Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Veit AMERBACH
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 1 zachowanych: 1 + zaginionych: 0 1 | IDL 1937 | Veit AMERBACH do Ioannes DANTISCUS, Wittenberg, [1537?]-10-07 | odebrano [1537?]-10-03(!)
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 6, k. 133-134
| 2 | regest z ekscerptami język: łacina, angielski, XX w., CBKUL, R.III, 31, Nr 382
|
Publikacje: 1 | HIPLER 1891 Nr 49, s. 547-549 (in extenso; niemiecki regest) | 2 | DE VOCHT 1961 Nr DE, 240, s. 407-408 (angielski regest) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Orantissimo et eloquentissimo viro, domino ⌊Iohanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi et ⌊regis Poloniae⌋ oratori, patrono suo summa observantia colendo
Praestantissimo et facundissimo viro ⌊Iohanni Dantisco⌋ antistiti Colmensi et ⌊regni Poloniae⌋ oratori, patrono suo plurimum observando, Vitus Amerbachius salutem dicit plurimam.
Etsi iustam causam ad te litteras dandi, Reverende Praesul, existimabam hoc tempore me habere, tamen, nisi confiderem, eam esse tuam sapientiam et humanitatem, quae aliorum sermonibus mihi utcumque cognita est et in quadam epistola tua, quam ut viderem et legerem, casu quodam factum est, se ipsa expressit, plane a scribendo absterreret me et insignis tua doctrina et dignitas ac splendor prope singularis. Praeterquam enim quod condicio mea nequaqum tuae par est, natura mihi quendam peculiarem metum et reverentiam erga eos viros indidit, qui sunt magna doctrina expoliti et non modo praeclaris virtutibus ornati, verum etiam auctoritate et dignitate honoribusque supra ceteros eminent. Quae omnia in te esse non tantum non doleo, quod invidi esset et obscuri, sed vehementer laetor et agnosco atque magni facio Dei dotes maximas et pulcherrimas. Quid enim aliud vult ⌊Homerus⌋, quando scribit poetas ex ⌊Apolline⌋ et ⌊Musis⌋ natos esse, reges ex ⌊Iove⌋, — sic autem inquit: Έκ γαρ μουσάων καί έκηβόλου Άπόλλωνος Άνδρες άοιδοί έασιν έπί χθονί καί κιθαριςταί, Έκ δέ Διος βασιλήες[2] — quam divina esse munera et scientiam liberalium artium et honorem ac dignitatem? Nonne hoc etiam sacrae litterae in multis locis praecipiunt, ut magistratus et praestantes
reliquis eruditione et prudentia viros honore afficiamus? Quae cum in te esse mihi persuasum sit, non leviter peccarem, si te non summe revererer et plus quam temerarius et impudens, si tibi meas ineptas litteras obtruderem sine aliqua iusta aut probabili causa. Eam dum expono et hoc breviter ago quod volo, ut operae aliquantum mihi et temporis des, immo tuis ac tibi etiam fortasse, non tam oro, quam te pro tua mansuetudine scio libenter et tua sponte facturum esse. Hoc magis oro, ne tibi minus haec digna causa videatur, cur scripserim, quam mihi est visa. Sed nimium in excusando sum longus. Quin sic potius accipe. Venit his diebus ad me ⌊Iohannes ... Lemannus⌋, ⌊tuae sororis⌋ filius, qui per hoc semestre privatim usus est me praeceptore in discendis bonis litteris, et significavit mihi praeter alia pleraque, te suum esse avunculum ac rogavit sibi hoc officii praestare, ut vellem, ut de suis studiis et ingenio tibi aliquid scriberem. Commendationem putavimus apud te intempestivam et parum convenientem fore. Nam, ut poeta inquit, pecca...t, qui cf. Mart. III 5.11-12 ⌊commendandum se putat esse suiscf. Mart. III 5.11-12 ⌋. Hoc statim facturum esse me recepi, gavisus quoque, oblatam esse mihi occasionem non modo compellandi per litteras tantum virum, sed multo magis testificandi mei studii erga discipulum ergaque te observantiam quoque, non solum amorem et studium.
Quo circa, si quid praeceptoris de suo discipulo vox et velut testimonium ponderis apud avunculum eius habere debet, debere autem puto plurimum, sic existimes, ⌊Iohannem⌋ tuum, immo nostrum, prout in hoc tam brevi tempore et in aliis multis meis laboribus potuit cognosci a me, ita cognitum esse, ut putem nec ei modestiam et alias virtutes, quae debent esse in tali aetate, nec ingenium et industriam ac studium in percipiendis liberalibus disciplinis deesse, tantumque nunc eum progressum esse, ut non aut parentes sumptuum, aut ipsum operae ac laboris paenitere possit. Ac, si quid tu etiam de tuo in eius studia confers, id tibi non perire prorsus arbitror. Faxit ⌊Christus⌋, ut in hoc instituto cursu et decurso iam aliquo usque spatio permaneat. Nisi enim ille aspiraverit, a quo est πάσα δόσις άγαθή καί πάν δώρημα τέλιον[3], ut ait ⌊sanctus Iacobus⌋, non tantum irriti nostri conatus erunt, sed etiam perniciosi. Postremo rogo etiam te atque obsecro, ut in componendis dissidiis ecclesiasticis omnem tuam auctoritatem, dignitatem et vires omnes totamque mentem eo conferre velis, ut et corrigantur ea quae multa prava haud dubie in Ecclesias introducta sunt per neglegentiam et imperitiam eorum, qui praefuerunt, et tota res sine caedibus et bellis transigatur, aut, si ita mavis, ut ⌊Christi⌋ gloria defendatur et magis ac magis patefiat hominibus ac augeatur. Deinde ne res publica affligatur vi et armis. Quae facere verum est et praecipuum episcoporum officium purissimaque et gratissima omnium Deo victima,
ut sic dicam, nec ulla re alia coli melius aut uberius Deus potest. Nos, si nihil aliud poterimus, nostris precibus hanc totam causam, quae gravissima e[t] periculosissima est, adiuvabimus diligenter et ex animo. Porro in instituendo ⌊Iohanne⌋ posthac etiam eam n[a]vabo operam, quam potes aut debes de homine prob[o] et fideli tuique amantissimo exspectare, atque, si et aliis in rebus facere tuo nomine possem, quo[d] gratum esset, facerem, quanto velles tu et ego possem studio. Vale, decus regni vestri, Clarissime Antistes, et da veniam meae tum prolixitati aut loquacitati potius, tum, si quid offensum es[t], etiam imprudentiae. Iterum vale, ac me tibi commendatum habe, tuque ⌊Christo⌋ sis quam commendatissimus, ut rectissime et copiosissime de re publica ecclesiastica diutissimeque merearis.
Datum ⌊Vitebergae⌋, Nonis Octobris.
[2 ] Hymn. Hom. In Musas et Apollinem 2-4
[3 ] Cf. Iac 1.17 (in Latin omne datum optimum et omne donum perfectum)
| |
|