Correspondence between Dantiscus and Fabian von LUSIAN
List
Database
Full text
Results found: 3 preserved: 3 + lost: 0 1 | IDL 120 | Ioannes DANTISCUS to Fabian von LUSIAN (LUZJAŃSKI), Augsburg, 1516-11-19 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 1594, p. 323-324
| 2 | copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), f. 51r-v
| 3 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 32, No. 519
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1594, p. 324
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Fabiano⌋ Dei gratia episcopo Varmiensi, domino gratiosissimo.
BCz, 1594, p. 323
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime. Humillimam commendationem.
Quod tanto tempore nihil litterarum ad Paternitatem Vestram Reverendissimam dederim, non fuit aliud in causa, quam quod incertus, occupatus negotiis ⌊serenissimi domini mei⌋ et ⌊caesareae maestatis⌋ hinc inde vagabar, unde oportunum tabellarium non offendi. Dabit igitur tam longo meo silentio Paternitas Vestra Reverendissima veniam, impraesentiarum autem, dum ⌊Achatius de Trenk⌋ huc appulisset, non potui me continere, quin scriberem, licet cum oratoribus[1] ⌊caesareae maiestatis⌋ de omnibus uberius scribere decreverim. Qui prope diem hinc ad ⌊serenissimum dominum nostrum⌋ in re Moscica ac etiam nostra Prutena ituri sunt. Praesentibus meis credere non admodum ausi omnia, ideo distuli. ⌊Caesarea maiestas⌋, quam mihi indies clementiorem experior, unacum ⌊serenissimo domino nostro⌋ vult, ut in hac aula perseverem, utetur etiam, prout nuper mihi dixit, brevi iterum in his, ut an(te), opera mea. Superanda omnis fortuna ferendo est. Dabit Deus his meis aerumnis aliquando finem.
In fatis mihi esse reor, quod patria, quod Dominis, praesertim Paternitate Vestra Reverendissima per tantam locorum intercapedinem carere debeam. Gaudeo me non esse ut aspalacus[2], qui nusquam nisi in ⌊Boetia⌋, ubi nascitur, vivere potest. Quocumque advenio, mihi patriam esse oportet. ⌊Achatius⌋ mihi retulit de quodam ⌊Valentino⌋[3] qui contra me citationes ob canonicatum obtinuit. Confido Paternitas Vestra Reverendissima tuebitur partes meas, ego hic quid in his mihi faciundum est. Qui de omnibus incertus sum, nescio, pergat Dominatio Vestra Reverendissima, prout cepit, negotium hoc meum, et pecuniis si necesse fuerit, et suo patrocinio, promovere. Spero me futurum si non meliorem, tamen in omnibus fideliorem Ecclesiae et Dominationis Vestrae Reverendissimae servitorem, quaecumque pro me exposuerit, dum redibo, cum summa animi gratitudine reddam, et me semper habebit eum, sicut coram, et per multas meas litteras pollicitus sum. Nec etiam dubito, immo mihi iam persuasi, quod Paternitas Vestra Reverendissima me, ut coepit, gratia et favore suo prosequetur in eadem omnis spes mea dependet etc.
In fine litterarum semper consuevimus nova quaedam annectere. Ut consuetudini satisfaciam, me brevibus absolvam: ⌊Caesar⌋ hinc ivit, et prope et circum suis studet venationibus, venatusque est denuo ⌊regem Angliae⌋, ⌊Heluetios⌋, ⌊Hispanos⌋, ac alios qui complices sui sunt, non deerunt ei pecuniae, nec gentes, ⌊Veronam⌋ cum magna sua laude, paucis peditibus, ⌊Gallis⌋ et ⌊Venetis⌋ in turpem fugam versis, conservabit, et futuris mensibus maiora molietur, speramusque omnes, quod omnia pro votis ⌊suae Maiestati⌋ succedent, cum aliis litteris omnia latius, videbit scio tantum meum, quo me subscripsi titulum Paternitas Vestra Reverendissima, et ideo ut videret, me enim ipsum rideo, subscripsi.
Commendo me supliciter Paternitati Vestrae Reverendissimae.
Eiusdem ⌊Paternitatis Vestrae⌋ Reverendissimae humillimus ⌊Ioannes Flaxbinder Dantiscus⌋ iuris utriusque doctor, poeta laureatus, eques auratus, ⌊serenissimi Poloniae regis⌋ nuntius et secretarius apud ⌊caesaream maiestatem⌋
[1] After the Congress of Vienna (1515) ⌊Christoph Rauber⌋ was supposed to go on a mission from ⌊Emperor Maximilian I⌋ to ⌊Moscow⌋. Because he kept delaying his departure and Dantiscus kept insisting the envoys should leave as soon as possible, the mission was ultimately entrusted to ⌊Herberstein⌋.
[2] Por.: Aspalacus est animal, quod sola Boeotiorum terra fert. A qua translatum statim perire dicunt. Frequens est tamen apud Orchomenios. Ravisius, Johannes: Cornucopiae Io. Ravisii Textoris epitome: quae res quibus orbis locis abunde proveniant, alphabetico ordine complectens. Lyon: Seb. Gryphius, 1560, p. 15 Aspalacis Animalibus.
[3] Cf. AT 4, No. 209, p. 169-170.
| | 2 | IDL 6254 | Ioannes DANTISCUS to [Fabian von LUSIAN (LUZJAŃSKI)?], Cracow (Kraków), 1518-08-27 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, ANK I, Archiwum Dzieduszyckich, 24/18, No. 41
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Nuper cum Stanislao tabellario Dominationis Vestrae Reverendissimae, quae hic aguntur, descripsi omnia, quae praecipitanter ita effluxere, quod a me non sunt relecta. Dabit Dominatio Vestra Reverendissima veniam et non id, quod scribitur, sed scribentis animum pensitabit. Litteras domini ⌊Gastoldi⌋ palatini in ⌊Poloczko⌋ translatas, ut seriem rerum omnium uberius capiat, praesentibus inclusi, ex quibus omnia, quae hactenus gesta sunt, considerabit. Supervenerunt aliae ab eodem, quae ferunt ⌊Moscorum⌋ exercitum solvisse obsidionem et fugere in ⌊Moscoviam⌋. Nostri numero decem milium bene armatorum duce Ianussio Swirczowsky in vestigia sequuntur. Quid inde futurum, in horas exspectamus. ⌊Mosci⌋ tormenta, quae ad oppugnandum ⌊Poloczko⌋ advexerant, in fluvio ⌊Dzwina⌋ fugientes mersisse dicuntur, quae tamen a nostris recuperari possunt. Sic a ⌊Moscis⌋ et ⌊Tartaris⌋ liberati hic triumphamus.
De exitu nostro hinc ⌊Lituaniam⌋ nihil igitur adhuc certi nobiscum est. Venit ante paucos dies dominus marscalcus Lituaniae ⌊Ioannes Radiwilowicz⌋ ⌊palatini Vilnensis⌋ frater a dominis magni ducatus ad ⌊maiestatem regiam⌋ missus, et quia seorsum semper cum ⌊maiestate regia⌋ commissa agit, nescimus, quid velit. Unum tamen hoc expiscatus sum, quod domini Lituani propter privatum commodum conantur inhibitionem hanc contra ⌊magistrum generalem⌋ deponere, sed frustra, operam et oleum perdunt, prout etiam frater ⌊Nicolaus de Schonberg⌋, qui discretam ab aliis apud ⌊maiestatem regiam⌋ habuit audientiam, et de inhibitione nihil impetravit, et pridie expeditus hinc in ⌊Hungariam⌋ solvit ⌊Augustam⌋ ad conventum imperialem iturus, et ante finem futuri mensis in urbe apud suum sanctissimum constitui pollicitus est per postas. Ostendit mihi etiam litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae manu propria ad ⌊Theodericum de Schonberg⌋ scriptas, quas
APK I, ADzied 24 18, No 4 p. [2]
plurimum commendavit et ad finem mihi legendas dedit. Non satis Dominationem Vestram Reverendissimam laudare potuit, quam pro debito paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ et observantia mea, cuius laudum praeco vocalissimus semper exstiti, una cum ⌊fratre Nicolao⌋ in caelum extulimus. Quae autem inter paper damaged⌈[er]er paper damaged⌉ nos loquendo de variis fuere, velim coram mihi referendi daretur aliqua commoditas. Homo iste plus habet in cappa, quam monachum etc. Ineptias hic etiam quasdam inclusi, ut Dominatio Vestra Reverendissima videret, quas contra quendam furiosum nebulonem cum quibusdam in fine meis versibus quidam edidit. Dominatio Vestra Reverendissima non aegre ferat, libenter velim in omnibus obsequi et placere Dominationi Vestrae Reverendissimae. Cui me humiliter commendo et rogo rem meam, ut coepit, tueatur nec me favore suo prosequi desinat.
⌊Cracoviae⌋ 27 Augusti anno 1518.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae deditissimus ⌊Ioannes F(lachsbinder) Dantiscus⌋.
| | 3 | IDL 6188 | [Ioannes DANTISCUS?] to [Fabian von LUSIAN (LUZJAŃSKI)?], s.l., [1520, before February 21?] |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D.110, f. 24r-25v
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Licet rarius Dominationi Vestrae Reverendissimae scribo, tamen fortunae et bono nomini Dominationis Vestrae Reverendissimae saepissime inservio, ita quod magnificus dominus ⌊palatinus Culmensis⌋ libere potest uti servitute mea amicabili sicut
cf. VLG. Lc 11.3 Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. ⌊pane cotidiano.cf. VLG. Lc 11.3 Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. ⌋
Cum quo hodie, dum multa disser{i}ti, divisimus inter nos materiam ad Vestram Dominationem Reverendissimam scribendi. Scit autem Vestra Dominatio Reverendissima statum exercituum regiorum, quibus in subsidium septimana proxima venient quingenti equites bene armati et viri delecti, qui iam sunt in itinere circa ⌊Brathian⌋. Hodie etiam expeditus est vir magnae auctoritatis et potentiae dominus ex ⌊Moravia⌋ ⌊Siroczinski⌋, qui collegit pro pecuniis regiis mille equites et totidem pedites, viros inter multa milia electissimos et rerum bellicarum peritissimos, cum quibus, ut quanto celerius in ⌊Prussiam⌋ adveniat, diei et nocti non parcendo velocissime revertitur in ⌊Moraviam⌋. Pro carnisprivio quidam miles strenuus ⌊Dwuski⌋ cum trecentis equitibus gravis armaturae electioribus hic adveniet, advenient et mille pedites armati ex ⌊Boemia⌋, qui iam sunt in itinere.
Bombardae regiae adeo sunt magnae, ut quamlibet illarum trahunt viginti quattuor equi. Et cras habebunt nocturnum in Kiesczie or Kwsczie⌈KiesczieKiesczie or Kwsczie⌉ ⌊Cuiaviae⌋, sabbato vel die Solis proximo hic advenient. Et iam obstinati domini Almani, gustabunt grana ferrea dura Polonica.
AAWO, AB, D.110, f. 24v
Ille strenuus miles dominus ⌊Seczignewski⌋, qui nuper orator regius ex ⌊Turcia⌋ redibat, audito hoc bello multos milites paganos, qui in campis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ vastis agunt vitam, allocutus est, ut ipsi consenserunt venire in adiutorio ⌊serenissimo regi nostro⌋, pro quibus expeditus fuit et iam est cum eis in itinere. Qui etiam, ut sunt semper omnibus diebus vitae suae belligeri, ita veloces procedunt ad pugnam, qui sunt in numero non exiguo.
In regnis ⌊Hungariae⌋, ⌊Boemiae⌋ et eorum provinciis publico edicto regio proclamatum et interdictum est, ne quis sub vitae et honoris ac bonorum superinscribed⌈ac bonorumac bonorum superinscribed⌉ privatione ullo pacto audeat magistro ⌊Prussiae⌋ contra serenissimum regem et ⌊regem Poloniae⌋ servire, quinimmo eadem proclamatione auctoritate regia publice et saepius mandatur, ut omnes exsurgant et habeant arma parata profecturi contra magistrum ⌊Prussiae⌋ et eius auxiliatores, dum tempus et locus designatus fiunt etc. In ⌊Moskovia⌋ magnum et ingens discidium ortum inter ⌊ducem ⌊Moskoviae⌋⌋ et ⌊eius fratrem germanum⌋, quem plures proceres et magna multitudo sequitur contra ⌊suum principem⌋. Sicque plurima castra occupat, in dies auget vires suas. Idque facit et ⌊dux ⌊Moscorum⌋⌋ , quos potest, retrahit
AAWO, AB, D.110, f. 25r
a ⌊fratre⌋ et coniungit sibi ipsi, ut non nisi crudele bellum inter eos speratur. Nec desunt, qui addunt ad ignem ardentem sicca ligna.
⌊Imperatoris Tartarorum⌋ magnus orator quadraginta equitibus stipatus veniet hic proxima septimana et ipse fert talia, quae multum proficient ad hoc bellum. Ad quod movebimus et ⌊Accheruntem⌋, ut saltem post centum annos concludamus in Dei adiutorio hos dominos Almanos, qui fidem sanctam opprimere non verentur, pro qua Christus dominus sanctissimae virginis filius per manus nostras pugnabit et hos corripiet, qui causam et materiam dederunt tam atrocis Christiani belli.
Dominus ⌊Raphael⌋ ex legatione sua magnam commoditatem attulit ad huius hostis perpetuam exterminationem, ut dum nobiscum gens ista vivere noluit, in Dei nomine incolat et veniat in regionibus suis et nos cum his, qui nobiscum manere volunt, et libenter et benigne manebimus.
Scribitur ex variis partibus, quod iterum atrocius consurgit Christianum bellum. Rex ⌊Franciae⌋ dicitur in varia regna et dominia sibi confoederata misisse magnas auri summas, pro quibus colligit undecumque et quascumque potest gentes,
AAWO, AB, D.110, f. 25v
ita quod dicitur conscripsisse centum et XX milia hominum armigerorum et adhuc, undecumque potest, colligit contra modernum electum ⌊imperatorem Romanorum⌋. Qui etiam studiosius colligit etiam gentes atque non bonam fert gratiam in dominum marchionem Ioachim, qui Gallicas fovere ausus est partes hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉.
Dominus Deus, et illud et istud bellum reducat hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ ad pacem, ut dum nostrum hostem pridem serenissimo regi et inclito ⌊regno Poloniae⌋ subesse procuret et pacifice cedat et perpetuo recedat, nos enim fundo nostro facimus et non neglegi hidden by binding⌈[gi]gi hidden by binding⌉mus facere laudem domino Deo et eius matri hidden by binding⌈[ri]ri hidden by binding⌉, sanctissimae virgini Mariae. Pro cuius nominis et fidei hidden by binding⌈[dei]dei hidden by binding⌉ amplitudine potius cum paganis, quam Christianis hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ dominis Almanis pugnare non intermittimus et continuam pugnam gerimus.
Reverendissimus dominus ⌊episcopus Plocensis⌋, qua auctoritate praevalet apud ⌊sanctam sedem apostolicam⌋, Dominatio Vestra Reverendissima non ignorat. Qui etiam illic fovet regias partes, ut non deficient ab illa ⌊sancta sede⌋ debita auxilia contra obstinatum et inoboedientem subditum principem. Valde peto, ex animo consulo, Dominatio Vestra Reverendissima ad hoc exhibeat omnes vires suas, ut hostis statum perquirat et saepius ⌊maiestati regiae⌋, ut solet, et optime scit prudenter scribat, quoniam Dominationis Vestrae Reverendissimae scripta prudentissima censentur et libenter audiuntur. Ideo utiquam
| |
Texts regarding Fabian von LUSIAN
List
Database
Full text
Results found: 2 preserved: 2 + lost: 0 1 | IDT 785 | Fabian von LUSIAN (LUZJAŃSKI) to Jan SCULTETI Heilsberg (Lidzbark Warmiński) 1517-09-01 | Manuscript sources: 1 | fair copy, BCz, 1595, p. 387
|
| | 2 | IDT 343 | Fabian von LUSIAN (LUZJAŃSKI) to Ioannes DANTISCUS s.l. 1520-10 or 1520-11 | Manuscript sources: 1 | rough draft, BK, 230, p. 265-266
| 2 | copy,
|
Prints: 1 | AT 5 No. 351, p. 326-328 (in extenso) |
| |
Texts where mentioned Fabian von LUSIAN Results found: 8 IDL, 0 IDP, 3 IDT 1 | IDL 840 | Ioannes DANTISCUS to [Piotr TOMICKI], Riesenburg (Prabuty), 1532-10-08 | 2 | IDL 5609 | Felix REICH to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1537-07-10 | 3 | IDL 1775 | [Ioannes DANTISCUS] to Dietrich von RHEDEN, Löbau (Lubawa), 1537-11-16 | 4 | IDL 6163 | Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1538-01-10 | 5 | IDL 4756 | Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1538-04-19 | 6 | IDL 2119 | Ioannes DANTISCUS to Tiedemann GIESE, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1539-03-19 | 7 | IDL 4841 | Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) Chapter, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-03-05 | 8 | IDL 4850 | Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) Chapter, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-02-28 |
1 | IDT 316 | [Mauritius FERBER] s.l. [1515?] | 2 | IDT 294 | Ioannes DANTISCUS confirms a privilege of Fabian von LUSIAN (LUZJAŃSKI) for Guttstadt Chapter Heilsberg (Lidzbark Warmiński) 1538-10-13 | 3 | IDT 143 | Sales contract between Ioannes DANTISCUS and Barbara, widow of Hans [EBERT] von Leginen, and her sons Valerianus und Jost, concerning two and half hufen in Łężany Heilsberg (Lidzbark Warmiński) 1547-03-29 |
|