aut cui ad te darem litteras, scire poteram. Ubi vero ex ⌊Hosio⌋ cognovi esse qui ad te proficisceretur, committendum mihi non putavi, ut is sine meis litteris ad te iret. Et quamquam nihil erat, quod aut tua aut mea interesset scribi, ipsum tamen tecum per litteras colloqui, ut coram antea solebam, iucundissimum mihi videbatur. Quid enim abs te profectum est non iucundum? ut quae etiam in spe sita sunt afferunt interdum voluptatem. Ego quidem qui sperabam abs te consequi ⌊Germaniae⌋ descriptionem, ut ⌊Bononiae⌋ eras pollicitus, incorruptam, moriar nisi summa mea cum voluptate exspectabam. Qua in expectatione diutius fui, quam non interdum verear, ne idem tibi acciderit quod nostratibus sacerdotibus, si quo sacerdotio paulo locupletiore augeantur. Nosti repentinam morum et vitae commutationem, tamquam in ⌊Circes⌋ manus inciderint. Sed haec ioco, quo te excitarem, ut non modo ⌊Germaniam⌋ promissam ad me mitteres, sed etiam quicquid in eo genere abs te probaretur. Iudicium tuum mihi notum est, et nos mirandum in modum huius disciplinae studio hoc tempore tenemur. Quo ita sum incensus, ut audeam abs te petere, sive tamquam ab episcopo dignissimo ac rarissimo multorumque dissimillimo sive tamquam ab optimi regis legato gravissimo et liberalissimo eodemque et amicissimo et doctissimo viro, ut quod sine tuo magno incommodo fiat, tria illa commentaria rerum ultra aequinoctialem ab ⌊Hispanis⌋ ⌊Lusitanis⌋que inventarum, quae ex ⌊Hispania⌋ rediens in ⌊Poloniam⌋ miseras, studiose descripta ad nos cures perferenda. Sumus enim avidiores haec cognoscendi quam argenti et auri. Quare bonitatis et benevolentiae tuae erga me fuerit, quicquid hac in re commodare possis et quicquid ab aliis consequi, id tibi tantae curae esse, quanto nos in desiderio harum rerum esse intellegis. Quod te libenter facturum exploratum habeo . Vale et nos tui studiosissimos dilige.
⌊Patavii⌋, raptim IX Kalendas Decembres MDXXXII.
⌊Lazarus Bonamicus⌋ tui studiosissimus et cupidissimus
| |
Texts where mentioned Lazzaro BONAMICO Results found: 2 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 549 | Georg von LOGAU to Ioannes DANTISCUS, Padova, [1530]-09-18 | 2 | IDL 857 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Padova, 1532-11-29 |
|