Correspondence between Dantiscus and Piotr KMITA Sobieński
List
Database
Full text
Results found: 15 preserved: 14 + lost: 1 1 | IDL 7468 | Ioannes DANTISCUS to Piotr KMITA Sobieński, 1542, first months Letter lost | Letter lost, mentioned in IDL 2564: Litterae Vestrae Reverendissimae Dominationis ea hora redditae sunt mihi, cum iam diaeta Regni generali transacta Piotrcovia excessurus eram proptereaque, cum nec punctum otii superesset mihi ad eas tum legendas, hucusque et rescriptum distuli. Censuit ergo illis litteris Vestra Reverendissima Paternitas, ut oratores illustris principis Prussiae causa finium inter Lithuaniae et Prussiae ducatus ex aequo et bono iuxta litteras transactionis regundorum ad nos, Regni senatores, missi et benigne audirentur, et cum spe potiundi optati remitterentur. [...] Cum non parva laetitia litterae manu eiusdem scriptae a me lectae sunt, in quibus vidi eandem Vestram Reverendissimam Paternitatem de amicitia erga se mea subdubitare, ac si offensionum, si quae antea intercesserant, hucusque non essem immemor, obtestans, ut reiectis oblitteratisque illis ad priorem erga illam redeam amicitiam etc. [...] Oratores illustris ducis Prussiae ita per nos excepti et tractati sunt, prout par erat. Si tamen magis tempestive litterae eiusdem mihi datae fuissent, praesetulissem forsan me magis erga illos solito, ut Vestrae Reverendissimae Paternitatis non inanem esse agnovissent interpellationem. [...] Desuetus lingua Germanica eidem rescribere non potui, id ergo, ut boni consulat, rogo etc. | | | 2 | IDL 2564 | Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1542-05-10 | received Guttstadt (Dobre Miasto), 1542-06-05
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 155-162
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 162
Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋ etc., domino et amico carissimo et honorando
BCz, 1599, p. 155 Reverendissime in Christo Pater, domine, amice mihi carissime ac honorande. Salutem plurimam et multam felicitatem etc.
⌊⌋ Vestrae Reverendissimae Dominationis ea hora redditae sunt mihi, cum iam ⌊diaeta Regni generali⌋ transacta ⌊Piotrcovia⌋ excessurus eram proptereaque, cum nec punctum otii superesset mihi ad eas tum legendas, hucusque et rescriptum distuli. Censuit ergo illis ⌊⌋ Vestra Reverendissima Paternitas, ut oratores illustris ⌊principis Prussiae⌋ causa finium inter ⌊Lithuaniae⌋ et ⌊Prussiae ducatus⌋ ex aequo et bono iuxta litteras transactionis regundorum ad nos, ⌊Regni on the margin⌈RegniRegni on the margin⌉ senatores⌋, missi et benigne audirentur, et cum spe potiundi optati remitterentur. Quae res quia mihi quoque nullo monitore ita visa est, pro mea nostrumque istic omnium erga illustrem ipsum ⌊principem⌋ observantia scripsimus ad sacram ⌊regiam maiestatem⌋, dominum nostrum clementissimum, rogantes, ut ipsum illustrem amicum et feudalem principem pro dignitate tractaret, causam vero ipsorum limitum, quae in controversia est, secundum litteras transacti statui velit. Qua de re oratores etiam suae illustri ⌊dominationi⌋ ea humanitate sese exceptos fuisse absolutosque a nobis incunctanter credo istic rettulere (quia et ⌊comitiis⌋ agitandis non adeo multum temporis insumptum per nos erat). Hoc si quidem nobis nobis suadebat eius illustris ⌊dominatio⌋ in sacram ⌊regiam maiestatem⌋, nostra vero in eius illustrem dominationem propensio.
Nihilominus, cum nostrae voluntatis fuimus intereaque sumus domini, eventus tamen non item in manu nostra esse potest. Quem ego talem futurum spero, quantum iustitiae causa unius cuiusque in sese habuerit.
Cupio tandem Vestram Reverendissimam Paternitatem longum BCz, 1599, p. 156 sanam et felicem vivere.
Cuius amicitiae me commendo diligenter.
Postscript:
Cum non parva laetitia ⌊⌋ manu eiusdem scriptae a me lectae sunt, in quibus vidi eandem Vestram Reverendissimam Paternitatem de amicitia erga se mea subdubitare, ac si offensionum, si quae antea intercesserant, hucusque non essem immemor, obtestans, ut reiectis oblitteratisque adscribed⌈queque adscribed⌉ illis ad priorem erga illam redeam amicitiam etc. Persuasum igitur superinscribed⌈igiturigitur superinscribed⌉ habeat Vestra Paternitas Reverendissima iamdudum illarum, si quae antea intercesserant, offensionum me omnino esse immemorem deliberatumque est iamdudum apud me potius beneficio inimicitias vincere, quam odii mutui pertinacia pensare, praesertim cum non dubitem Vestram quoque Reverendissimam Paternitatem hoc idem secum facile deliberaturam atque vicem amicitiae mihi reddituram etc. quam et affectus amoris. Necnon crebriora eiusdem ad me scripta ita esse testabantur, opera item mea si eidem esse usui sentiet, facile pro libitu agnoscet etc.
Oratores illustris ⌊ducis Prussiae⌋ ita per nos excepti et tractati sunt, prout par erat. Si tamen magis tempestive ⌊⌋ eiusdem mihi datae fuissent, praesetulissem forsan me magis erga illos solito, ut Vestrae Reverendissimae Paternitatis non inanem esse agnovissent interpellationem. Est enim eritque mihi cordi semper votis eiusdem me accommodare praecipue, dum id non ingrata mente eandem a me accepturam bonique consulturam agnoscam etc.
Actum ut in scriptis etc. etc.
Idem manu propria scripsit.
Desuetus lingua Germanica eidem rescribere non potui, id(?) ergo, ut boni consulat, rogo etc.
BCz, 1599, p. 158
In aigner handt etc.
BCz, 1599, p. 159
Nova, quae nobis huc transmittit multis modis infelix ⌊Hungaria⌋, nolui esse Vestrae Reverendissimae Paternitati ignota. Ea si quidem sunt, quae nobis quoque hanc vel illam utinam feliciorem, quam speramus, fortunam pollicentur. Sciat itaque ⌊Turcos⌋ post ⌊Budam⌋ armis occupatam nihil reliquum facere, ut Budam ipsam tam commeatu, quam milite maiore, muris praeterea fortioribus muniant et superinscribed⌈etet superinscribed⌉ ex firma firmiorem reddant. ⌊Hungari⌋ porro partium serenissimi ⌊Romanorum regis⌋ vires imperii ipsiusque serenissimi regis Romanorum (quas magnas affore fama pollicetur) iam fere accincti superinscribed in place of crossed-out ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉accinctiaccincti superinscribed in place of crossed-out ...⌉ ad bellum exspectant et ut iunctis viribus regnum unaque regni caput Budam a ⌊tyrannide Turcarum⌋ vindicare possint, iuvante domino Deo avidissime cupiunt. Orandum est certe, ut Deus Optimus Maximus antea parum feliciter gesta corrigat nosque in spem erigat meliorem, ne tam violentus hostis ad maiora etiam facinora aspiret et quicquid libuerit, sibi licere impune iam tandem animos sumat. ⌊Transilvaniae⌋ regni omnes ordines serenissimae ⌊reginae Hungariae⌋, serenissimi nostri ⌊regis⌋ filiae, partes secuti, iam fidem quoque eius maiestati ac ex ea ⌊filio⌋ regio dederunt. Quae res efficit, quod in tanto illic omnium rerum tumultu in neutram partem inclinant, sed propemodum conivent ad omnia solam
exspectan(do) or exspectan(tes)⌈exspectan(do)exspectan(do) or exspectan(tes)⌉ occasionem, ad quem sese applicent potissimum parietem. ⌊Monachus⌋ vero ille thesaurarius episcopus Varadiensis, penes quem tempore olim ⌊regis Ioannis⌋ propemodum summa rerum fuerat, etiam nunc omnium ordinum consensu ⌊Transilvaniae⌋ administrator dictus praefectusque est. Quod tamen ⌊reginam Hungariae⌋ attinet, mallet huc, ut intellexi, redire, quam illic in tam varia bellorum civilium et exterorum fortuna et suorum perfidiae et Turcicis infidis praesidiis exposita manere. Quantumcumque ⌊eius maiestati⌋ tam ⌊Hungari⌋ BCz, 1599, p. 160 fidem dant commeatumque suppeditant on the margin⌈commeatumque suppeditantcommeatumque suppeditant on the margin⌉, quam ⌊Turci⌋ patrocinia promittant. Is tamen hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉ forsan annus declarabit, quid deinceps nobis sperandum erit et quo fortuna orbis propemodum totius inclinabit hidden by binding⌈[bit]bit hidden by binding⌉ hidden by binding. Timendum ideo esset, ne iratum Dominum Deum amplius exasperemus et ad iustam vindictam iustum iudicem provocemus.
| | 3 | IDL 5898 | Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1544-02-14 |
Manuscript sources: 1 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 284, No. 150, p. 327
| 2 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 61 (TN), No. 11, p. 93-96
| 3 | register with excerpt in Latin, Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8244 (TK 6), a.1544, f. 2r-v
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 284, No. 150, p. 327
Reverendissimo in Christo Patri, Domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋ et amico suo honorandissimo observandissimo(?)que
Reverendissime in Christo Pater, Domine, amice mihi carissime ac honorandissime.
Salutem plurimam et multam felicitatem.
⌊Gedanensium consulum⌋ causa hactenus iudicialiter non est cognita, quod ⌊regia maiestas⌋ familiari sua aegritudine interea etiam laborat, ubi igitur iudiciorum regalium feriae instaurabuntur. Dabo operam pro virili, ut quid esse ex Vestrae Reverendissimae Dominationis mente cognovi, quod denique iustissimum fore videbitur, ferant.
Velim siquidem et iusti integer custos esse, et Vestrae Dominationi Reverendissimae gratificari omnem per occasionem, quaecumque mea erga eam officia caperet. Ego vero illa praestare possem, sic ut Vestra Reverendissima Dominatio officium integri amici iure optimo in me desiderare nequeat.
Quam longum felicem et incolumem vivere cupio ex animo.
Vestrae Reverendissimae Dominationis ⌊Petrus Kmita⌋ comes in ⌊Visnicz⌋, palatinus et capitaneus Cracoviensis, generalis rei publicae mareschalcus et ... illegible⌈...... illegible⌉
Idem ⌊Petrus⌋, qui supra, manu propria subscripsit
| | 4 | IDL 82 | [Piotr KMITA Sobieński] to Ioannes DANTISCUS, s.l., [1544-03] |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 9, f. 13-14 + f. [1] missed in numbering after f. 14
| 2 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 284, p. 328-330
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 612
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 9, f. 13r
Sentimus hic etiam illam civitatem dissensionibus fervere partimque novis partim sopitis malis interque alia haereseos strudere proptereaque pretium operae fore, ut illorum parvuli allidantur ad petram, dum adhuc in sinu sunt et correctionem sui recipiunt, ne, si inani inanimadversi(!) fiant, altius radicibus actis, in sublime ferant capu{n}t.
Quaesivi hic praeterea semotis arbitris ex ⌊regiis maiestatibus⌋, num aut iam nunc aut post Vestrae Reverendissimae Dominationis ex humanis decessum ⌊ducem⌋ ad bona ⌊episcopatus⌋ eiusdem aspirare permisissent. ⌊Quae⌋ mihi responderunt neque sese de eo cogitasse, tantum abest, ut hoc facinus imperarint. Quare verisimile est, quod ⌊ille⌋ tam per ⌊Masoviam⌋ gradiens, quam alibi hanc famam de suo sparserit. Si quid tamen novi in ea re oboriri aliisve rescisset, praesertim de quibus aequum et necessarium me scire putaverit, quaeso, ut me secreto certiorem reddat. Ego vero nihil reliquum faciam, quod vel in Vestrae Reverendissimae Dominationis negotiis vel aliis facere oporteat. Quod si in aula tum praesens non essem, facile in aula meos etiam reperire est, qui litteras illius bene occlusas ad me perferri tuto studebunt. Hoc autem de me sibi persuadeat, velim, quod de sui amantissimo polliceri potest.
AAWO, AB, D. 9, f. 14r
Quid rerum novarum hic agatur, prorsus non video, nisi hoc fortasse novum videatur, quod domini spirituales poscente atque adeo urgente id necessitate publica receperunt sese onus belli Turcici, si et quando finibus ingruerit nostris, una nobiscum de omnibus suis proventibus levaturos, personis tamen illorum exceptis, ne sacrificalis dignitas usibus prophanis violetur. Decreti sunt praeterea ex aliis ⌊regni⌋ ordinibus alii exercitus aliaque belli praesidia.
Audimus vero ⌊Turcam⌋ sub aestatis tempora in ⌊Hungariam⌋ rursus expeditionem maturare iamque ⌊Buda⌋ XV milia equitum per ⌊Danubium⌋ ad depopulandas Hungariae reliquias tam ⌊Poloniae⌋ quam ⌊Moraviae⌋ conterminas mississe. Quibus ⌊Hungari⌋ tametsi obviam ire vo written over e⌈eoo written over e⌉lu written over i⌈iuu written over i⌉nt, attamen misera illa gens iusti etiam exercitus for written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉oror written over ...⌉mam vix iam explere potest, eo quod et seditionibus civilibus nullum ponit modum, et tot calamitatibus fatigati animi eius, haudquaquam constanter sese credere pugnae contra victores poterint, nisi fortasse dominus Deus in his animandis, illis vero terrendis mirabilis esse incipiat. Quandoquidem illius potentia tunc maxime sese exserere solet, cum de viribus humanis desperatur maxime. Quicquid tamen feret sors, tempu paper damaged⌈[u]u paper damaged⌉s proferet, quamquam iam vix quicquam spei melioris de ⌊illius gentis⌋ salute concipere possimus, etenim non ita pridem ⌊Ladislaus etiam More⌋ Hungarus quadam sua ⌊arce⌋ a ⌊Turcis⌋ violenter capta ad 20 centenaria auri fusi, ad 60 argenti etiam fusi unaque coronam auream olim regis Bosnae posteaque olim ducis dicti ercyk ⌊Lorincz⌋ de familia regum Bosnensium paper damaged⌈[sium]sium paper damaged⌉ oriundi, propriam novissime per u illegible⌈[u]u illegible⌉xorem illegible⌈[orem]orem illegible⌉ ipsius ⌊Ladislai More⌋ antea vero on the margin⌈verovero on the margin⌉ dicti ⌊ducis⌋ ⌊coniugem⌋ illuc importatam multamque praeterea pec(uniam)
AAWO, AB, D. 9, f. 14v
et omnifariae supellectilis vim una secum ipsa ⌊coniuge⌋ et liberis paper damaged⌈[iberis]iberis paper damaged⌉ in miseram captivitatem hostibus porrexit, ita illic urgentibus paper damaged⌈[tibus]tibus paper damaged⌉ sese fatis malum malo cumulatur indies.
Indicta sunt autem per ⌊caesaream maiestatem⌋ ⌊Spyrae⌋ ⌊comitia⌋. Faxit dominus Deus, ut tanti in ⌊Turcam⌋ conatus aliquando prosperentur, quod fut written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉utut written over ...⌉urum facile nobis polliceri possemus, si conatibus ipsis et impendiis celeritas adderetur, qua sola hostis tantus crevit.
Quid autem eadem ⌊caesarea maiestas⌋ cum ⌊rege Gallorum⌋ rerum incoeptent(!), Vestra Reverendissima Dominatio, credo, etiam istic audit. Si quidem motus [...] text damaged⌈[...][...] text damaged⌉ esse on the margin, in the hand of other⌈esseesse on the margin, in the hand of other⌉ adeo obscuri non possunt, quin protinus totum spar text damaged⌈[par]par text damaged⌉gantur in orbem et omnes terrarum angulos maero text damaged⌈[aero]aero text damaged⌉re compleant, ne dicam, desperatione.
| | 5 | IDL 2755 | Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUS, Wiśnicz, 1544-09-07 | received Graudenz (Grudziądz), 1544-10-01
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 9, f. 15-15a
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 152
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, ABD, 70, f. 15r
Reverendissime in Christo Pater, domine, domine amiceque mihi honorandissime.
Salutem plurimam et servitia mea amica commendatione.
Quia me a Vestra Reverendissima Paternitate redamari sciam videamque pondus omnium istius ⌊Ducatus Prussiae⌋ in ea cumprimis verti et consistere, causam huius ⌊Theophili Michorowski⌋, clientis mei, in ⌊comitiis Prussiae⌋ proxime transigendam Vestrae Reverendissimae Paternitati commendare duxi. Et quidem illam causa mea sibi velle bene consultum iri dubito minime, quod vero principe istic loco Vestra Reverendissima Paternitas constituta est, posse video.
De integritate itaque suae causae ⌊ille⌋ dicet coram, quod vero in me est, mihi factum interpretabor. Quantumcumque causam ipsius ⌊Mychorowski⌋ auctoritate et ingenio suo promoverit illic per occasionem pari voluntate et officiis Vestrae Reverendissimae Dominationis eiusve itidem patrocinio addictis non minus amanter quam diligenter gratificaturus.
Illaque ut longum feliciter valeat et me, ut solet, redamet, cupio ab animo.
Datis ex ⌊Visnice⌋, die Domini ante diem Natalis Virginis Mariae Sacrum anno 1544.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis totus et sincerus ⌊Petrus Cmita comes in Visnicze⌋ idem manu propria subscripsit
| | 6 | IDL 2785 | Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1545-01-24 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-02-16
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 9, f. 16
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, ABD, 9, f. 16r
Reverendissime in Christo Pater, domine amice mihi carissime ac honoran(dissime).
Quia Vestra Reverendissima Paternitas me litteris suis tam amice salutat atque invisit, gratiam ei habeo magnam, utrumque enim ab optimo in me animo profectum esse non dubito. Idipsum ut Vestra Reverendissima Paternitas de me sibi polliceatur, velim et qui integerrimam ei salutem et omnium accessiones fortunarum, quas bono viro eidemque mihi amicissimo debeo, ex animo faveam.
Quod vero mihi scripsit pro ⌊Theophilo Michorowski⌋, sciat iam pro eo in contumaciam adversarii iudicatum esse existimoque iam deinceps fenestram non fore, qua vincula eius ille Protheus effugere possit. Quae res tamen ut iam tandem felicius succederet, a Vestra Reverendissima Paternitate peto, quantum sua auctoritate et consilio potest, eundem ⌊Michorowski⌋ causa mea et iusti consequendi adiutet, ut ne malevolorum hominum importunitas tantum audaciae ad nocendum bonis viris sibi sumat.
Ego vero mihi factum interpretabor, quicquid Vestra Paternitas in illum humanitatis contulerit.
Cuius amori antiquo me commendo diligenter.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis totus integer et sincerus amicus ⌊Petrus Kmita⌋ comes in Visnicze, palatinus et capitaneus generalis Cracoviensis
Idem, qui supra, manu propria subscripsit
| | 7 | IDL 2798 | Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1545-02-19 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-03-26
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 481-486
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 486 Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi etc.⌋, domino, amico longe carissimo ac observantissimo
BCz, 1599, p. 481 Reverendissime in Christo Pater, Domine, amice mihi longe carissime ac honorandissime. Salutem plurimam si(mu)lque obsequendi studium sincerum.
Habet alteram etiam ⌊istic⌋ causam is ⌊Theophilus Michorowski⌋, quam auctoritate et consilio Vestrae Reverendissimae Paternitatis sperat se istic et citius, et facilius transacturum. Idcirco ego ab eadem peto diligenter, ut quemadmodum in priore ⌊hic⌋ iam transacta causa propitius ⌊illi⌋ patronus erat, in ea quoque lite, quae nunc sibi cum duro adversario in controversia est, opem illi ferat et citandis testibus ad causam suam necessariis consilio et auxilio iuvet, ne adversarius iura eludat illius et quasi e portu in pelagus litium eundem propellat. Ipse autem ⌊Michorowski⌋, cum fortunas suas Vestrae Reverendissimae Paternitati se debere, vitam etiam ipsam se eidem debiturum testatur. Vestra vero Reverendissima Paternitas par gratificandi studium a me, non tantum sibi, cuius ego sum totus, verum etiam suis confidenter exspectabit. Quod reliquum est, illam felicem cupio longum valere.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Paternitatis totus et sincerus ⌊Petrus Cmita⌋ comes in Visnicze palatinus et capitaneus generalis Cracoviensis, Regni Poloniae magnus marsalcus etc. idem manu sua subscripsit
Postscript: BCz, 1599, p. 483
Quae pertinere videbar Vestrae Reverendissimae Dominationi manu mea scribenda, dum factus sum certior de instituto ⌊hic⌋ ad nos itinere, in diem adventus Vestrae Reverendissimae Paternitatis decrevi protrahendum. Quae, cum felix advenerit, a me praesens cognoscet. Faxit Dominus Deus, ut serenissimum principem dominum ⌊regem nostrum⌋ senio confectum felici valetudine, nos denique suos etiam inveniat.
| | 8 | IDL 2810 | Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1545-03-27 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-04-06
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 579-582
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 579
Reverendissime Domine, domine amice longe mihi carissime ac honorandissime.
Salutem unaque omnium fortunarum felicem successum Vestrae Reverendissimae Paternitati precor ab animo.
Nihil miror Vestram Reverendissimam Paternitatem tanto studio melius in vicinia gerendarum rerum teneri, cum enim multa se serenissimo nostro ⌊principi⌋ ⌊reique publicae⌋ omnium nostrum debere ingenue agnoscit, tum vero illa multifaria indignitas, quae oculis et auribus Vestrae Reverendissimae Paternitati frequentius quam nobis inseritur, dolorem illi singularem incutit et, ut iam tandem corrigeretur, desiderium magnum excitat. Ne taut written over m⌈mutut written over m⌉em id taedium solam se decoquere existimet, sciat Vestra Reverendissima Paternitas nos eiusce etiam rei cura, ut oportet, magna fluctuare.
Nihilominus tamen quia superinscribed⌈quiaquia superinscribed⌉ ⌊comitia⌋ nescio quo fato (quod autem avaritia ac fastu nonnullarum partium scio) citra etiam ullam rationem tuendorum finium ⌊Regni⌋ constitutam dissipata sunt, hoc die usque ratio tractandi illius vicini a nobis agitari inirique coepit. Quominus enim id in ⌊comitiis⌋ constitueretur cum valetudo adversa ⌊regiae maiestatis⌋, quae sola propemodum tantae insolentiae fenestras aperit, tum vero multae contentiones ac verius aestus multiformes, uti solet fieri, sine nauclero prohibuere.
Ut autem uno saltu duo venarentur apri, nunc primum etiam Gedanensium causa cognosci coepit. Ad quam non minus tortuosum mandatum quam patronos partibus suis favorabiles admoverunt. Et tamen, ut tempore defervesceret ad feriam tertiam post festos dies Paschae, illam extrahi differrique curarunt. Faxit itaque Deus optimus maximus, ut ita utrorumque ingenia et molimina dispiceremus de eisque statueremus, ne per licentiam ad quidvis iam BCz, 1599, p. 580 sumant sibi potestatem et ne studio privatae rei impediant pu[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉, hisce praesertim temporibus, quibus sola concordia et omnium pax hidden by binding⌈[x]x hidden by binding⌉ summo consensu coniunctioneque contra vim nobis imminentem m[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ atque adeo tecti esse debebamus.
Quia tamen plerumque male eius[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ negotia creduntur chartis, alia ipsi domino ⌊castellano Elbingensi hidden by binding⌈[si]si hidden by binding⌉⌋ communicavi, alia item Vestrae Reverendissimae Paternitati conicienda pro illius pruden hidden by binding⌈[uden]uden hidden by binding⌉tia ex praecedentibus reliqui. Nam ut praesentem Vestram Reverendissimam Paternitatem his de rebus alloqui cito possem, magis mihi optare quam sperare hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ licet. Quare quod in Vestra Reverendissima Paternitate sitt(?) est, rogo eam sollicitudinem hidden by binding⌈[dinem]dinem hidden by binding⌉ tam de politice quam de fidei avitae integritate istic servanda hidden by binding⌈[vanda]vanda hidden by binding⌉ pro sua virili non deponat, sed porro mihi inter alios etiam significare velit saepe, qua harmonia utrique procedent deinceps hidden by binding⌈[eps]eps hidden by binding⌉. Ne si malum dormitantibus cunctis altius etiam radices agat et hidden by binding⌈[t et]t et hidden by binding⌉ perniciosius fiat. Ipsa vero me solito redamet, namque ego r[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ cupido animo cum ea suscepi amicitiam, ita illius non minus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ constans sum quam sincerus servator.
Ut itaque Vestram Reverendissimam Paternitatem hidden by binding⌈[Paternitatem]Paternitatem hidden by binding⌉ Christus Iesus incolumem servet diutissime, cupio ex animo.
| | 9 | IDL 2849 | Piotr KMITA Sobieński to [Ioannes DANTISCUS], Wiśnicz, 1545-07-22 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 9, f. 17
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Quemadmodum prioribus meis ⌊⌋ negotium huius ⌊Michorowsky⌋, servitoris mei, Vestrae Dominationi Reverendissimae commendaveram, ita et nunc iteratis vicibus commendo et rogo, ut eadem opera et diligentia suis ms. isto reg. isti⌈istoms. isto reg. isti⌉ pauperi orig. paupere⌈pauperipauperi orig. paupere⌉ nobili praesto esse dignetur perficiatque et ipsum adversarium eius alloquatur et admoneat per occasionem, ut ipse iam tandem iustitiae suae exsecutionem obtineat, pium opus et officii sui condignum et mihi gratum Vestra Paternitas Reverendissima est factura. Isti denique fere extenuati facti ⌊Michorowsczi⌋ pro sanitate Vestrae Paternitatis Reverendissimae felicissima dominum Deum perpetuo exoraturi sunt.
Quam et ego ad longos annos feliciter valere et laete vivere exopto atque me in eius solitum amorem commendo.
Ex ⌊Wissnicze⌋, XXII die mensis Iulii, anno Domini MDXLV-o.
Eiusdem Vestrae Paternitatis Reverendissimae bonus amicus ⌊Petrus Kmita⌋ comes in ⌊Wissnicze⌋, palatinus et capitaneus Cracoviensis, generalis Regni Poloniae s(upremus) marschalcus etc.
| | 10 | IDL 2901 | Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1546-01-16 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-02-01
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 627-630
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 627
Reverendissime Domine, amice mihi longe carissime ac honorandissime.
Salutem plurimam ac verorum bonorum accessiones perpetuas a Christo Iesu, domino nostro, Vestrae Reverendissimae Dominationi precor ex animo.
Simulque ei gratiam habeo magnam, quod non tantum mutuae nostrae benevolentiae atque veteris coniunctionis interea etiam meminit, verum etiam illam omnibus partibus cumulatum iri cupit, prout ea omnia ex litteris eius nuper ad me datis liquido cognovi. Quod quidem Vestrae Reverendissimae Dominationis studium, ut iustos sui progressus habeat, per me non stabit, quin ut ne me in officiis amicitiae superari contingat, remis velisque contendam. Hoc si quidem honestissimum mihi, hoc etiam utrimque utile atque adeo in re publica necessarium esse certa ratione colligo.
Quod autem Vestra Reverendissima Dominatio ad me inter alia de ⌊caesarianis comitiis⌋ attigit, et nos hic eventum illorum avide exspectamus, praesertim quod iam tandem meliora ab unanimi consensu profecta consilia, si non aliud certe parum non extrema necessitas posci written over e⌈eii written over e⌉t et quasi ab invitis extorquet. Nec ignoro ea calamitate temporum de nostra quoque pelle agi atque adeo nostram ut vicinorum nostrorum salutem (nisi quod Deus prohibeat) ita urgentibus sese fatis in dubium revocari, sic ut non minore prae illis delicto dormiamus. Cum enim undique hostibus cingamur, nihilominus sunt hic etiam nonnulli, qui temonem consilii nostri, partim ineptiis suis, partim nequitia retardant omnemque illius ad meliora cursum impediunt, cum summum iam nunc operae pretium erat bene constitutis BCz, 1599, p. 628 legibus ad artes belli et defensionem ⌊Regni⌋ tractandam to hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉tas vires intendere, ut utrumque tempus, pacis videlicet et bellorum, cum ingruerint, legitimo iure atque expedite tractetur et iuvante Domino Deo transigeretur.
Qui vero sint hi, per quos in vetere limo haeremus, non opus esse in praesentia videtur hidden by binding⌈[ur]ur hidden by binding⌉, ut illos significem, neque enim omnia sunt credenda chartis hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉, quae dicendo potius quam scribendo aperiri oporteat. Ego certe optarim illis, ut ne nostro malo ineptiant aut ut potestati suae indulgeant quam minimo rei publicae tumultu. Si quidem ut nolim, ut quominus unicuique suae libertatis atque adeo privilegiorum iusta constet ratio, ita pro viribus meis curo, quo sublatis omnibus altercationum fontibus tot partes nostrum in unum corpus regni concorditer coalescant et sal hidden by binding⌈[l]l hidden by binding⌉vis uniuscuiusque iuribus, quantum ad sustinendam hostium hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ vim attinet, foedere et si quod firmius vinculum est, colligarentur. Id autem ut fiat mature, vel hoc suadet, quod ut bona hidden by binding⌈[na]na hidden by binding⌉ sunt, ita etiam mala nobis omnibus communia forent, si ut sunt hidden by binding⌈[nt]nt hidden by binding⌉ in procinctu, olim ingruerint.
Inde etiam fit, quod multum diuque ad ⌊vicini⌋ Vestrae Reverendissimae Dominationis acta dissimulatum est, quo ille rediens ad cor liberalitati nostrorum responderet. Et si laudem hidden by binding⌈[dem]dem hidden by binding⌉ prudentis atque officiosi principis consequi vellet, nobiscum publice studeret defensioni. Ne tamen in feudum ⌊illius⌋, nostris ⌊principibus⌋ invitis, sponsalium vel quocumque colore BCz, 1599, p. 629 aliquis obrepat, ultro citroque transactionum condicio repugnat. Ut vero moneta ⌊eius⌋ simulque aliorum vicinorum tanta calamitate omnium nostrum invecta iam tandem excluderetur, ⌊Ludovicus olim Jostus⌋ non contemnendam vim regiae monetae ante semestre tempus excussit. Ea vero, quia ducali par pondere est, eo urgere negotium intellego, quod ex ⌊senatus⌋ consulto nostro meliorem cudi oporteat brevi. Nam dispectis omnibus viis et ad perpendiculum consilii sani revocatis ea prae ceteris compendiosior written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉iorior written over ...⌉ esse videtur, par si quidem pari non cedit, sed meliori.
Haec autem quia nunc primum in deliberationem adducta sunt, supervacaneum est hoc aut illud a me de eis apud Vestram Reverendissimam Dominationem divinare, ne de dubiis ante tempus definiendo et mei oblitus esse, et auribus Vestrae Reverendissimae Dominationis emunctis abuti viderer. Si tamen hi flores, quos promittunt, ferent olim fructus, non neglegam Vestrae Reverendissimae Dominationi primoque tempore significare.
Quod restat, quaeso, ut me, qua coepit, benevolentia prosequatur. Ego vero studebo, ut ne vel amore, vel fide in Vestram Reverendissimam Dominationem alicui eius benevolorum sim secundus atque ut longum sospes et felix valeat, precor ex animo.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis totus et sincerus ⌊Petrus Kmitha⌋ etc. manu sua subscripsit
| | 11 | IDL 2926 | Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1546-03-05 | received 1546-03-16
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, postscript in another hand than main letter, AAWO, AB, D. 9, f. 22, 24
| 2 | copy in Latin, 18th-century, BK, 222, No. 68, p. 216-218
| 3 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 63 (TN), No. 9, p. 43-45
| 4 | excerpt in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8244 (TK 6), a.1546, f. 5r-v
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 272
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 9, f. 24r
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine amice mihi longe carissime ac honorande.
Salutem longissimam ac omnium verorum bonorum accessiones perpetuas.
Quia omnia regum et senatus consulta commodum reipublicae et eorum omnium, qui eius sinu continentur, respicere debent, monetam quoque nostri ⌊Regni⌋ exaequari Lituanicae utile esse multis ex causis duximus idque adscribed⌈queque adscribed⌉ nobis curae fuisse foreque deinceps confiteor, ut enim taceam, quod contractus emptionis et venditionis citra damnum utriusque ⌊Regni⌋ incolarum ita commodius confierent, verum etiam peregrina moneta, quae cotidie nobis ex vicinia obtruditur, facilius ea via excluderetur, si utroque cornu elidi et ad auctorem suum modis et contractibus tolerabilibus reverti incipiat, et quia totum damnum huius rei simul cum difficultate alienandae monetae in populos revolvere non liceret, ad ⌊principem⌋ quoque nostrum, secundum quod, favente Domino, constituetur, aliquam iacturam transformatione ipsius monetae redire oporteret, duplex itaque onus atque adeo damnum regiae maiestati incumbit et Lituanicae suam, ut inferiorem, exaequando, et partem damni cum commutation stain⌈[ion stain, possibly or⌈ionion stain, possibly or⌉]ion stain⌉ibus monetae abrogandae in se assumendo.
Quod quidem, ut scribit Vestra Reverendissima Dominatio, in cursu monetae aliqua iusta ratione recuperaretur, et haec quidem nostra deliberatio, quia aeque difficilis est ac necessaria, orsa quidem est, verum nondum plane diffinita.
Sunt etenim nonnulli, qui indemnitati regiae hic plus, quam opus est, cavent et nostra in aliis plerisque publicis rebus consilia, quominus procedant, ut oporteat, suis artibus inficiunt. Quod si ⌊regia maiestas⌋ hac parte aliquot nostrum sententiae subscribere vellet, pleraque etiam alia melius AAWO, AB, D. 9, f. 22v sese in republica nostra haberent, quam nunc procedunt. Sed ista Domino Deo gubernatori omnium ac tempori quidem, quo written over i⌈ioo written over i⌉d est rerum omnium pater, sunt committenda.
Haec ego liberius apud Vestram Reverendissimam Domitanionem tractare soleo, utpote apud meum veterem amicum, cum quo et una adolevi, et variam fortunam expertus sum, eo vero libentius, quod illam summo desiderio melius gerendarum rerum teneri et suum quoque prudens symbolum ad sententiam nostram non minus candide quam prudenter, solere adferre intelligam.
Erant nonnulli, qui ⌊Prutenis⌋ hunc scrupulum nescio, quo animo iniecere, quasi id studeremus, ut sub unum ius redigerentur nobiscum, cum numquam id animo insedit nostro, solum ut nobiscum onus defensionis contra hostes in vicinia potentissimos subirent, agitabatur. Neque enim ratio est, qua id nobis denegare debeant, cum ad commune incendium restinguendum communibus viribus accurrendum esse, quisqius est cordatus, putat, praesertim, quod nostri maiores, tu written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉uu written over ...⌉m nos ipsi, non modo fortunas suas, verum etiam salutem profundere non dubitavimus, ut illi tamquam portio nostri salvi ab omnibus hostibus hucusque manerent(?). Quare, an iusta et honesta postulatio fuit, nolo anxie disputare, ne fortasse de prudentia atque iudicio rerum Vestrae Reverendissimae Dominationis dubitare viderer. Quod si diversum quispiam isthic asseveraret, fuisse institutum nostrum, habet Vestra Reverendissima Dominatio, quo illum erroris redarguat.
Quod vero restat, commendo me in favorem Vestrae Reverendissimae Dominationis, AAWO, AB, D. 9, f. 24r quam ut diu sospitem Christus Ihesus, salvator noster, servet, precor ex animo.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis totus et sincerus ⌊Petrus Kmita⌋, comes in ⌊Wisnice⌋, pallatinus et capitaneus generalis Cracoviensis etc.
Idem, qui supra manu propria subscripsit.
| | 12 | IDL 3072 | Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1547-04-05 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-04-30
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 811-814
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 814
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensis ecclesiae⌋ etc., domino amico observandissimo
BCz, 1599, p. 811
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine amice observandissime.
Salutem plurimam et amica officia commendata.
Cum alia pleraque cum domino ⌊palatino Pomeraniae⌋ hic, tum vero de unitate ⌊terrae Prussiae⌋ multum diuque coram egimus, etsi enim satis iusta atque honesta ratio illa fuit, ut ne membrum ⌊Regni⌋ alterum alterius calamitate pasceretur, sed ut omnia commoda perpetua aequabilitate in omnes Regni partes veluti e stomacho alimentum in omnia membra corporis diffunderentur, nihilominus praesens tempus, ut id fieret, non solum poscit, sed iam omnibus modis exigit, quo quam coniunctissime vivamus muniamurque concordia ac unitate, veluti quodam muro adversus omnem vim et ea moenia ⌊Turcarum⌋, quae iam et in ⌊fundo⌋ serenissimi nostri ⌊principis⌋ passim aedificat, et in ⌊Moldavia⌋, in ⌊Hungaria⌋ vero multo magis vi consecutus est. Ex quibis quidem praesidiis (horresco referens) in ⌊Regnum Poloniae⌋ non uno tractu, quod satis esse poterat, sed propemodum undique nullo prohibente ingruere poterint, et nos aut secum discordes, aut ab omnibus rebus imparatissimos et oscitantes opprimere (nisi Deus prohibuerit) poterit.
BCz, 1599, p. 812
Itaque quoad nobis libertas dicendi integra erit, nihil [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉tatum relinquemus, ut ⌊Prussia⌋ in nostro sen[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ suum etiam adfore (quod longe absit) periculum, nisi contra barbarorum molem, dum tempus patitur, [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ viribus quasi iunctis umbonibus consolidemur. Nam nihil fere residuum esse videmus, quod nos bene hidden by binding⌈[ene]ene hidden by binding⌉ sperare iubeat. Etenim ⌊Turcarum imperator⌋ (ut l[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ nuntiatum est) magna cum potentia in ⌊Hungariam⌋ aut in ⌊Viennam⌋ tendit utrique, nisi Deus obstet, exterminium hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ allaturus, qui etenim illius potentiae se opponat, no[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉mus principibus Christianis funestissimo ac civili bello hidden by binding⌈[lo]lo hidden by binding⌉ exhaustis ei tamen hucusque, ut aiunt, intentis. Ne vero a Prussia, a qua praesidium exspectamus, discrimen hidden by binding⌈[imen]imen hidden by binding⌉ nobis amplius impendeat, evicimus iam tandem, ut [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ta eius hinc proscriberetur, secundum quod Vestra Reverendissima Dominatio ex[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ domino ⌊palatino Pomeraniae⌋, tum ex litteris edictisque regiis cognoscet hidden by binding⌈[noscet]noscet hidden by binding⌉. Etsi autem non videamus posse id fieri, sine a[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉omnium nostrum iactura, nihilominus praestat extempo[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ BCz, 1599, p. 813 nunc, quam aeternum olim, si neglexerimus, damnum perpeti cum singulari levipendio nominis nostri coniunctum.
Quod restat, commendo me amori et favori Vestrae Reverendissimae Dominationis, quae ut me more suo redamet ac felix valeat cupio ab animo.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis totus et sincerus ⌊Petrus Cmita⌋, comes in ⌊Visnice⌋, palatinus et capitaneus Cracoviensis, Regni Poloniae magnus marescalcus etc. idem manu propria subscripsit
| | 13 | IDL 3076 | Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1547-04-09 | received Marienburg (Malbork), 1547-05-12
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 819-820
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 1599, p. 820
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino et amico suo observandissimo
BCz, 1599, p. 819
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine amice observandissime.
Salutem plurimam et amica officia.
Tametsi causam huius Theophili Smucz veluti quoddam saxum satis diu volverimus, quia tamen temeritate adversariorum etiamnum haeret, a Vestra Reverendissima Dominatione peto, ut eum istic on the margin⌈isticistic on the margin⌉ suo consilio iuvet, quo iam tandem potiretur iudicato, quod nescio quorum technis in integrum revocatur, ut pium sic iustum opus eiusque oppressis rationibus necessarium faciet, ac me sibi itidem ac suis ad paria officia obligabit.
Cuius amori et favori me commendo.
⌊Cracovia⌋, sabbato ante ferias Paschae 1547.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis ⌊Petrus Cmita⌋ comes in ⌊Visnice⌋, palatinus et capitaneus Cracoviensis, Regni Poloniae supremus marescalcus etc., Vestrae Reverendissimae Dominationis totus et integer amicus idem manu propria subscripsit
| | 14 | IDL 3378 | Ioannes DANTISCUS to Piotr KMITA Sobieński, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-06-14 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, UUB, H. 155, f. 211r-212v
| 2 | copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8244 (TK 6), a.1548, f. 4-5
|
Auxiliary sources: 1 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 196
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
UUB, H. 155, f. 212v
Illustri et Magnifico Domino ⌊Petro Kmytha⌋ comiti a ⌊Wisnicze⌋, palatino et capitaneo generali Cracoviensi ac regni Poloniae supremo marschalco etc. amico carissimo et plurimum honorando
Dici nequit, quam dolenter cum multis hic duplici sim affectus maerore, cum ob ⌊sancti regis nostri⌋ obitum, tum ex rumore huc pauloante ad nos perlatum, qui cum publice ubique evulgatus est, non eget descriptione. Non potui mihi itaque temperare, postquam ad eum modum a domino Deo clementius quam merui castigor, quod neque curru neque equo vehi valeam facultasque ad aulam proficiscendi pro exsolvendis regiis iustis ac Ill(ustrem) or Ill(ustrissimam)⌈Ill(ustrem)Ill(ustrem) or Ill(ustrissimam)⌉ Magnificentiam Vestram videndi mihi prorsus sit adempta, quin, quod ipse coram praestare nequeo, litteris saltem Ill(ustrem) or Ill(ustrissimam)⌈Ill(ustrem)Ill(ustrem) or Ill(ustrissimam)⌉ Magnificentiam Vestram inviserem, quam pro veteri illa mea in eandem observantia salubriorem ac viribus esse firmiorem, quam ego sim, ex animo cupidissime opto, ne cum accessu aetatis ea, quae mihi accesserunt,
umquam experiatur. In hac afflictione me totum divinae voluntati subdidi, cuius dispositionem minime diuturnioris vitae avidus patienter expectabo, cum videam multa agi praepostere et mundum in maligno versari atque plerosque his rebus adminiculari, quibus se ponere deberent obiicem, qui privatis commodis pro se et suis intenti omnem de republica curam abiecerunt, non considerantes, cum hoc negligunt, quod commune habent cum omnibus, sibi ipsis paulopost detrimentum illaturos. Sed de iis ad Ill(ustrem) or Ill(ustrissimam)⌈Ill(ustrem)Ill(ustrem) or Ill(ustrissimam)⌉ Magnificentiam Vestram, quae haec singula propius perspicit, confidenter hactenus.
Nos hic etiam varia, quae circumferuntur, perturbant, de quibus pauca attingam, eo quod non satis tutum
sit omnia credere calamo. Huc ad ⌊vicinum meum⌋ plerique hospites confluunt, nuper appulerunt comites ⌊de Mansfelt⌋ et ⌊Hohenloe⌋, fuit etiam novissime apud illum per aulicum adductus, ⌊marchionis Alberti⌋ ⌊Cazimiri⌋ filii ms. um(!)
⌈ii ms. um(!)
⌉, Italus quidam ⌊Ludovicus Montius Mutinensis⌋, qui ex ⌊Monteregio⌋ versus ⌊Cracoviam⌋ proficiscens, huc ad me diverterat et vix per horae spatium apud me immoratus coeptum suum iter continuavit. Ille dicebat se a ⌊maiestate regia⌋ recta ad ⌊regem Romanorum⌋ iturum, de negotiis porro suis nihil emittebat, nisi cum a meis deduceretur, illis dixerat, quod per me inter illos principes multa bona fieri possent, et inde statim conticuit nihil addens. Quid sibi ista velint, non satis intelligo, monstri aliquid ali existimo. Nos inter spem et metum volvimur. Perfertur ad nos compromisso per dominum ⌊palatinum Siradiensem⌋ a ⌊caesare⌋ obtento fidendum non esse post ⌊sancti regis⌋ e vivis excessum. Subinde rumusculi sparguntur conventum esse cum ⌊caesare⌋, ut status Prussiae sic quietus maneat, ut nunc est, usque ad mortem ⌊vicini principis⌋. Post eam ordo debeat hic restitui et ⌊filia⌋, si vivente ⌊patre⌋ nuptui non tradetur, a ⌊caesare⌋ dotari. Sicque inter sacrum et saxum, quid credendum sit, nescitur.
Ab Illustri igitur Magnificentia Vestra impense oro pro veteri in me illa sua benevolencia me celare non velit, si quid in iis certi habuerit, et hoc potissimum, quicquid hoc sit, quod dominus ⌊palatinus Siradiensis⌋ reportaverit, et quid nobis sit sperandum in iis, quae adeo perplexe, tum ex regno, tum etiam ex aliis regionibus ad nos perducuntur. Obstringo Ill(ustri) or Ill(ustrissimae)⌈Ill(ustri)Ill(ustri) or Ill(ustrissimae)⌉ Magnificentiae Vestrae fidem meam, quaecumque de iis confidenter perscripserit, secretissimum me habiturum. Quam oro, ut item et hanc meam scriptionem contineat. Cui cupio esse commendatissimus atque omnia exopto faustissima.
Magnificentiae Vestrae observantissimus ⌊Ioannes episcopus Varmiensis⌋ subscripsit
| | 15 | IDL 3429 | Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1548-08-08 | received 1548-09-05
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 9, f. 20
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 568
|
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 9, f. 20r
Reverendissime in Christo Pater, domine, domine amice observandissime.
Salutem plurimam et mea amica servitia commendo.
Absolvimus hic ultima iusta optimo olim nostro ⌊principi⌋. Quorum quidem omnem formam ac seriem quamquam hii fortasse Vestrae Reverendissimae Dominationi dicent, qui illi interfuerunt, officii tamen mei esse arbitrabar illorum seriem, quoad calamo res gestas consequi potui, conscriptam mitterem, ut quo loco aliquod quisque nostrum agebat aliquousque, cogitatione comprehendat paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉ et nostrorum operum fiat particeps.
Quod restat, commendo me in amorem et favorem Vestrae Reverendissimae Dominationis. Quae ut longos vivat felix annos, precor ab animo.
Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor ⌊Petrus Kmitha⌋ comes in ⌊Wisnicze⌋, palatinus et capitaneus generalis Cracoviensis idem manu propria subscripsit
| |
Texts regarding Piotr KMITA Sobieński
List
Database
Full text
Results found: 1 preserved: 1 + lost: 0 1 | IDT 304 | Piotr KMITA Sobieński? to UNKNOWN s.l. ? | Manuscript sources: 1 | author's record, BCz, 247, p. 427-428
|
| |
Texts where mentioned Piotr KMITA Sobieński Results found: 20 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 938 | Feliks (Szczęsny) SRZEŃSKI (SOKOŁOWSKI) to Ioannes DANTISCUS, Szreńsk, 1533-04-16 | 2 | IDL 1428 | Ioannes DANTISCUS to [Mauritius FERBER], Löbau (Lubawa), 1536-03-08 | 3 | IDL 1575 | [Ioannes DANTISCUS] to [Mauritius FERBER], Cracow (Kraków), 1537-01-22 | 4 | IDL 3619 | Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1538-02-15 | 5 | IDL 17 | Stanisław BALIŃSKI of Bielawy to Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1538-02-16 | 6 | IDL 3627 | Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Frauenburg (Frombork), 1538-03-09 | 7 | IDL 1986 | Stanisław AICHLER to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1538-11-13 | 8 | IDL 5668 | Valentinus RAWENSIS to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1539-05-07 | 9 | IDL 2263 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1540-01-05 | 10 | IDL 2265 | Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1540-01-05 | 11 | IDL 5474 | Ioannes DANTISCUS to Albrecht I von Hohenzollern-Ansbach, Schmolainen (Smolajny), 1540-03-11 | 12 | IDL 5279 | Ioannes DANTISCUS to Johann von KREYTZEN, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-03-17 | 13 | IDL 2617 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1543-01-19 | 14 | IDL 2642 | Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1543-04-17 | 15 | IDL 4084 | Ioannes DANTISCUS to Stanisław KOSTKA, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-02-19 | 16 | IDL 2918 | Stanisław WŁOSZEK to Ioannes DANTISCUS, Vilnius, 1546-03-01 | 17 | IDL 3130 | Stanisław GÓRSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1547-06-18 | 18 | IDL 3384 | Martin ALLEXWANGEN to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1548-06-29 | 19 | IDL 3389 | Stanisław GÓRSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1548-06-30 | 20 | IDL 3417 | Mikołaj PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1548-07-27 |
|