Korespondencja pomiędzy Dantyszkiem i Giovanni Silvio de MATHIO
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 1 zachowanych: 1 + zaginionych: 0 1 | IDL 487 | Giovanni Silvio de MATHIO (AMATUS) do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1530-04-30 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, AAWO, AB, D. 3, k. 34
| 2 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 44 (TN), Nr 73, s. 347-349
| 3 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 284, Nr 51, s. 163-164
| 4 | kopia język: łacina, XX w., B. PAU-PAN, 8242 (TK 4), a.1530, k. 23
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: angielski, XX w., CBKUL, R.III, 31, Nr 227
|
Publikacje: 1 | AT 12 Nr 118, s. 118-119 (in extenso) |
| Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Summa me laetitia litterae tuae, mi suavissime Ioannes, extulere, et quod abundantia quadam amoris erga me tui et flexanima dicendi eloquentia adeo exuberant, ut quo magis atque magis relego, eo mihi humaniores uberioresque esse videantur. Hinc mellifluam Nestoris orationem, hinc Isei facundiam sapiunt. Accedit, ut eas lectitanti mihi ipse adesse, ipse alloqui, ipse arridere antiquo illo more tuo, qui dulcissimus est, divina sorte videaris. Gratias ago habeoque ingentes, innumerabiles, immortales. Quae enim mihi prior pro incredibili tua humanitate, virtute, probitate scribendo dedisti, ut grata iucundaque memoria servabo sempiterna. Quod me tot laudibus ornas, facis tu quidem, amice, ut assoles. Agnosco, mehercule, quam sis in celebrandis amicis omnium eminentissimus. Nec mirum, cum enim sis ipse cunctis animi dotibus cumulatissimus, omni eruditione refertissimus, omni cuiusvis scientiae genere praestantissimus, optimus, integerrimus, comissimus, probatissimus, sic eos paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ esse censes, qualis ipse es. Licet autem me facile norim paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉ probeque scierim, quae tu mihi tribuis, non inesse, tamen quisqu paper damaged⌈[u]u paper damaged⌉is premere me temptarit, utar velut Palladis clipeo testimonio tuo locupletissimo. Sed de hoc hactenus.
Fratri tuo omnem operam meam pollicitus sum. Rettulit se optatum responsum habuisse. Sum gratulatus optoque, ut tibi omnibus in paper damaged⌈[in]in paper damaged⌉ rebus et optatis tuis, id quod iam pridem meritus es, possim ex s paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ententia gratulari mihique, ut de amico veteri, integerrimo meritissimoque semper gaudere. Hoc nihil mihi umquam gratius, iucundius, optatius poterit contingere, bonoque animo es, continget.
AAWO, AB, D. 3, f. 34v
Fuit omnino, ut scribis, durum, quae a caesare nostro advenerant, periisse, quod ex ore fratris tui excepi, et ipse mandaras, sed meritis tuis magnis et amplis, Maximo Optimo annuente Deo, praemia digna, hoc est uberrima accedent. Sed noctuas Athenas, qui istaec ad te.
Quaeris, quo in statu sim. Auctus sum tribus sacerdotiis: canonicatu Vilnensi, plebanatu Lydensi atque Viteblensi. Quaeris etiam, quid rerum agam. A Mercurio octavae Pascatis anni praeteriti ad hunc usque diem erudio divum Sigismundum filium, regem Poloniae etc. Proficit cotidie, quantum illa aetas capit, in qua nunc est Augustus, spes ingens nostrum omnium ac potius regni Poloniae, ducatus Lituaniae plurimarumque provinciarum.
Reverendissimus dominus noster Cuiaviensis frequenti conventu Cracoviae nuper habito usque adeo me commendavit, ut omnes orig. omneis⌈omnesomnes orig. omneis⌉ in eius sententiam pedibus ierint. Si tua ad regem aut reginam aut utrumque accederet,
cf. Hor. Carm. I 1.36 sublimi feriam sidera uertice ⌊sublimi contingerem sublimia quaeque sidera verticecf. Hor. Carm. I 1.36 sublimi feriam sidera uertice ⌋. Tua profecto ut omnium eruditissima auctoritas in commendandis litteris, quarum primas tenes, esset mihi commodissima. Operam meam omnem, industriam, studium, quantulacu paper damaged⌈[cu]cu paper damaged⌉mque in me sunt, tibi polliceor, et modo praestitissem, si frater voluisset paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉, si quando opus fuerit, res indicabit. Cupio te videre aut viridi aut purpureo galero Musis mansuetioribus praelu paper damaged⌈[u]u paper damaged⌉xisse. Fauste ac feliciter vale ad Pylios annos Sibyllinosque pulveres annumque vertentem. Ignosces tumultuariae ac incultae, et quod ineptius est, dicacissimae epistolae. Alias accipies haud ineptiorem.
⌊Cracoviae⌋, pridie Calendas Maias M D XXX.
Pan hor mi ta nus[1]
⌊Ioannes Sylvius Amatus⌋ iuris utriusque doctor, serenissimi Sigismundi Augusti protonotarius, semper tuus
[1] Pan hor mi ta nus written above the signature in the same hand but in smaller characters and in a pale ink
| |
Teksty związane z Giovanni Silvio de MATHIO
Spis
Baza danych
Pełny tekst
Znaleziono: 1 zachowanych: 1 + zaginionych: 0 1 | IDT 695 | Giovanni Silvio de MATHIO (AMATUS), liminary epigram to De virtutis et fortunae differentia somnium before 1510-12-24 | Publikacje: 1 | DANTISCUS 1510 (Ioannes Silvius Amatus Panormita, pontificii caesareique iuris doctor, in Somnium Io. Linodesmonos Dantisci, vatis lepidissimi fortunae utriusque differentiam suavissime scribentis) s. [ai]v (in extenso) | 2 | Dantisci Carmina (Ioannes Silvius Amatus Panormita, pontificii caesareique iuris doctor, in Somnium Io. Linodesmonos Dantisci, vatis lepidissimi fortunae utriusque differentiam suavissime scribentis) Appendix, Nr 2, s. 306 (in extenso) |
| |
Teksty ze wzmianką o Giovanni Silvio de MATHIO Results found: 5 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 657 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), [1530]-07-23 | 2 | IDL 35 | [Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU)] do [Ioannes DANTISCUS], s.l., [1531-08] | 3 | IDL 3530 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1532-03-17 | 4 | IDL 792 | Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1532-05-28 | 5 | IDL 1614 | Jan Benedyktowicz SOLFA do Ioannes DANTISCUS, s.l., ca. 1537-04-23 |
|