Correspondence between Dantiscus and Mauritius FERBER Jr
List
Database
Full text
Results found: 2 preserved: 1 + lost: 1 1 | IDL 6451 | Ioannes DANTISCUS to Mauritius FERBER Jr, 1546-02-23 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 2945: Accepi litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae XXIII Februarii ad me quam clementissime scriptas, quae gratiosissimum prodeunt testimonium me excusatione atque legitima recommendatione Eustachii Knobelsdorf in pristinam clementiam apud Reverendissimam Paternitatem Vestram reconciliatum esse | | | 2 | IDL 2945 | Mauritius FERBER Jr to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1546, shortly before April [11] | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-04-11
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1599, p. 687-690
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz 1599, p. 690
Reverendissimo in Christo Patri, domino ac domino ⌊Ioanni, Dei gratia episcopo Warmiensi⌋, domino suo gratiosissimo et clementissimo
BCz 1599, p. 687
Revrendissime in Christo Pater, domine ac domine gratiosissime et clementissime.
Post humillimam et obsequentissimam mei commendationem.
Accepi ⌊⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae XXIII Februarii ad me quam clementissime scriptas, quae gratiosissimum prodeunt testimonium me excusatione atque legitima recommendatione ⌊Eustachii Knobelsdorf⌋ in pristinam clementiam apud Reverendissimam Paternitatem Vestram reconciliatum esse. Et his obtestor Deum Optimum Maximum me semper fuisse insc(ien)te(m) aspergin(is) istius obscenissimi rumoris. Humiliter rogo Reverendissimam Paternitatem Vestram, dignetur pristina me tuere clementia.
Libellus plenus nigramantiae inter venefici auctoris res repertus, cuius Reverendissima Paternitas Vestra meminit, continetur ratione arestationis Reverendissimae Paternitatis Vestrae in bona custodia apud secretarium ⌊venerabilis capituli⌋. Qui ad postulationem Reverendissimae Paternitatis Vestrae, cui id a Reverendissima Paternitate Vestra commissum fuerit, tradet. Ubi vero ipse auctor nunc movetur, nescio. Qui a festo Divi Michaelis ad meam petitionem hinc a ⌊venerabili capitulo⌋ et ex eiusdem omnibus dominiis est proscriptus.
Ego nihilominus, quemadmodum Reverendissima Paternitas Vestra clementissime consulit, omnem dabo operam, BCz 1599, p. 688 si haberi posset, domino ⌊capitaneo Braunsburgensi⌋ in custodiam tradetur.
Ego in posterum me sic geram, ut Reverendissimae Paterniti Vestrae gratificari valeam, et Reverendissima Paternitas Vestra sentiet me paruisse clementissimis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ monitionibus, habeoque Reverendissimae Paternitati Vestrae immortales gratias, quod paterna clementia me gratiosissime prosequi dignetur, precorque dominus Hiesus Reverendissimam Paternitatem Vestram diu incolumem ac sospitem pro commodo ecclesiae et totius patriae conservare hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ dignetur.
Devotissime rogo Reverendissimam Paternitatem Vestram, clementissime procrastinationi responsus indulgere written over tur⌈turrere written over tur⌉ dignetur. Hactenus occupationibus capitularibus impeditus fui respondere.
His me pristinae gratiae ac clementiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae quam devotissime hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ recommendo.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus servitor ⌊Mauricius Ferber⌋
| |
Texts where mentioned Mauritius FERBER Jr Results found: 10 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 2008 | Johann TYMMERMANN to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1538-12-03 | 2 | IDL 5679 | Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1539-06-06 | 3 | IDL 5427 | Johann TYMMERMANN to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1539-09-02 | 4 | IDL 5428 | Johann TYMMERMANN to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1539-09-05 | 5 | IDL 2813 | Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUS, Rome, 1545-03-28 | 6 | IDL 2885 | Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUS, Rome, 1545-11-16 | 7 | IDL 2949 | Eustathius KNOBELSDORF to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1546-04-14 | 8 | IDL 2950 | Johann HANNAU Jr to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1546-04-14 | 9 | IDL 2952 | Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1546-04-15 | 10 | IDL 2957 | Eustathius KNOBELSDORF to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1546-04-28 |
|