Persons connected to Martinus NIBSCHITZ Results found: 1 Correspondence between Dantiscus and Martinus NIBSCHITZ
List
Database
Full text
Results found: 10 preserved: 9 + lost: 1 1 | IDL 1271 | Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC) to Ioannes DANTISCUS, Vienna, 1535-01-30 | received [1535]-04-16
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 4, f. 40
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 19
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 40v, f. 40r
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime. Servitiorum meorum plurimam commendationem.
Verba, quibus Reverendissimae Dominationi Vestrae pro tanta in me et gratia et tam immensis beneficiis gratias agere debeam, mihi desunt, tanta enim in me Dominatio Vestra Reverendissima beneficia contulit, ut numquam dignas gratias eidem agere possim, nedum referre. Is tamen, qui potest omnia, ut Dominationi Vestrae Reverendissimae copiosissime rependat, subinde precor. Quod in me est, polliceor me numquam ingratum et immemorem erga Dominationem Vestram Reverendissimam futurum.
Peregrinationis susceptae, quamvis longae et arduae, hactenus me non paenituit neque opinor paeniturum. Deus modo gratiam suam et sanitatem concedat, difficilia enim, quae pulchra etc.
cf. Verg. A. 1.203 ⌊et haec olim meminisse iuvabitcf. Verg. A. 1.203 ⌋.
Domini, in quorum notitiam per dominum ⌊Fabianum⌋ veni, omnem pollicentur operam et studium propter dominum ⌊agnatum meum⌋, imprimis tamen dominus ⌊Zyapka⌋. ⌊Is⌋ promisit se mihi, postquam ex ⌊Hispaniis⌋ reversus fuero, loco honesto et convenienti in aula serenissimae ⌊Romanorum regiae maiestatis⌋ provisurum. Quam eius in me benevolentiam Dominatio Vestra Reverendissima non mediocriter augere poterit, si aliquam in scriptis suis ad dominum ⌊Zyapka⌋ et ad alios, quos videbitur, dominos mei commendationem adiecerit. Quod uti faciat, obnixissime rogo, et ut res meas ⌊Lubaviae⌋ relictas in loco tuto, quoad iterum scripsero, asservari non gravate ferat.
Nova hic nulla alia audiuntur, quam capitaneos militares multos ordinatos iam esse, ut cum certo numero militum, quo ⌊regia Romanorum maiestas⌋ imperaverit, proficiscantur. Rumor est in ⌊Hungariam⌋. Dominus de Berstein adhuc obstrictus fertur esse et in parte bonorum multatus, vivit tamen adhuc, fortassis propter liberos et consanguineos etc. Si quae alia sunt, admonui dominum ⌊F(abianum)⌋, ut Dominationi Vestrae Reverendissimae copiose describeret.
AAWO, AB, D. 40v
Quod superest me in expertam benevolentiam et gratiam in me Dominationis Vestrae Reverendissimae commendo. Quam Deus Optimus Maximus multos in annos sanam, felicem et incolumem cum incremento fortunarum et dignitatis suae conservet.
Dominationis Vestrae Reverendissimae deditissimus servitor ⌊Martinus Nibtschicz⌋ scripsit
| | 2 | IDL 2895 | Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC) to Ioannes DANTISCUS, Bologna, 1536-01-02 | received [1536]-03-14
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 4, f. 72
| 2 | copy in Latin, 20th-century, BJ, rkps akc. 187/59, 113
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 140
|
Prints: 1 | AT 18 No. 10, p. 35-36 (Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 4, f. 72v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Lubaviensi⌋ et administratori episcopatus Pomesaniensis, domino gratiosissimo
AAWo, AB, D. 4, f. 72r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Servitiorum meorum debitam commendationem.
Tertiae iam hae sunt, quas ad Dominationem Vestram Reverendissimam post discessum meum a curia eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae do litteras, nullas vero hactenus neque dominus ⌊orator⌋, neque ego [Dominationis] Vestrae Reverendissimae on the margin⌈Dominationis hidden by binding⌈[Dominationis]Dominationis hidden by binding⌉ Vestrae Reverendissimae[Dominationis] Vestrae Reverendissimae on the margin⌉ vidimus litteras.
Interim tamen nobis relatum est Dominationem Vestram Reverendissimam nuptiis s(erenissimae) ⌊reginae Poloniae⌋[1] summo cum decore et gaudio interfuisse celebrioresque reddidisse. Id quod valde gavisi sumus.
In prioribus meis litteris scripsi Dominationi Vestrae Reverendissimae me decrevisse in reditu permanere in curia s(erenissimi) ⌊regis Romanorum⌋ et commendaticias ad quosdam magnates a Dominatione Vestra Reverendissima petii. Quae, si scriptae sunt, proderunt in posterum. Nunc autem et domino ⌊oratori⌋, et mihi sic consultum visum est, uti hic aliquamdiu p written over r⌈rpp written over r⌉ermanerem. Dabo igitur operam, ut Dominatio Vestra Reverendissima commodiori aliique domini et amici mei commodiori olim servitore uti possint.
Quae hoc toto tempore acta sunt et adhuc aguntur, dominus ⌊Fabianus⌋, ut opinor, satis abunde Dominationi Vestrae Reverendissimae perscripsit. Nos certe miseriarum satis perpessi sumus, sed bene evenit, qui vivi enatavimus, interierunt enim plurimi fortissimi viri, inter quos fidelissimus mihique amicissimus Henricus de Cobolencz quoque periit, [servi]tor Dominationis Vestrae Reverendissimae on the margin⌈servi hidden by binding⌈[servi]servi hidden by binding⌉tor Dominationis Vestrae Reverendissimae[servi]tor Dominationis Vestrae Reverendissimae on the margin⌉. Cuius manibus Deus sit propitius.
Res meae, in ⌊castro⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae Lubaviensi relictae, Dominatio Vestra Reverendissima, plurimum rogo, mandare dignetur, ut per occasionem ⌊Thoroniam⌋ in domum domini doctoris ⌊Hieronimi⌋ deportentur, scripsi enim ⌊patri⌋, quod ibi invenientur. Quod Dominationem Vestram Reverendissimam pro singulari eius in me gratia omnino facturam confido.
Cui me cum servitiis meis etiam atque etiam commendo roque rogoque obnixissime, det huic rudi meae et lituris plenae scriptioni veniam.
Dominationis Vestrae Reverendissimae servus ⌊Martinus Niblschicz⌋ scripsit
| | 3 | IDL 1418 | Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC) to Ioannes DANTISCUS, Bologna, 1536-02-21 | received [1536]-07-20
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 4, f. 75
| 2 | copy in Latin, 20th-century, BJ, rkps akc. 187/59, 68
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 181
|
Prints: 1 | AT 18 No. 81, p. 110-111 (excerpt; Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 4, f. 75v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, administratori Pomesaniensi, domino meo gratiosissimo
AAWO, AB, D. 4, f. 75r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Servitiorum meorum humilem commendationem.
⌊⌋ mense praeterito cum domino ⌊Fabiano⌋ Dominationi Vestrae Reverendissimae, quod eius consilio et hortatu hic in studio permanserim. Non potui tum, nec nunc quidem, cum ad ⌊eundem⌋ scriberem, me continere, quin et ad Dominationem Vestram Reverendissimam superinscribed⌈ReverendissimamReverendissimam superinscribed⌉ hasce litterulas darem. Dabit Dominatio Vestra Reverendissima importunitati meae veniam, coegit enim me singularis quaedam in Dominationem Vestram Reverendissimam observantia et debitum servitiorum meorum, quo me perpetuo obligatum Dominationi Vestrae Reverendissimae cognosco.
⌊Campensis⌋ ⌊hic⌋ ante aliquot dies fuit, profectus hinc ⌊Romam⌋ ad dominum cardinalem ⌊Contarinum⌋, a quo ad hanc profectionem invitatum se dixit. Manebit apud ⌊eum⌋ aliquot mensibus, inde in patriam reversurus. Ex ⌊Urbe⌋ ⌊se⌋ velle Dominationi Vestrae Reverendissimae scribere dixit.
Nova nulla alia habemus, quam ⌊maiestatem caesaream⌋ ante circa medium Quadragesimae ⌊Romam⌋ venturam, ibi interim magnus sit apparatus, ad 400 domos, ut illinc scriptum est, magna cum incolarum lamentatione dirutas, 4 arcus triumphales facti, unus marmoreus, praeterea multa alia.
⌊Regem Franciae⌋ coegisse exercitum fama est, quo consilio, nescitur adhuc. Hic fuerunt ⌊cardinalis Tridentinus⌋ et duo episcopi ex ⌊Hungaria⌋, quorum alter nomine ⌊Romanorum regis⌋, alii duo a rege ⌊Ioanne⌋ missi sunt ad ⌊caesaream maiestatem⌋, tractaturi de ⌊Re{n}gno Hungariae⌋. Faxit Deus, ut tandem componatur. Dux ⌊Ludovicus Bavariae⌋ fertur etiam in itinere esse ad ⌊caesaream maiestatem⌋.
Haec sunt, quae in novis hic habemus.
Dominationi Vestrae Reverendissimae humillime me commendo.
Dominationis Vestrae Reverendissimae servus ⌊Martinus Niblschicz⌋ scripsit
| | 4 | IDL 1451 | Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC) to Ioannes DANTISCUS, Bologna, 1536-05-13 | received Thorn (Toruń), [1536]-11-25
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 4, f. 79
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 216
|
Prints: 1 | AT 18 No. 176, p. 203-204 (Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 4, f. 79v
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Culmensi et administratori Pomesaniensi, domino gratiosissimo.
AAWO, AB, D. 4, f. 79r
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime, servitiorum meorum humilem commendationem.
Scripsi multotiens post discessum meum Dominationi Vestrae Reverendissimae, hactenus autem nullum responsum ab ea accepi. Ascribo id multitudini negotiorum Dominationis Vestrae Reverendissimae et loci longinquitati, neque enim mihi persuadere possum gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae, qua me praesentem prosequi solita est, in absentem imminutam esse. Orator serenissimi ⌊regis Poloniae⌋, magnificus dominus ⌊Petrus Opalinszki⌋ hic fuit, discessit vero 6 huius, sequens curiam ⌊caesareae maiestatis⌋, quae duobus diebus, ni fallor, antequam dominus orator hinc discederet, ex ⌊Florentia⌋ Lucam versus se contulit, inde fertur recta profectura ⌊Mediolanum⌋ ad exercitum. Habet iam ⌊maiestas sua⌋ 20 milia ⌊Germanorum⌋ militum et feruntur adhuc plures conscribi, 5 milia ⌊Hispanorum⌋ veteranorum, quos secum in ⌊Urbe⌋ habuit, maiestatem eius praecesserunt. Hodie hac 4 milia ⌊Italorum⌋ ex regno Neapolitano transierunt. ⌊Rex Galliae⌋ magnum fertur habere exercitum, ad 80 milia hominum. Speramus ⌊imperatorem⌋ non minorem habiturum, satius tamen fuisset eam vim converti in ⌊Turcam⌋, communem Christiani hominis(?) nominis hostem, quam sic inter se ipsos conflictare. Cuius vero culpa fiat, Dominatio Vestra Reverendissima ex oratione, quam ⌊maiestas caesarea⌋ in praesentia ⌊summi pontificis⌋ et cardinalium habuit, cuius exemplum his adiunxi, intelliget. Deus optimus maximus ⌊maiestati eius⌋, quae se et regna sua defendere cogitur, aderit. Marchiones Brandenburgenses Ioannes Albertus et Fredericus una cum episcopo Brixiensi ex ⌊Roma⌋ per ⌊Lorethum⌋ et ⌊Anchonam⌋ huc redierunt, opinati enim fuerunt ⌊imperatorem⌋ hac iter facturum fuisse, hodie vero discesserunt. Barthel Preusse petiit se cum servitiis suis in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae plurimum commendari, quem una mecum, cum id ipsemet ignarus scribendi facere non potuit, gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae humiliter commendo. Eamque multos in annos cum augmento dignitatis et status sui felicissime valere cum tota sua domo valde cupio.
Dominationis Vestrae Reverendissimae servus ⌊Martinus Nibtschicz⌋ scripsit
| | 5 | IDL 7398 | Ioannes DANTISCUS to Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC), ca. 1536-12-24 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 1583: Quanta me laetitia litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae affecerint | | | 6 | IDL 1574 | Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC) to Ioannes DANTISCUS, Bologna, 1537-01-21 | received Cracow (Kraków), [1537]-02-10
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 4, f. 92
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 376
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 4, f. 92r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Servitiorum meorum plurimam commendationem.
Quod hactenus litteris Dominationis Vestrae Reverendissimae solitam erga me gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae abunde declarantibus non responderim, nihil aliud in causa fuit, quam quod litteras a domino ⌊Fabiano⌋ et domino ⌊agnato meo⌋ indies exspectabam, tum etiam, quod non fuit hactenus, cui commode dare potuissem. Immortales quoque ago Dominationi Vestrae Reverendissimae gratias pro gratiosa illa sua commendatione apud dominos ⌊Georgium Zyapka⌋ et ⌊Lax written over c⌈cxx written over c⌉au⌋, quae olim, si aliquando in curiam serenissimi ⌊Romanorum regis⌋ venire contingeret, multum mihi prodesse poterit omnemque navabo operam, ut exhortationi Dominationis Vestrae Reverendissimae respondeam et ut nihil, quantum per me stat, quod ad studia pertinet, omittam. Totum me dedi studio iurisprudentiae, in quo omnes intendam nervos, ut olim Dominationi Vestrae Reverendissimae et aliis dominis et amicis meis usui et honori esse possem.
Crudele fatum ⌊ducis Florentiae⌋ puto Dominationem Vestram Reverendissimam nondum audivisse. Is nuper in die Trium Regum in nocte a ⌊quodam de Medicis⌋ in domo sororis eiusdem trucidatus fuit. ⌊Civitas⌋ tota tumultuatur. ⌊Strocii⌋ illi et alii proscripti conscribunt. Passim milites. Nihil boni inde sequetur.
Praeterea constans hic fama est ⌊Turcam⌋ maximam parare classem et pro futuro ms. futuo(!)
⌈futurofuturo ms. futuo(!)
⌉ vere deliberasse aggredi ⌊Regnum Neapolitanum⌋ et alias finitimas provincias. ⌊Summus pontifex⌋ nuper X creavit cardinales, inter quos fuit ⌊Sadoletus⌋ doctissimus ille vir, ⌊Polus Anglus⌋ et alii excellentes viri etc.
Dominationi Vestrae Reverendissimae me humillime commendo.
Ignoscat celeritati etc.
⌊Bononiae⌋, 21 Ianuarii 1537.
Dominationis Vestrae Reverendissimae humilis servus ⌊Martinus Nibschicz⌋
| | 7 | IDL 1583 | Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC) to Ioannes DANTISCUS, Bologna, 1537-03-05 | received [1537]-04-11
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 4, f. 97-98
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 398-399
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 4, f.97r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Servitiorum meorum humilem commendationem.
Quanta me laetitia ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae affecerint, cum intelligerem eandem in coadiutorem ⌊episcopatus Warmiensis⌋ tandem electam, scribi nequit, multo minus eidem satis digne congratulari, vel ipsi potius ⌊Prussiae⌋ ac toti ⌊Poloniae⌋ possum, quae eam nacta praesulem, qui non solum domi consilio, prudentia et auctoritate sua, verum etiam apud exterarum nationum ac totius Christianitatis principes et monarchas summos, si aliqua ingrueret necessitas, quod aliquando, quod nolim, fieri possit, illi multum prodesse et ab omnibus imminentibus periculis liberare potest. Apud quos quantum, et praecipue apud serenissimos ⌊Romanorum regem⌋ et ⌊imperatorem⌋, Dominatio Vestra Reverendissima possit, cum antea ex scriptis illorum, dum inutilis servus Dominationis Vestrae Reverendissimae essem, cognoverim, tum praecipue, cum nuper cum domino ⌊Fabiano⌋ in aula utriusque essem, a plurimis summis viris audivi nullum ex omnibus aliorum principum et regum oratoribus ita acceptum et tantae auctoritatis apud imperatoriam maiestatem fuisse, neque hodie esse quemquam, ut Dominatio Vestra tunc temporis fuerit et adhuc, etiam absens, est.
Optarem et maximopere aliquem ex malevolis detrectatoribus et calumniatoribus Dominationis Vestrae Reverendissimae spectatorem et auditorem summae laudis et numquam intermoriturae gloriae eiusdem in tam longinquis et variis regionibus apud summos infimosque partae affuisse, profecto non dubitarem eum cum aliis omnibus ultro sine omni mora veniam malignitatis et calumniarum supplices a Dominatione Vestra Reverendissima petituros.
Quod ad me attinet, quas exiguitas mea potest Dominationi Vestrae Reverendissimae pro tanta sua benevolentia et gratia, qua me homuncionem immeritum cum praesentem, tum etiam absentem suis gratiosissimis litteris prosecuta est, immortales ago gratias habiturusque, dum vivam.
Missa mihi nuper est pecuniola quaedam a ⌊patre⌋ meo, ut Dominatio Vestra Reverendissima scit, et una scriptum, quod ea AAWO, AB, D. 4, f.97v me debeam sustentare per annum istum, et postea, nisi res aliter citra gravamen illius ferret, redire domum, se enim plurimis aliis liberis hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉, quibus non minus, quam mihi debeat, gravatum nihil amplius mihi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ mittere posse. Quod cum ita se habere sciam neque velim antea gravato plus oneris et molestiae afferre, consilium secundum tempus et modum facultatum ineundum erit.
cf. Hor. Epist. 1.1.15 ⌊Quocumque me rapiet tempestas, deferar hospes.cf. Hor. Epist. 1.1.15 ⌋ Interim secundum consilium Dominationis Vestrae hidden by binding⌈[Vestrae]Vestrae hidden by binding⌉ Reverendissimae Horatiani illlius et, quod antea parietibus inscribere solet hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, nunc, quod sibi velit, re ipsa edoctus, memor, meo me metiar pede.
Cum autem Dominationem Vestram Reverendissimam nec non dominum ⌊agnatum meum⌋, singularem hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ servitorem Dominationis Vestrae Reverendissimae, plurimos in aula serenissimi ⌊Romanorum regis⌋ amicos et dominos, quod Dominationem Vestram Reverendissimam plurimum colunt et observant, et dominum agnatum favore et benevolentia complectuntur, habere non ignoro hidden by binding⌈[ro]ro hidden by binding⌉, maxima teneor spe me facile per intercessionem eorundem, quod hidden by binding⌈[d]d hidden by binding⌉ iam antea a Dominatione Vestra Reverendissima factum est, locum et condiciunculam aliquam obtenturum. Neque Dominationem Vestram Reverendissimam fugit, quid favor et promotio istis in locis, ut ubique possit, et occasionem se offerentem hidden by binding⌈[tem]tem hidden by binding⌉ non spernendam, quae per utrosque maxima videtur dari, facillime hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ id expediri posse, cum nihil aliud, quod ad gratiam et benevolentiam utriusque accedat, quam parum atramenti et chartae opus sit.
Quare cum Dominatio Vestra Reverendissima domino ⌊agnato meo⌋ scribet, ut aliquam de hoc meliori modo, quemadmodum d optime novit, mentionem facere et rem ipsam postea, si utrique ita videbitur, exequi et ad effectum deducere non dedignetur, humillime precor, salvo tamen meliori iudicio et consilio utriusque. Quibus me omnino subicio, quicquid enim de me statuerint, mihi iussa capessere fas est etc.
Quod Dominatio Vestra Reverendissima reculas meas ab interitu liberari fecerit, agnosco solitam et ineffabilem gratiam eiusdem, quod curam suam ad reculas etiam meas parvi momenti extenderit Dominatio Vestra Reverendissima.
Statum rerum hic paucis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ accipiat Dominatio Vestra Reverendissima. ⌊Caesaream maiestatem⌋ brevi ⌊Italiae⌋ appropinquaturam hidden by binding⌈[ram]ram hidden by binding⌉ fertur ad obviandum insultibus ⌊Turcharum⌋, quos maxima classe adventuros dicitur, et ⌊regis Galliae⌋. Habuit ⌊maiestas eius⌋ per totam hiemem et adhuc in ⌊Italia⌋, in oppido ⌊Ast⌋ et circumAAWO, AB, D. 4, f.98riacentibus locis, satis magnum praesidium ad 16 millia peditum, duo millia et quingentos equites levis armaturae. Supremus capitaneus est ⌊Marchio de Guasto⌋.
⌊Florentia⌋ ab imperialibus adhuc obtinetur, inter quos est ⌊cardinalis Tridentinus⌋, cardinales ⌊Salviati⌋, ⌊Rudolphus⌋ et ⌊de Gadis⌋, ⌊Strocii⌋ et multi alii exules ⌊Florentini⌋, qui caelum terra mixturos se putabant, post multas hinc superinscribed⌈cc superinscribed⌉ inde machinationes et practicas, infecta re, tandem huc venerunt et ad duos menses hic apud legatum nepotem ⌊pontificis⌋ fuerunt. Missa sunt ad ⌊Florentiam⌋ tria millia ⌊Hispanorum⌋, mille et quingenti ⌊Germani⌋ milites. ⌊Veneti⌋ dicuntur se bene pro ⌊imperatore⌋, quantum ad ⌊Turcham⌋ attinet, gerere et tribus illius legatis tale responsum dedisse, quod non satis bene contenti discesserint.
Vernum hoc tempus mirabilia secum afferet. Deus Optimus Maximus omnia ad bonum finem deducat.
⌊Campensis⌋ adhuc ⌊Romae⌋ persistit apud cardinalem ⌊Contarinum⌋. Misi ⌊illi⌋ ⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae. Ubi aliquid responsi ab ⌊eo⌋ recepero, Dominationem Vestram Reverendissimam non celabo.
Quod superest, me in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam Deus Optimus Maximus Nestoreos in annos felicissimam conservet et prosperet in omnibus, humillime commendo.
Datae ⌊Bononiae⌋, 5 Martii 1537.
Dominationis Vestrae Reverendissimae humilis servus ⌊Martinus Nibschicz⌋
| | 8 | IDL 4488 | Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC) to Ioannes DANTISCUS, Bologna, 1537-07-23 | received [1537]-09-20
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 5, f. 29 + f. [1] missed in numbering after f. 29
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 515
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.5, f. 29r
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime. Servitiorum meorum humilem commendationem.
Nactus nuntii opportunitatem omittere non potui, quin Dominationem Vestram Reverendissimam hisce litterulis inviserem. Etsi nihil dignum scriptu occurrebat, tamen id ipsum scribere volui et saltem observantiam meam erga Dominationem Vestram Reverendissimam, cui me totum debeo, quantum litteris fieri potest, declarare testari. Dominus ⌊Campensis⌋ adhuc ⌊Romae⌋ agit, transmisi illi litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae, verum hactenus nihil mihi respondit, litteras tamen illi redditas scio, intellexi eum brevi in patriam rediturum, unde fortassis crebriores ad Dominationem Vestram Reverendissimam dabit litteras. Dominum ⌊Fabianum⌋ puto nunc in itinere esse versus ⌊Hispanias⌋, scripsit enim mihi ex ⌊urbe⌋ se ex ⌊Bario⌋ rediturum eo circa medium istius mensis, illinc ⌊Genuam⌋ se petiturum traiciendi in ⌊Hispanias⌋ causa. Aestate futura cogar repetere patriam, deficit enim sumptus, haberem equidem animum exemplo Dominationis Vestrae Reverendissimae et domini patrui me conferendi in aulam alicuius principis et inter alias serenissimi ⌊Romanorum regis⌋ ob causas, quas antea Dominationi Vestrae Reverendissimae descripsi, in eo negotio efficiendo tota spes mea posita est in Dominatione Vestra Reverendissima et domino patruo, quos non solum apud dominos aulicos, sed etiam regem ipsum et quosvis principes totius fere Christianitatis plurimum posse non ignoro. Quare me totum subicio gratiae et iudicio Dominationis Vestrae Reverendissimae, ea si voluerit servum suum ex pulvere extollere etc. written over in⌈inetc.etc. written over in⌉, in manu sua est. Nova, quae hinc scribam, nulla sunt, timetur adhuc adventus ⌊Turchae⌋, portus et loca, quae eum aggressurum suspicio est, firmis munita sunt praesidiis. ⌊Andreas Doria⌋ dicitur cum classe circa litus Neapolitanum esse, ⌊Veneti⌋ dicuntur suam habere ad ⌊Corcyram⌋. Non dubito, quin, si ⌊Turcha⌋ advenerit, illi terra marique egregie resistetur. Nam imperator satis validum
AAWO, AB, D.5, f. 29v
hinc inde in ⌊Italia⌋ habet exercitum et dicitur adhuc novos milites ex ⌊Germania⌋ adventare. Posta ante aliquot dies hac transcurrens, attulit exercitum imperatoris in ⌊Pycardia⌋ strenue et feliciter rem egisse, cepisse Sanctum Paulum oppidum fortissimum cum aliis quattuor oppidulis et tandem Terrovanam written over Berrovanam(?)⌈Berrovanam(?)⌊Terrovanam⌋Terrovanam written over Berrovanam(?)⌉ obsedisse etc. Dominationi Vestrae Reverendissimae me cum servitiis meis humillime commendo.
Dominationis Vestrae Reverendissimae humilis servus ⌊Martinus Nibschicz⌋
| | 9 | IDL 2327 | Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC) to Ioannes DANTISCUS, Poznań (Posen), 1540-08-01 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-08-16
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, in secretary's hand, BCz, 1597, p. 1071-1076
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz 1597, p. 1076
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni, Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino meo clementissimo.
BCz 1597, p. 1071
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Paratissimorum servitiorum meorum humillimam commendationem.
Officii mei esse duxi hunc nactus aulicum Reverendissimae Dominationis Vestrae, harum exhibitorem, hisce litterulis Dominationem Vestram Reverendissimam invisere, maxime vero ob eam quoque causam, quod in reditu meo ex domino ⌊patruo⌋ intellexi Dominationem Vestram Reverendissimam gratiose interim on the margin⌈interiminterim on the margin⌉ mei memorem fuisse ac tantum apud omnes ⌊status terrarum Prussiae⌋ effecisse, quod pro me per litteras suas apud ⌊regiam maiestatem Poloniae⌋, quo ad ⌊caesarem⌋ in quadam legatione mitterer, intercesserint. Ad quam quidem provinciam subeundam ut me imparem et minus sufficientem quippe me ipsum noscens ac rei difficultatem incommodam et pericula innumera non quidem ut actor, sed spectator duabus in legationibus haud propinquis expertus cognosco, ita Dominationi Vestrae Reverendissimae pro tanto suo in me favore et gratia, ut quae me, licet indignum et minime certe cupientem, ad id muneris promovere studuerit, immortales et ago, et habiturus sum gratias, Deumque precor, ut id Dominationi Vestrae Reverendissimae longitate vitae atque omnium rerum prosperrimo successu rependat.
⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae pro ⌊caesare⌋ et ⌊Gallo⌋ contra servatae invicem fidei vituperatorem, cum a ⌊reverendissimo domino Vladislaviensi⌋, tum a domino ⌊patruo⌋ et omnibus, qui tum aderant, maxima cum admiratione et BCz 1597, p. 1072 voluptate lecta sunt. Discent tandem ⌊Itali⌋ servasse fidem haud stultum esse.
Si quae nova hic habentur, et quid ⌊Berliniae⌋ apud principem electorem actum sit, accipiet Dominatio Vestra Reverendissima ex litteris tam ⌊reverendissimi domini Vladislaviensis⌋, quam domini ⌊patrui⌋, quamvis nulla alia fere hic audiuntur, quam de quibus etiam Dominatio Vestra Reverendissima scripsit, nisi quod magnam ⌊Tartarorum⌋ una cum sex milibus ⌊Turcharum⌋ vim superinscribed in place of crossed-out s⌈smm superinscribed in place of crossed-out s⌉ cum machinis bellicis instructam ⌊Podoliae⌋ appropinquare huc scribitur, ubi magna trepidatio et praesidium exiguum admodum. Deus sit partium nostrarum.
Mihi quidem post illos hinc inde errores nihil magis cordi esset, quam quies, ut reliquum vitae tempus in certo tandem aliquo statu Deo impendere et studiis liceret.
His me gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae cum humillimis servitiis meis humillime commendo. Quam Deus quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus.
Postscript:
BCz 1597, p. 1073
Ich bit E(uren) Wihrd wolt(en) dis briff noch laut der uber schriff uberantwort(en) lassen.
| | 10 | IDL 2796 | Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC) to Ioannes DANTISCUS, Neisse (Nysa), 1545-02-20 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-03-06
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, letter and signature in the same hand, BK, 230, p. 147-150
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BK, 230, p. 150
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋ etc., domino suo gratioso
BK, 230, p. 147
Post humillimam servitiorum meorum commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose.
Si Reverendissima Dominatio Vestra prospera valetudine esset et in omnibus illi ex animi sui sententia succederet, est, quod vehementer gaudeam. Reverendissimam Dominationem Vestram latere nolo nuper in diaeta Pragensi ab omnibus statibus totius regni et coniunctarum provinciarum
s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ ⌊Romanorum regiae maiestati⌋, domino meo clementissimo, certum et satis amplum subsidium pecuniarium contra immanissimos hostes crucis, salvatoris nostri, ⌊Turcas⌋ promissum esse. Quo non contenta ⌊Romanorum regia maiestas⌋, sed omnes status, cum regni Bohemiae, tum reliquarum incorporatarum provinciarum [pro futura aestate on the margin⌈pro futura aestatepro futura aestate on the margin⌉ (quantum intellegere possum) ad se in campum evocatura est. Inter quos et reverendissimus dominus ⌊episcopus Vratislaviensis⌋, dominus meus gratiosus, tamquam supremus per ⌊utramque Slesiam⌋ capitaneus haud immunis ab hac expeditione erit.
Cum vero et ego in servitio ⌊suae reverendissimae dominationis⌋ sim et cancellariae, licet indignus, praesim, mihi una proficiscendum, Deo volente, erit. Quandoquidem autem equis non usque adeo instructus sim et sciam Reverendissimam Dominationem Vestram equis in ⌊episcopatu⌋ istic suo etiam pervenientium abundare, R Dominationem Vestram Reverendissimam pro sua in me gratia singulari etiam atque etiam oro et obtestor paper damaged⌈[r]r paper damaged⌉, dignetur mihi aliquo equo ad hanc expeditionem prospicere. Id etsi immerito a Reverendissima Dominatione Vestra peto, a qua tot antea oneratus sum beneficiis, ingenui tamen BK, 230, p. 148
Reverendissima Dominatio Vestra hominis esse novit, cui quis multum debeat, plus debere velle.
Quare factum est, ut verecundia propulsa et a necessitate victa non dubitarim ad Reverendissimam Dominationem Vestram hac in re confugere text damaged⌈[re]re text damaged⌉ et opem suam implorare. Certe accedet hoc beneficii ad cumulum beneficiorum in me antea collatorum et maiori adhuc aere alieno quam antea Dominatio Vestra Reverendissima me sibi obstrictum reddet. Quodque vicissim de Dominatione Vestra Reverendissima et tota sua familia promptissimis meis servitiis et obsequiis promereri studebo.
Cuius gratiae me etiam atque etiam commendo, gratiosum responsum cum praesentium ostensore exspectans. Deus optimus maximus Reverendissimam Dominationem Vestram quam diutissime sanam et felicem conservet.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor ⌊Martinus Nibbschicz⌋ canonicus Vratislaviensis etc. scripsit
| |
Texts regarding Martinus NIBSCHITZ
List
Database
Full text
Results found: 1 preserved: 1 + lost: 0 1 | IDT 574 | [Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC)?] [Bologna?] [1537]-08-19 | Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, the same hand as IDL 4488, AAWO, AB, D. 5, f. 47
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.5, f. 47r
Interim dum Fabianellus ille Rome (Roma), city in central Italy, on the Tiber river, seat of the Holy See⌊RomaeRome (Roma), city in central Italy, on the Tiber river, seat of the Holy See⌋ moratus est, Filippo Strozzi (*1489 – †1538)⌊Philippus StroczaFilippo Strozzi (*1489 – †1538)⌋, qui multa semper (quemadmodum Dominatio Vestra Reverendissima novit) cum complicibus suis de Florence (Firenze, Fiorenza, Florentia), city in central Italy, the capital of the province of Toscana (Tuscany)⌊FlorentiaFlorence (Firenze, Fiorenza, Florentia), city in central Italy, the capital of the province of Toscana (Tuscany)⌋ in pristinam libertatem restituenda, cum vivente duce tum praecipue post mortem eius frustra molitus est, nuper avocatis omnibus fere militibus Germanis et Hispanis, qui ibi in praesidio fuerunt, putans suis consiliis tempus et locum opportunum dari collectis clam hic et circumcirca aliquot milibus peditum et equitum ad intercipiendam Pistoiam et alia oppida et forte Florentiam ipsam profectus est. Cuius sui consilii Alexander de Vitellis praefectus arcis Florentinae certior factus, eum prima huius mensis in nocte in quodam castro adortus, non sine maximo gaudio omnium caesarianorum et dolore Gallicae factionis Filippo Strozzi (*1489 – †1538)⌊hominemFilippo Strozzi (*1489 – †1538)⌋ cepit et cum eo multi alii capti et interfecti fuerunt, reliquus exercitus illius, qui in alio loco fuerat, ab rusticis intra montes habitantibus, quibus multa et nefanda intulerant damna et iniurias, non enim rebus tantum contenti fuerant, sed etiam uxoribus et filiabus illorum non pepercerant, pro maiori parte trucidati fuerunt. Ita tandem fastuosus Filippo Strozzi (*1489 – †1538)⌊ille mercatorFilippo Strozzi (*1489 – †1538)⌋ temeritatis suae dignum accepit praemium etc.
Praeterea natus est his diebus hic puer, quem vidi on the margin⌈quem vidiquem vidi on the margin⌉, duobus capitibus integris et iustae magnitudinis, altero, cum mater duobus diebus superinscribed⌈diebusdiebus superinscribed⌉ multum cruciaretur neque eniti posset, ab barbitonsore resecto statim mortuus fuit, mater vero sequenti die etc.
|
Texts where mentioned Martinus NIBSCHITZ Results found: 5 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 5407 | Ioannes DANTISCUS to Albrecht I von Hohenzollern-Ansbach, Löbau (Lubawa), 1534-08-20 | 2 | IDL 4160 | [Ioannes DANTISCUS] to [Georg?] von HÖFEN, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1539-12-13 | 3 | IDL 2263 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1540-01-05 | 4 | IDL 2264 | Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1540-01-05 | 5 | IDL 2717 | Jan Benedyktowicz SOLFA to Ioannes DANTISCUS, Warsaw, 1544-04-20 |
|