Correspondence between Dantiscus and Jakob FÜRSTENBERGER
List
Database
Full text
Results found: 4 preserved: 3 + lost: 1 1 | IDL 3145 | Jakob FÜRSTENBERGER (ARCHIMONTANUS) to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1547-06-29 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-07-05
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, BCz, 1599, p. 865-868
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 868 Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dei et Apostolicae Sedis gratia insignis ecclesiae Warmiensis antistiti⌋ meritissimo etc., domino meo gratioso
BCz, 1599, p. 865 Reverendissime ac Inclite Antistes, domine quoque gratiose. A multis iam annis dicata servitia, nunc quoque eadem praecipua devotione renovo Vestraeque adscribed⌈queque adscribed⌉ Reverendissimae Paternitati {Vestrae} offero quam possum officiosius. Reverendissime ac Gratiose Domine.
Si umquam fata tristitiae materiam mihi superinscribed, in the hand of sender⌈mihimihi superinscribed, in the hand of sender⌉ dederint, nunc omnium maxime atque copiosius lugendi inflixere. Obiit enim huic ⌊civitati⌋ ⌊senator⌋ et consultor minime postremus, mihi etiam non abs re deplorandus. ⌊Cuius⌋ mortem Reverendissimam Paternitatem Vestram animo afficto laturam non dubito, ut cui erat ille on the margin, in the hand of sender⌈illeille on the margin, in the hand of sender⌉ et sincerus, et plane intimus. ⌊Qui⌋ mihi tam in causa religionis, quam in aliis multa fidebat, ergo rursus illi omnia ex animo confidenter loquebar credebamque. ⌊Cuius⌋ nunc mihi hic similis superinscribed, in the hand of sender⌈similissimilis superinscribed, in the hand of sender⌉ vix aliquis exstat reliquus. Iure igitur tanti ⌊viri⌋ et maecenatis interitum (licet inevitabilem) cum aliquot lugeo, sed non cum omnibus etc. Hanc autem corruptae carnis legem necessariam feramus oportet. Quam nisi tulerimus, ad caelestes illas beatitudinis sedes evolare non licebit, quam immortalis illo Pater noster, omnium conditor et salvator, vita functo olim domino ⌊Georgio S.⌋ conferre dignetur. Haec pauca obiter scribere, quam officium meum omnino negligere malui. Temporis enim ratio atque brevitas plura non admisit. Detentus sum iam aliquot diebus in causa ⌊Hieronimi Selislawski⌋, qui revixit ac serenissimo ⌊Romanorum regi⌋ supplicavit multo de nobis querulando. Cum his Reverendissimam Paternitatem BCz, 1599, p. 866 Vestram in multa optata tempora felicem et incolumem fore exopto. Cui me unice commendo. Cuperem hidden by binding⌈[em]em hidden by binding⌉ aliquando Reverendissimam Paternitatem Vestram s coram videre et alloqui.
Postscript: Has lectas tandem igni tradendas velim.
| | 2 | IDL 7438 | Jakob FÜRSTENBERGER (ARCHIMONTANUS) to Ioannes DANTISCUS, before 1547-08-11 Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 3206: Tam amplas gratiarum actiones pro exiguis vel nullis potius vobis exhibitis beneficiis, litteris vestris addere erat supervacaneum | | | 3 | IDL 3206 | [Ioannes DANTISCUS] to Iacobus [FÜRSTENBERGER (ARCHIMONTANUS)], s.l., [1547-08-11 or shortly after] |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 70, f. 302v (b.p.)
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 438
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Salutem et felicitatem.
Spectate et Honeste Domine, amice in Christo dilecte.
Non gravate ⌊dominis vestris⌋ et vobis in ob subscribendo et obsignando litteris ad serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋, quae Nihil erat in litteris ad serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ a reverendissimo domino ⌊episcopo Culmensi⌋ dictatis, quod nobis videretur immutandum, accommode enim eas ad causam eam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉, cuius mentionem faciunt, compositas invenimus superinscribed in place of crossed-out indicavimus⌈indicavimus invenimus invenimus superinscribed in place of crossed-out indicavimus⌉. Ob idque non gravate vobis et ⌊dominis vestris⌋ in subscribendis written over o⌈oisis written over o⌉ et obsignandis written over o⌈oisis written over o⌉ illis morem gessimus easque per praesentem remi(?) una cum binis alteris domino ⌊Ioanni au Werden⌋ reddendas. Quarum etiam in ⌊⌋ nostris ad dominationem eius mentionem facimus, remittimus.
Gratiarum actionibus written over es⌈esibusibus written over es⌉ illis tam amplis Gratiarum actiones Tam amplas gratiarum actiones pro exiguis vel nullis potius vobis exhibitis beneficiis, ⌊⌋ vestris superinscribed in place of crossed-out suis⌈suis vestris vestris superinscribed in place of crossed-out suis⌉ addere erat superva<ca>neum. Utinam fer superinscribed⌈rr superinscribed⌉ret occasio hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉, ut in multis vobis possemus gratificari experire, faceremus haec lubentissime. Quod ut vobis de nobis persuadeatis, rogamus.
Atque vos feliciter valere optamus.
| | 4 | IDL 3219 | Jakob FÜRSTENBERGER (ARCHIMONTANUS) to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1547-09-25 | received Wormditt (Orneta), 1547-09-30
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BK, 230, p. 275-284
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BK, 230, p. 284
Reverendissimo in Christo Patri amplissimoque Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia insignis ecclesiae Warmiensis episcopo⌋ meritissimo etc., domino meo gratioso
BK, 230, p. 275
Reverendissime in Christo Pater, antistes dignissime idemque gratiose domine. Debitum inserviendi officium cum precatione rectae valetudinis optataeque felicitatis Vestrae Reverendissimae Paternitati animo dudum devoto offero. Reve<re>ndissime et gratiose domine ms. o(!)
⌈ee ms. o(!)
⌉.
Quod suis ad me iam pridem datis litteris, omni paterno in me affectu conspersis, hactenus non responderim, boni, ut solet omnia, consulat, oro idque non neglegentiae, sed dirae podagrae, quae me post meum reditum illico deiectum egit hodieque inter parietes tenet, tribuere dignetur.
Quod nobilis olim domini ⌊Georgii Scheueke⌋, sui, dum vixit, affinis innotissimi, ex hac mortalium luce decessum plurimi faciat animoque non minus, quam stilo, querulo prosequitur, facit plane pro sua in rempublicam huius nativae suae ⌊urbis⌋ studio et prudenter et officiose nimirum, expenden(do), quam passa sit civitas ista in demortuo written over i⌈ioo written over i⌉ viro iacturam quemque ille cum animi dexteritate, tum in rebus et publicis et privatis, non quidem fastu aut praecipiti spiritu (ut quida<m>), sed lenitate et modestia gerendis statuendisque valuit, ne dicam, excelluerit. Quo nunc respublica orba aliorum consilio et sensu dirigenda relicta est. At moderatoribus istis eundem spiritum in clavo recte tenendo precor. Cuique rei eventum, ex futuris diebus requirendum puto.
Reverendissimae Paternitatis Vestrae litteras domino ⌊Hermanno Bremer⌋ perscriptas, paternae etiam erga me pietatis testes, legi. In
BK, 230, p. 276
quibus et podagrae exsecrandae mentionem, magno quidem nempe dominorum titulo compellatam offendi. Quod nominis iam vulgo aegritudini illi tributum non infitior. At cum sit dominorum, quo errore quave iniuria fiat, nescio, ut illa dominis deauratis phaleris obequitantibus omniaque nutu suo temperantibus vel neglectis vel praeteritis, nunc etiam in servos miseros aut forte rectius servorum servos gravi dolores impetu atque illo quidem nec suspiriis, compressis labris aditu atque nec dentium stridore, ne clamore nocturno placabili saeviat et debacchetur. Sed ego id, quod vitare nequeo, cum aliis incommodis feram, oportet hac etiam indignitate comitante, ut inter milia vix unus appareat, qui Iacobi, veterani istius reipublicae servitoris, vel iura vel respectu aliquo moveatur. Adeo quisque sibi soli placet suaeque tantum rei studio ducitur. Sed abeant ista cum aliis erroribus, in rem suam. Verumtamen hac insignis reipublicae ingratitudo adeo me afficit, ut, nisi anni ac reliqua rei meae domesticae condicio obstaret, aliud quodcumque consilium rerumque mearum rationem captarem. Sed de his iam nimium et forte ad Reverendissimae Paternitatis Vestrae taedium usque. In finem autem me ac meos servitiaque mea Paternitati Vestrae Reverendissimae commendo. Quam per Dei gratiam diu incolumem atque felicem fore, ex animo percupio.
Ex ⌊Dantisco⌋, 25 Septembris Anno 1547.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae ad vota deditissimus obsequentissimus ⌊Iacobus Archimontanus⌋
Postscript:
BK, 230, p. 277
Reverendissime et gratiose domine. Quamquam mihi rerum ignaro tantum tribuere nec ausim nec volo, ut vel praesentibus vel impendentibus reipublicae incommodis avertendis aliquid consilio praestare possem. Simplicitati tamen meae utrumque temperare nequeo, quin quod sentire mihi videor, exprimam. Res monetaria nempe quod mallei nostri continue resonent, non ab omnibus probatur, quorum sententiae et ipse quoque subscribo. Licet quidam modici temperantique commodi sapore capiantur. Nullo interim perpetui incommodi respectu ad universam hanc terram penetrante habito, huius autem negotii ratio contrariam considerationem mereri postulareque videretur. Multi gradus seu grani tenuitatem ab initio statutam arguunt, quam et ipse, in quibusdam non inferioris status hominibus, non omnino insontem censeo. Quorsum igitur res tandem sit abitura, aliorum altiora sapientium esto iudicium. Ad quantum etiam pretium aureus Hungaricus ascenderit, notum est omnibus.
Comitatur et id rei alia minime neglegenda ratio. Neminem enim infitiaturum credo magistros illos, qui statuendi (ut vocant) gradus fabricandaeque rei praefecti fuere hodieve sunt, tam fuisse esseque acuta exquisitaque peritia praeditos, ut nec auro nec argento parcentes extremum gravum attingere et exsugere commodisque suis cum irremediabili multorum damno applicare norint. Quod ut ad multos pertinere palam est ita maturo iudicio indigere puto. Est enim res ista subtilis nec omnibus perspicua. Quam nec ego quidem (nisi forte in superficie) satis capio et ob id inertiae meae veniam dari precor. Haec enim atque subsequentia soli Reverendissimae Paternitati Vestrae confidenter scripta velim, quae rem hanc sua prudentia subicere et expendere dignabitur.
BK, 230, p. 278
Novus quidem concionator pro ecclesia suburbana divae Barbarae sacra ex ⌊Lichtenaw⌋ accersitur, qui alias in ⌊Monte Regio⌋ sacellanum deinde in pago Ladekop pa hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉rochum et postremo in Lichtenaw contionatorem egit, s(cilicet) contionandi munus in ecclesia praedicta suscepit. Hac tamen lege, ut missae officium celebrare nolit, quod acceptantibus facile placuit. Cuius igitur farinae ille sit, vel ex hoc deprehendere licet.
Ceterum nos ⌊hic⌋ more genioque et religione nostris solitis vivimus. 14 mensis Augusti praeteriti, qui fuit, aut potius esse solebat, festi Assumptionis Mariae vigilia sacra, celebratae sunt ⌊hic⌋ ad vesperum eius diei Dominici nuptiae tanta religione, ut ad multam (ne totam dixerim) noctem potatum saltatum clamatum tripudiatum insanitumque sit. Quod olim saniore adhuc saeculo minusque corruptis moribus nostris denique et Sanctis Dei alio respectu et cultu veneratis, nefas ac pro grandi deluto habitum nec impunitum fuisset. Reliqua nunc scriptu digna non occurrunt. Haec autem, quae nunc scribo Reverendissimae Paternitai Vestrae, apud se solam legere et nunc alias legere dignabitur.
BK, 230, p. 281
Reverendissime Domine. Si res ita ferret, ut mei servitii, mei diuturni memoria coram nuntiis Gedanensibus sumpta, undecumque occasione facienda videretur, vix aliam temporis commodiorem rationem fore ad hoc putarem, nisi ut id magnifico domino ⌊palatino Marienburgensi⌋ praesenti hoc fieret. Siquidem ex ⌊illius magnificentia⌋ egregium nec infrugiferum suffragium certo certius polliceor. Dat(um), ut in litteris.
| |
Texts where mentioned Jakob FÜRSTENBERGER Results found: 10 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 3559 | Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1533-04-05 | 2 | IDL 106 | [Ioannes DANTISCUS] to [Sigismund I Jagiellon], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-03-18 | 3 | IDL 2489 | Gdańsk Town Council to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1543-03-16 | 4 | IDL 4413 | Ioannes DANTISCUS to Gdańsk Town Council, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-03-19 | 5 | IDL 2668 | Gdańsk Town Council to Ioannes DANTISCUS, Gdańsk (Danzig), 1543-10-20 | 6 | IDL 2691 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Sandomierz, 1543-12-01 | 7 | IDL 2762 | Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Brest-Litovsk, 1544-10-11 | 8 | IDL 4446 | Ioannes DANTISCUS to Gdańsk Town Council, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-02-28 | 9 | IDL 3186 | Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS, Löbau (Lubawa), 1547-08-09 | 10 | IDL 3188 | Ioannes DANTISCUS to Johann von WERDEN, s.l., 1547-08-11 |
|