Venit huc tabellarius serenissimi regis vi
<c>
esima huius, qui mihi Reverendissimae Dominationis Vestrae unas reddidit gratiae et benevolentiae in me plenas. Quibus Dominatio Vestra Reverendissima mandat, ut omnia, quaecumque hic acta sunt quaeque aguntur, a me diligenter et studiose perscriberentur. Quandoquidem, cum proprium sit debiti mei in Reverendissimam Dominationem Vestram officii, etiam si praemonitus non fuissem, ne latum unguem, ut aiunt, ab studio debitae observantiae eram discessurus.
Ea, quae acta sunt in Nova Civitate, abunde Dominationi Vestrae Reverendissimae perscripseram. Quae autem hic aguntur, quae spes sit istorum hic procerum obstinatos animos perfringendi, haec esse videntur potissima. Quae quidem, etsi parum tute sine characteribus litteris committuntur, tamen ita a me in omnibus est prospectum, ita hic Reverendissima Dominatio Vestra a me est edoctus, quo pacto ei sit procedendum, ut facile crediderim has secure et inviolatas perlatas iri.
Ego ex gratia Dei in hoc armorum tumultu recte valeo. Perfuncta mea legatione dudum me ad serenissimos meos principes recepissem, si ab serenissima regina Hungariae, domina mea clementissima, prohi
<bi>
tus et detentus non fuissem. Cum enim sua maiestas reginalis neminem habeat, quem isti hic proceres revereantur, neque tute cum eis audeat sua consilia communicare, pernecessarium maiestati suae reginali esse videtur, ut saltem aliquem apud se hab[eat] serenissimi regis nostri auctoritatem sustinentem. Facile ego agnosco ingenii mei imbecillitatem tamque magnis et arduis rebus consilio occurrere non posse, tam[en] non licet eius contraire voluntati, cui pro debita oboedient[ia] vitam et omnia mea debeo.
Vehementer probabatur consilium reginali maiestati Reverendissimae Dominationis Vestrae et, nisi expressum esset parentum manda[tum] in omnem omnium rerum eventum, illud fuisset amplexa neque ullo modo se ab eo divelli passa fuisset. Sed, rebus sic stantibu[s], nihil certe videtur et praesentibus, et futuris rebus tam salutare, quam pactis et contractibus acquiescere, praesertim cum regia Romanorum maiestas ad omnia se promptissimum paratissimumque exhibeat. Caesari Turcarum nescio, quam tute credi posset aut quam dud[um] hic maiestatem reginalem pateretur. Neque etiam conveniens esset maiestatem reginalem praebere occasionem, ut Regnum Hungariae perditum eat et vicini populi atque universa res publica in ingens periculum et discrimen adducantur. Sed breviter Reverendissima Dominatio Vestra accipiat haec omnia, quae scire optat.
Serenissima reginalis maiestas regina Hungariae, quantum in maiestate sua serenissima est, alacri animo mandatis serenissimi sui parentis in omnibus cuperet oboedire neque eaque secreto tenuisset, quod ab regia maiestate iniunctum fuerat. Sed quia serenissimum dominum regem Romanorum ea apud Regni Hungariae proceres divulgasse maiestas sua reginalis intellexerat, quae maiestas sua serenissima, dominus meus clementissimus, aliquamdiu adhuc voluit esse occulta, facere et ipsa non potuit, quin rem divulgatam apud suos aliquantisper confirmaret. Non dixit maiestatem serenissimam parentem maiestatis suae ita velle, sed hoc illius consilium esse, si serenissimus rex Romanorum pacta et contractus conservaverit, ab eis ne discederetur.
Huic relationi episcopus Varadiensis, Regni thesaurarius, magnifici Petrus Petrovicz et Turcus Balenth unanimi consensu et voluntate acriter restiterunt se fortunas omnes, vitam denique potius velle amittere, quam in regis Ferdinandi fidem et potestatem devenire. Vel ex eo Reverendissima Dominatio Vestra potest colligere, quo animo tulissent, si, quemadmodum serenissimus rex Romanorum volebat, maiestatis serenissimae voluntatem apertius aperuisset.
Vehementer enim isti hic Regni proceres eo sunt commoti, quod serenissimus rex Romanorum prius armis quam benevolentia cum eis experiatur, praesertim cum ex multis serenissimae reginae Hungariae litteris intellexisset se ad omnia serenissimi sui parentis mandata paratissimam semper affuturam, nulla eius rei habita ratione. Antequam ad contractus ab commissariis regis Romanorum descenderetur, aliquot castra prius expugnavit, deinde ad Budam exercitum collocavit eo, uti domini hic isti dicunt, animo, ut si Buda armis potiturus fuisset, ad foederum et tractatuum observationem minus obligaretur.
Haec res episcopi Varadiensis, magnificorum Petri Petrovicz et Turcus Balenth animos vehementer exacerbavit, quodRomanorum regia maiestas non benevolentia, sed armorum violentia eos ad parendum impellere contend.... Magnum etiam ad priorem luctum haec eadem ipsa r[es] serenissimae reginali maiestati dolorem attulit. Tamen pro ea, qua praedita est, prudentia antequam mentem maiestatis regiae, serenissimi parentis, exploratam haberet, quacumque potu[it] ratione, istorum hic procerum concitatos animos leniebat atque in hoc strepitu armorum sedulo agebat, ut ad pacta et tractationes descenderetur. Sed quia isti hic domini foederum condicionibus ab serenissimo rege Romanorum non satisfieri dicebant, quibus etiam, si tum temporis satisfacere potuisset, non solum castra, civitates et serenissimi olim regis Hungariae omne patrimonium ullis impedimentis reginali maiestati in manus et potestatem tradere volebant, sed vires exercitus, quo ab tyranno Turcarum secure defendi possent, prius videre, quam se serenissimi regis Romanorum potestati dedere cupiebant.
Ac si dicant nullo modo se in illius fidem et potestatem tradituros et, ut alia multa praetermittam, hoc unum Reverendissimae Dominationi Vestrae potest esse documento, num sit positum in potestate serenissimae reginae Hungariae tam obstinatos istorum trium animos serenissimo regi Ferdinando reddere oboedientes et benevolos, cum nihil voluntate reginalis maiestatis, omnia nutu eorum geruntur et gubernantur. Sed quicquid in potestate reginalis maiestatis fuerit, ne latum unguem, ut aiunt, ab mandato paterno est umquam discessura.
Haec ante adventum serenissimi regis tabellarii acta sunt. Quinto abhinc die, cum serenissimi regis mei tabellarius reginali maiestati litteras attulisset, illis lectis, illo ipso temporis momento hinc Trencinium, si potuisset, migrasset, si secum cum primis serenissimum suum filium, deinde thesauros abducere potuisset. Casu, quo suam maiestatem reginalem Buda exire paterentur, sine dubio serenissimum filium apud se retinerent. Quod priusquam eveniat, pro materna in filium indulgentia et amore maiestas sua reginalis, quodvis periculum malle[t] subire, quam ab serenissimi sui filii complexu et conspectu divelli.
Cum igitur insciis et invitis dominis fieri nequivisset, ut maiestas sua hinc discederet, ex altera autem parte nolle[t] ab mandato serenissimi sui parentis discedere, unumquemque dominorum seorsum ad se accersendos curavit. Imprimis autem magnifico domino Petrovicz scripta et mandata parentis sui serenissimi communicavit, deinde episcopo Varadiensi aliisque, qui a consiliis adsunt, aperte omnia sua reginalis maiestas exposuit. In instanti hoc saltem suae reginali maiestati dederunt responsi se nuntios et oratores ab caesare Turcarum exspectare spemque non dubiam habere eos cum eo nuntio redituros, quod bonis condicionibus maiestatis suae serenissimae filium caesar Turcarum in Regno Hungariae regnare sit permissurus. Hac de causa non videri, ut hinc sua maiestas discedat, sed de hac re diligentius inter se consulturi, id, quod potissimum ex dignitate et utilitate maiestatis suae serenissimae unicuique eorum fieri videbitur, fidele consilium daturos.
Qua
<n>
ttuor dies cum inter se consultassent maiestasque reginalis ab eis nihil tulisset responsi, ne quid negligentiae in remittendo tabellario ad maiestatem regiam committeretur, denuo ab eis sua maiestas reginalis postulavit, ut quivis pro sua virtute ac fide maiestati suae consilium suum aperiret. Se nihil dubitare unumquemque eorum pro sua integritate hoc consilii daturos, quo suam ad serenissimi sui parentis voluntatem aggregare queat. Postero die omnibus astantibus per dominum Benedictum Baioni sic est responsum.
Prima petitio haec fuit, ut sua reginalis maiestas afflicti huius Regni aeque atque sui ipsius habeat rationem. Quod Regnum, si sua serenissima reginalis maiestas hinc discederet et in gubernationem ac potestatem serenissimi regis Ferdinandi deveniret, sine omni controversia funditus interiret et everteretur. Cum neque eas copias, neque eam habeat rex Romanorum facultatem, ut hoc miserum et calamitosum Regnum ab vi et potentia caesaris Turcarum tueatur et defendat.
Secundo, ut sua reginalis maiestas non solum eius rei habeat rationem, quod olim serenissimo regi Hungariae, coniugi maiestatis suae, in maximis periculis cum summis impensis ad rogum usque fideliter servierint, verum etiam, iam serenissimo rege exstin[cto], constantem et non immutabilem oboedientiam ac fidem cu[m] primis maiestati suae reginali, tum etiam serenissimo filio constanti animo praebuerunt, qua non solum apud serenissimum regem Romanorum, sed etiam apud caesarem Carolum in gravem reprehensionem et perpetuam indignationem devenerunt. His de causis, ne sua reginalis maiestas suo hin[c] discessu eos et fortunas eorum perditum eat, rogabant.
Tertio, ut sua serenissima reginalis maiestas diligentissime consider[et] et perpendat, quod illis periculum ab ordine equestri et universis regnicolis immineret, si suam maiestatem, in qua salu[s] totius Regni Hungariae continetur, voluntate et consensu suo hinc abire paterentur. Ceterum, cum caesar Turcarum serenissimum filium et suam maiestatem in Regno Hungariae omnino vult regnare, verentur, ne si hinc suam maiestatem migrare paterentur, instinctu eorum id caesar Turcarum evenisse existimet. Quod aliud nihil esset, nisi Turcam ad extremum Regni Hungariae irritare exitium.
Quarto, ut sua serenissima reginalis maiestas maiorem honori[s], dignitatis suique status habeat rationem, quam aliae reginae Hungariae habuerunt, quae indignissime ex hoc Regno et hac sede regia cum summo dedecore et ignominia expulsae fuerunt, simulque diligenter sua reginalis maiestas ut consideret, in quem locum proficiscatur et in cuius fide sit futura. Certius esse, quam ut dubitari possit, regem Romanorum contra serenissimum filium hostilem animum omni tempore habiturum, qui cum ex sanguine et rege Hungariae sit natus, procliviorem gentem Hungariae filio maiestatis su[ae] quam regi Ferdinandi perpetuis temporibus futuram ad eumque tamquam ad sacram anchoram singulare quoddam refugium habituros.
Quinto, ut sua serenissima reginalis maiestas consideret se ex Regno Poloniae esse expeditam, esse autem Regni Hungariae reginam atque non in Polonia, sed in Hungaria reformationem dotis habere, serenissimum vero filium membrum et caput principale huius Regni exsistere neque quemquam illo eius consequendi potiorem esse, cum antiquitus non armis et potentia reges ad gubernacula Regni Hungariae ascendebant, sed iis potissimum, qui Hungaro patre natus esset, consensu omnium eligebatur.
Sexto, adventum dominorum oratorum ab caesare Turcarum exspectari, qui diligenti studio egerunt, ut caesar Turacaru[m] filium maiestatis suae in Regno Hungariae regnare patiatur et ab omnibus inimicis eum potentia sua defendat. Cumque cum hac optata resolutione redeant, si maiestas sua reginalis nullam in se et filium benevolentiae caesaris Turcarum ration[em] haberet et, non exspectatis suis oratoribus, hinc disceder[et], occasionem daret, ut maiestatis suae et eorum omnia bona, denique universum Regnum Hungariae funditus everteretur. Praeterea, si caesar Turcarum intelligeret, quod celari non posset, quod maiestas su[a] reginalis, volente et iubente serenissimo suo parente, bonis Regni Hungariae regi Ferdinando voluntarie cedat, verendum esset, ne et Regnum Poloniae in aliquod ingens discrimen et periculum deveniat. His de causis, si maiestas sua se et serenissimum filium eosque universos, denique totum Regnum Hungariae quietum et tranquillum vult conservare, quidvis potius in animum inducat, quam hinc discedere. Cum primum vero domini oratores redierint, nomine maiestatis suae serenissimae indic[tur]os conventum generalem, quo plures ad oboedientiam maiestati suae praestandam venturos pollicentur, quam ut a quoquam sperari possit.
Ad haec cum reginalis maiestas respondere secus non posset, nisi ut se voluntati eorum accomodet et aliquantisper propositas rationes et consilia approbet, his verbis maiestas sua reginalis gratias agens eis respondit.
Maiestati suae gratam et acceptam esse erga se et serenissimum filium fidelis animi et studii eorum propensionem neque secus existimare, nisi haec omnia, quae ab eis aguntur et quae consuluntur, ex fidelissimo et sincero animo provenire, neque propterea hinc velle migrare, quod vel minus fidat fidei eorum, vel quod parum tuta et salutaria [consili]a cum sibi et serenissimo filio, tum etiam universo Regno esse ducat, vel quod non pro dignitate regia ab eis in omnibus tractetur et observetur, sed potius ut, uti oboedientem filiam par est, serenissimi sui parentis mandatis obtemperet. Et quamvis parum decorum suae reginali maiestati esse videatur, quod statim morem non gerat voluntati serenissimi parentis sui, tamen ne quid temere vel praecipitanter agere videatur, se aequo animo laturam, ut prius eorum rationes et consilia ad serenissimum parentem suum perferantur, priusquam hinc discesser[it]. Verum, si hoc ipsum mandatum habitis iis litteris denuo ab serenissimo rege Poloniae litteris confirmabitur, maiestati suae reginali non convenire neque decorum esse, ut ab voluntate serenissimi parentis sui amplius aliqua dilatio fieret.
Sed aliter maiestas sua reginalis respondisset, si prius eorum consilia explorata non habuisset. Quibus fuit decretum et constitutum, si sua reginalis maiestas hinc omnino disceder[e] voluisset, ut vi retineretur.
His sic stantibus serenissima regina Hungariae serenissimi parentis sui filia oboedientissima neque de se, neque de serenissimo filio, neque de thesauris ullam habet disponendi potestatem. Omnia voluntate et arbitrio trium geruntur. Hi magna militum caterva [sti]pati incedunt. Hi sub praetextu voluntatis reginae, quaecumq[ue] illis libent, faciunt. Voluntati eorum etiam si reginalis maiestas contraire vellet, propter vim militum et animum eorum erga serenissimum regem Romanorum alienissimum nihil umquam est profectura, tamen cum ea iam sit expressa voluntas serenissimi parentis sui, quantum in maiestate reginali fuit, diligentem operam navavit et adhuc extrema quaeque apud hos Regni proceres tentabit, ut cum serenissim[o] suo filio, quocumque regia maiestas iusserit, hinc discedere possit.
Cum ab serenissimo rege Romanorum discederem, sua maiestas scripserat ad magnificum dominum Leonardum von Fels supremum sui exercitus capitaneum eique omnem dederat potestatem, ut, si hic isti vellent, de tractatibus ratio omnis transigendi adhuc tentaretur, sed domini nullo modo ab maiestate reginali ad ullos amplius tractatus induci potuerunt. Sine dubio rex Ferdinandus plura et maiora adhuc reginali maiestati concessisset. Domini vero eo excusabantur, quod Viszohrat expugnabatur, quod quattuor milia militum Pestum sunt ingressi. Quo animo vero ferat magnificus von Fels, quod ad novos ab eis tractatus non descenderetur, Reverendissima Dominatio Vestra ex iis litteris, quas ad me scribit, intelliget.
Turcae parati sunt venire in subsidium serenissimae reginae, si istis proceribus credere fas est, qu[i] hoc pro certo affirmant. Si venient quidem, quemadmodum pro certo affirmant, in maiore futurum est Regnum Hungariae periculo, quam fuerit umquam, adventum autem eorum brevi exspectant. Maiestas reginalis rogat, ne Turca vocetur. Protestatur apud omnes, quantum in se est, nullo modo velle assentire, ut Turca in subsidium vocetur. Sed isti hic domini dicunt non opus esse, ut vocetur, modo intelligat Viszohrat expugnari et Germanos Pestum occupasse, illis tacentibus. Advolaturos.
De Transilvania bonam sibi spem domini pollicebantur eos maiestati reginali oboedientiam praestaturos fuisse, sed litterae, quae maiestati regi[nali] 16 huius allatae fuerunt, aliam spem, atque putabant, eis dederunt, quemadmodum ex copia litterarum, quae maiestati reginali mis[sae] fuerunt, poterit intelligere.
Quid egerint legati huius partis apud caesarem Turcarum, quam resolutionem sunt allaturi, ex copiis litterarum Reverendissima Dominatio Vestra intelliget. Domini maximo gaudio efferuntur, quod legati eorum cum tam optata et exspectata redeant legatione. Hacque spe confi[si] volebant, ut reginalis maiestas apud pontificem, Carolum caesarem, regem Gallorum et omnes Germaniae principes litteris suis conquereretur, quod serenissimus rex Ferdinandus non solum, quod pacta et contractus servare nolit, verum etiam citra omnem aequitatem maiestatis reginalis et suorum subditorum diciones ferro et igne persequatur. Sed sua reginalis maiestas huic rei noluit assentire, nisi prius hoc ipsum serenissimus rex Poloniae approbaret et sic faciundum censeret.
Thesaurus olim serenissimi regis Hungariae in Temeszwar ex mandato episcopi Varadiensis, thesaurarii Regni, fuit depositus. Molesto et iniquo reginalis maiestas tulit animo, quod non in maiestatis suae, sed alterius potestate reponeretur. Hoc nomine cum reginalis maiestas gravius expostulasset, non potuerunt maiestati suae honeste negare, quin huc adducendum curarent, sed thesaurum ducendo, cum apud fluvium Czisa de insidiis edocerentur, veriti, ne eis quid adversi contingat, in castrum maiestatis suae serenissimae cognomine Szolmosz thesaurum deduxerunt illudque homini maiestatis suae serenissimae iurato in fidem et custodiam tradiderunt.
Triginta milia ducatorum, quos dotis nomine serenissimo olim regi Hungariae serenissimus rex meus miserat, maiestati reginali per thesaurarium Regni sunt allati. Ex quibus hic ipse thesaurarius, episcopus Varadiensis, tria milia pro militum stipendio ab reginali maiestate extorsit. Duo milia etiam pro solutione aulicis et aliis ab sua maiestate sunt expositi. Intra triduum alia erit solutio militum, pro quibus procul dubio totidem ab sua reginali maiestate postulabunt. Alius maiestatis suae serenissimae thesaurus, is qui suae maiestati ex Polonia ducebatur, vestes et omnes gemmae pretiosae sunt relictae in Coszicze in eorum potestate, qui episcopo Varadiensi, Regni thesaurario, fidem et oboedientiam iuramento obstrinxerunt. Ita omnia maiestatis suae bona hinc et inde sunt dispersa, ut difficile simul in unum locum possint conferri.
[U]ltra haec omnia incommoda hoc etiam accessit, quod decretam contributionem nomine et potestate reginalis maiestatis, ex qua ad minus viginti quinque milia suae maiestati veniebant, eam Turcus Balenth pro sui ipsius commodo exegisset ab sua reginali maiestate averterunt. Hac ratione, ubi possunt, omnes rationibus suis cum detrimento et incommodo reginalis maiestatis prospiciunt.
Haec sunt, quae in praesens Reverendissimae Dominationi Vestrae scribenda videbantur. S[i] fortasse longior Reverendissimae Dominationi Vestrae esse visus fuero, quam res i[psa] requirebat, hoc Dominatio Vestra Reverendissima s[ecu]m cogitabit me in scribendo maluisse molestum esse, quam in suspicionem negligentiae apud Reverendissimam Dominationem Vestram devenire.
Servet Deus Omnipotens Dominationem Vestram Reverendissimam ad multos annos incolumem. Cuius gratiae et clementiae me perpetuo commendo.