Persons connected to Gemma Frisius Results found: 3 Correspondence between Dantiscus and Gemma Frisius
List
Database
Full text
Results found: 8 preserved: 8 + lost: 0 1 | IDL 666 | Gemma Frisius to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1531-08-07 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, year of sending and subscription written in the same hand but with another ink, UUB, H. 154, f. 70
| 2 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 51
|
Prints: 1 | CURTZE 1874 No. 1, p. 314-315 (in extenso) | 2 | VAN ORTROY App. A, No. 1, p. 403-404 (in extenso) | 3 | DE VOCHT 1961 No. DE, 152, p. 91 (in extenso) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
UUB, H. 154, f. 70v
Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, episcopo Culmensi, oratori ⌊regis Poloniae⌋.
Fortassis male meam tam diuturnam absentiam a Dominatione Vestra Reverendissima accipi metuebam atque ob id has turbulentas manu trepidante cerebro disperso congessi, petens me quam optime purgatum haberi apud Dominationem Vestram. Neque enim meae neglegentiae imputari iuste potest, quod vel ipse ⌊Campensis⌋ (cui Dominatio Vestra plurimum confidit) atque alii non parvi ponderis testabuntur. Sed, ut demum brevissimis causam absolvam, venissem die Sabbati proxime transacta, nam tum expeditus quidem fui negotiis mihi commissis, sed impeditus morbo certe non levi, qui me corripuerat vix a limine mansionis Dominationis Vestrae digressum atque huc usque va superinscribed⌈aa superinscribed⌉na spe detinuit. Nunc ostenso medicis lotio dicunt illi me in ambiguo esse sive in discrimine vitae, nam hepar meum usque adeo incensum est, ut vix restingui possit, et si proficiscendum mihi sit vel paululum, maius imminere periculum. Mitto igitur ad Dominationem Vestram Reverendissimam Ccumulum librorum, quos in catalogo nostro mihi praescripserat, assignato pretio, desunt tamen quattuor vel quinque, quos hic invenire non potui, et, si placet Dominationi Vestrae pretium, potest eos servare. Ego vero cogor adhuc 4-r vel quinque diebus hic decumbere, donec videro, quid Deus mecum agere velit, neque enim diu durare potest, quin me vel Deo vel vitae reddet. Si vero Dominatio Vestra mihi pro me, medicis et medicinis vellet mittere unum vel duos Philippeos, vel quantum ei placeret, bene mecum ageret, et si morior, gratiam a Deo accipiet; si vivam, non ero ingratus.
Ex ⌊Lovanio⌋, 7-o Augusti 1531.
Vestrae Dominationis Reverendissimae humillimus servus ⌊Gemma Phrysius⌋
| | 2 | IDL 1206 | Gemma Frisius to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), [1534]-07-26 | received [1534]-09-23
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 240, p. 161-164
| 2 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 32, No. 442
|
Prints: 1 | HIPLER 1891 No. 29, p. 510-512 (in extenso; German register) | 2 | AT 16/2 No. 391, p. 26-28 (in extenso; Polish register) | 3 | DE VOCHT 1961 No. DE, 291, p. 225-226 (English register; excerpt) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz 240, p. 164
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, episcopo Culmensi, administratori Pomezaniensi, domino suo observando
Posteaquam a Vestra Dominatione Reverendissima recessi, Praesul optime, nihil mihi sacius fuit quam amicos, quos praeter parentes mihi tempus edax rerum fecerat reliquos, invisere, qui mihi iam tum 7 annis visi non fuerant. Hic ubi nonnihil animum meum praesentia et patrii soli et amicorum dulci consuetudine explevissem, quam primum in ⌊Brabantiam⌋ redii, primum ⌊Antwerpiae⌋, tum demum antiquas sedes revisens ⌊Lovanii⌋ consedi. Ubi tandem, cum me tanto patrono destitutum frustra lamentarer, coepi egomet varias mecum inire vitae meae instituendae rationes; verum id, quod maxime iam sperabam, id minime, ut in dies fit, pro votis successit. Scilicet iusserat Dominatio Vestra Reverendissima, uti post reditum meum ex ⌊Frisia⌋ ad se venirem in ⌊Poloniam⌋. Quod cum invitus non on the margin⌈nonnon on the margin⌉ facerem, duo evenerunt, quae tum animum meum ultro currentem alioqui retinuerunt. Primum is, cui Dominatio Vestra Reverendissima iniunxerat, ut me in ⌊Poloniam⌋ aut duceret aut mitteret, in ⌊Poloniam⌋ abiit. Quam nobis adire fas non est, nisi exuta corporis huius gravitate, neque nunc lubet vulnus antiquum refricare Dominationis Vestrae Reverendissimae per nominis carissimi commemorationem. Hoc igitur destitutus praesidio statueram ipse solus capta occasione Dominationem Vestram Reverendissimam adire, sperans immo confidens, id illi ingratum minime fore. Sed ecce alterum malum me non modo retinuit, verum etiam penitus prostravit in terram; constantissimus enim rumor omnium nostrum animos perculit, Dantiscum illum, illum inquam, quem tota suspiciebat Europa Dantiscum, vitae munere defunctum. Quod cum prima vice pro fabulis haberem, successit secundo rumori tertius late per nostram provinciam sparsus ms. spersus(!)
⌈sparsussparsus ms. spersus(!)
⌉. Tum ego omnibus meis perturbatus rationibus, neque enim animus erat alteri cuique ex aulicis illis me dedere, neque etiam perpetuo mathematicum agere, cum hae artes, gratae quamvis, nullius tamen sint apud nos momenti, hoc est emolumenti, in servitutem me conieci ex quadam fortassis desperatione
BCz 240, p. 162
et quod infortunatum ille Terentianus putavit, uxorem duxi, sed talem, quae taedium illud servitutis suis gratis colloquiis et gratissima consuetudine non modo leniat, verum etiam in gaudium vertat. Quod eo feci, ut annum unum atque alterum medicae arti iucumberem. Hoc enim institutum iam inde ab annis 8 in animo coeperam, quamvis id saepius me invito interruptum sit et disturbatum. Cum igitur hoc modo maestus saepe Dominationis Vestrae Reverendissimae mentionem nusquam facerem, tandem nobis adest ex ⌊Saxonia⌋ reverendissimi domini ⌊episcopi Brixensis ⌋secretarius ⌊Daniel Mauch⌋, qui subito maerorem hunc meum subito in maximum convertit gaudium. Impertitus est enim mihi litteras a Dominatione Vestra Reverendissima illi datas; in quibus ut vidi nominis mei fieri mentionem, duplici ratione exilii prae gaudio, tum quia vidi Dominationem Vestram Reverendissimam mei necdum oblitam ms. oblitum(!)
⌈oblitamoblitam ms. oblitum(!)
⌉ fuisse, tum vero maxime, quod is, quem totus orbis noster defunctum proclamasset, quasi vitae restitutus iam certaminis peracti triumphos ageret. Id quamvis parum ad me spectare videri possit, quod nunc uxori alligatus huiusmodi principis consuetudine penitus non liceat frui, non possum tamen non gaudere serio, quia Dantiscum scio eum esse, qui non modo praesentium sit patronus, verum etiam procul exsistentium summus et maecenas et studiosorum pater. Novarum rerum nihil adeo boni hic est. Interficiuntur in dies haeretici, quos Lutheranos vocant; bellorum nihil habemus, verum undequaque metuimus. ⌊Goclenius⌋, ⌊Rescius⌋, amicus ⌊Servatius⌋, ⌊Gravius⌋ omnes satis recte valent et Dominationi Vestrae Reverendissimae commendari optaverunt, quos ut Dominatio Vestra Reverendissima cum suo Gemma commenda hidden by binding⌈[da]da hidden by binding⌉tos habere dignetur, etiam atque etiam oramus, felicesque illi et fortunatos successus vitamque cum prospera valetudine longam hidden by binding⌈[am]am hidden by binding⌉ precamur. Tum demum ego meae inscitiae condonationem peto, nam haec, ut ipsi characteres litterarum facile indicant, ex tem hidden by binding⌈[tem]tem hidden by binding⌉pore conscripsi; alio tempore, si Dominationi Vestrae Reverendissimae gratum senserim hidden by binding⌈[rim]rim hidden by binding⌉,
BCz 240, p. 163
et prolixius et melius, si potero, scribam. Dominus noster ⌊Iesus Christus⌋ Dominationem Vestram Reverendissimam diu nobis sospitem servare dignetur.
⌊Lovanii⌋, 7-o Kalendarum Augusti.
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servitor ⌊Gemma Frisius⌋
| | 3 | IDL 1314 | Gemma Frisius to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1535-06-13 | received [1535]-08-06
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BJ, AS (from the former Prussian State Library in Berlin), No. 6. 19
| 2 | copy in Latin, 19th-century, BK, 1845, 15r
|
Prints: 1 | AT 17 No. 340, p. 439-440 (in extenso; Polish register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Accepi Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras, quibus nihil mihi iucundius accidere potuit, quandoquidem certiorem me reddiderunt solita me nondum exclusum esse Reverendissimae Dominationis Vestrae gratia, quam excolere, quantum mea tenuitas sinit, dum hanc spi ms. r(!)
⌈ii ms. r(!)
⌉ravero auram, statui ac si me non detineret vinculum hoc, mea praesentia, si gratum crederem meum officium Reverendissimae Dominationi Vestrae, totus inservire cupio, adeo si umquam me poenitebit huius facti, sola hac in re nonnihil me instituti coepit poenitudo, neque umquam video, quo modo poterit alioqui et gratissimae, et sanctissimae conversationis irrepere taedium.
Novarum nihil hic est rerum, quod putem Reverendissimam Dominationem Vestram latere. ⌊Anabaptistae⌋ ⌊Phrysiam⌋, ⌊Hollandiam⌋ mire turbant, quorum alii se in evangelistas, alii in prophetas, nonnulli vero etiam in ⌊Christum⌋, immo in Patrem ipsum extollunt, interim etiam miracula edentes, quorum tamen omnium malus pro merito exitus hactenus fuit. Nec etiam in ⌊Gallia⌋ desunt nephandi sacramentarii, verum his acerrime obicit se rex. Orandus est Deus Optimus Maximus, uti rebus his, qui solus potest, finem imponere bonum dignetur. Qui Reverendissimam Dominationem Vestram quam diutissime sospitet. Cui me mea paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉mque uxorem cum prole commendatissimum esse cupio.
Interim id non possum omittere novum nos parare globum cosmographicum, cui sane (absit invidia dicto) ⌊Europa⌋ vix parem vidit, ita sculpitur eleganter. Si Reverendissimae Dominationi Vestrae possem, vellem quam mox mittere.
Χριστος Reverendissimam Dominationem Vestram in perpetuum conservet.
⌊Lovanii⌋, 13-o Iunii 1535.
Reverendissimae Dominationis Vestrae humilis servitor ⌊Gemma Frisius⌋
| | 4 | IDL 1526 | Gemma Frisius to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1536-08-01 | received [1537]-02-22
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, UUB, H. 154, f. 150-151
| 2 | copy in Latin, 18th-century, LSB, BR 19, No. 28
| 3 | copy in Latin, 18th-century, SUB, Sup. Ep. 4-o 41, No. 21, f. 19v- 20r
| 4 | copy in Latin, 18th-century, SBB, MS Lat. Quart. 101, No. 18, f. 65v-67r
| 5 | copy in Latin, 18th-century, SLUB, C 110, f. 92r-94v
| 6 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 1366, p. 166-169
| 7 | copy in Latin, 18th-century, B. Ossol., 151/II, f. 27r-v
| 8 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 54 (TN), No. 132, p. 433-436
| 9 | copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1536, f. 81-94
| 10 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 96
| 11 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 32, No. 600
|
Prints: 1 | CURTZE 1874 No. 2, p. 315-316 (in extenso) | 2 | VAN ORTROY App. A, No. 2, p. 404-406 (in extenso) | 3 | DE VOCHT 1961 No. DE, 331, p. 271-272 (in extenso) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
UUB, H. 154, f. 151v
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi etc., domino suo ac maecenati colendissimo.
In ⌊castro Lubaviensi⌋
UUB, H. 154, f. 150r
Reverendissime in Christo Pater ac Domine. Salutem ac officiorum meorum commendationem.
Iam dudum est, quod Reverendissima Dominatio Vestra mihi mandaverit, ut frequentius scribam, praecipue vero de statu meo, anne ego unus sim futurus, quem matrimonii paenitudo non ceperit aliquando; cui sane quod respondeam, non habeo aliud, quam quod cecinit ⌊ille⌋:
cf. Hor. S. 1.1.1-3 Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem / seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa / contentus vivat? Laudet diversa sequentes? ⌊Qui fit, ⌊Maecenas⌋, ut nemo, quam sibi sortem
seu ratio dederit seu sors obiecerit, illa
contentus vivat? Laudet diversa sequentes? cf. Hor. S. 1.1.1-3 Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem / seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa / contentus vivat? Laudet diversa sequentes? ⌋
Nam, ut olim solutus vincula haec summopere et cupivi, et sectatus sum, ita nunc contra solvi sensus quidem appetunt, verum ratio aliud dictat. Video enim eam esse nostram imperfectionem, ut nusquam animus acquiescat, quam diu hoc in corpore detinetur. Quam ob causam? oro, nisi, quod nihil in rerum natura est, quod ante finis sui adeptionem conquiescat. Cum ergo animus noster numquam, dum hoc carcere clauditur, finem suum consequi queat, non mirum est, eu written over a⌈auu written over a⌉m tam varia appetere, quaerentem written over s⌈stemtem written over s⌉ scilicet quem non invenit finem et requiem. His consideratis satius videtur taedium hoc vitae aut fluctuationem potius quacumque data condicione aequo ferre animo, quam in dies mutatis sortibus novos sentire cruciatus. Quid igitur sentiam, quaeris. Sane contentus sum mea sorte, quia nusquam tranquillitatem inveniri sciam. Taedet rursus ex communi et omnibus innata imperfectione. Habet Reverendissima Dominatio Vestra meam de statu meo sententiam, quam pro suo candore interpretari velit.
Gemma Margaritam genuit, quae iam parentem tatat, istud quidem Reverendissimae Dominationi Vestrae non fore ingratum arbitratus significare non dubitavi.
De bello, cuius hic maximus apparatus est et maxima fama, nisi existimarem Reverendissimae Dominationi Vestrae per claros viros significatum esse, scriberem, sed rumores etiam ad nos incerti sunt, quare uno atque altero verbo haec percurram. ⌊Caesar⌋ tribus ex partibus ⌊Galliam⌋ aggreditur. Ipse circa ⌊Galliam Narbonensem⌋, quam Delphinatum vocant, maximo exercitu ⌊Alpes⌋ aut transgressus est aut conatur in dies transgredi. Cepit duo triave oppidula. ⌊Coniunx⌋ a ⌊Pyreneis montibus⌋ instat, de hac nihil ad nos pervenire potest. Nostri circa ⌊Hannoniam⌋ oppidum obsederunt dictum ⌊Guise⌋. Dux est dominus de Nassau.
UUB, H. 154, f. 150v
Nihil t written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉tt written over ...⌉um factum adhuc est per nostros, nam in dies eorum numerus crescit. ⌊Anglus⌋ pro suo arbitrio omnia administrat. ⌊Uxorem secundam⌋ gladio interemit cum fratre ac aliis nobilibus; ferunt omnes innoxios illos fuisse et crimine vacasse. Vix elapsis 24 horis aliam duxit.
Haec sunt, quae mihi scribenda visa sunt, ut omni ex parte Reverendissima Dominatio Vestra meam sentiat oboedientiam.Velim oratam Dominationem Vestram Reverendissimam, ut mihi mittere dignaretur et suam et regis genituram vel saltem tempus, quod mihi sat est. Iuvat enim his rebus nonnumquam tempus fallere. Nam reliquum tempus medicinae impartior, in qua iam gradum adeptus sum a stain⌈[a]a stain⌉tque deinceps arcem peto.
Dominus noster, ⌊Iesus Christus⌋, Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime incolumem et prosperum conservet, cui me quam plurimum commendo eiusque fratribus, domino ⌊Georgio⌋ ac domino ⌊Berhardo⌋, totique familiae.
Ex ⌊Lovanio⌋, Kalendis Augusti 1536.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus famulus ⌊Gemma Frisius⌋
| | 5 | IDL 2250 | Gemma Frisius to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1539-12-12 | received 1540-03-17
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, UUB, H. 155, f. 24
| 2 | copy in Latin, 18th-century, LSB, BR 19, No. 47
| 3 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 123
|
Prints: 1 | CURTZE 1874 No. 3, p. 317-318 (in extenso) | 2 | HIPLER 1891 No. 53, p. 555-557 (in extenso; German register) | 3 | VAN ORTROY App. A, No. 3, p. 406-407 (in extenso) | 4 | DE VOCHT 1961 No. DE, 407, p. 320-322 (in extenso) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
UUB, H. 154, f. 24v
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, Warmiensi episcopo dignissimo etc. domino suo et Maecenati colendissimo
Non potui committere, Praesul Reverendissime, quin data hac tanta opportunitate nuntii aliquid de meo ac nostratium statu ad Reverendissimam Dominationem Tuam transcriberem, cui spero non ingratum fore aut saltem non molestum inter arduas occupationes aliquid etiam nostrarum nugarum admittere. Sane mihi longe omnium gratissimum hac tam longa temporis et locorum intercapedine fuit audire certi aliquid de Reverendissima Dominatione Vestra, quam multi etiam praeclari viri iique Reverendissimae Dominationi Vestrae non solum noti sed et familiarissimi, iam dudum e vivis excessisse contenderunt, adeo ut et me fere in eandem opinionem pertraxerint. Sed suspicionem hanc et metum discussit dominus ⌊Iacobus a Barthen⌋, Reverendissimae Dominationis Vestrae (ut audio) amicus, qui nos non parum exhilaravit. Quantum vero ad statum rerum mearum attinet, ego arte medica victum quaerito, artes vero mathematicas non nihil sepono, ita urgente rerum nostrarum condicione, quae quaestuosam magis requirunt quam iucundam artem.
cf. Vulg. Ps (G) 127.3-4 ⌊⌊Uxor mea⌋ sicut vitis abundans in lateribus domus meae et filii sicut novellae olivarum in circuitu mensae. Ecce sic benedicetur homo, qui timet dominum!cf. Vulg. Ps (G) 127.3-4 ⌋
⌊Filius⌋ tamen t(antu)m unicus superstes est, alter in divorum numerum relatus, tertium vel filiam exspecto in mensem, Deo iuvante. Utinam Reverendissimam Dominationem Vestram possem ad suscipiendam prolem orare! Sperarem impetraturum id me (quae eius est humanitas) non difficulter. Reliqua nostri status utcumque habent.
Novarum rerum hic magna satis copia. Exspectamus in dies adventum ⌊caesaris⌋, quem iam in ⌊Gallia⌋ esse non est dubium. Excipietur cum triumpho ⌊Parhisiis⌋ decima quinta huius mensis (tantum confidit ⌊Gallo⌋), inde recta ad nos migraturus. ⌊Gandavum⌋ maximos excitavit tumultus adversus aulam reginae. Exactiones solvere noluit, sed milites exhibere, magistratum omnem mutavit, vectigalia renuit; nunc tamen usque ad ⌊caesaris⌋ adventum pacata sunt omnia. Traiecti ⌊Mosae⌋ praetor et consul una nocte per tumultum miserrime occisi sunt, cadavera in platea relicta plus 24 horis. Causam non caperet epistola, nec tempus admittit, adeo mihi ex insperato haec oblata est scribendi occasio. ⌊Rex Angliae⌋ duxit in uxorem ⌊filiam ⌊ducis Cliviae⌋⌋; ⌊Gheldriam⌋ adhuc obtinet ⌊dux Cliviae iunior⌋, nam ⌊senior⌋ obiit, quemadmodum et dux Gheldriae, dominus de Nassaw, ⌊cardinalis Erardus dominus de Buren⌋ ac plures alii. Item ⌊Barlandus⌋ noster et ⌊Goclenius⌋, Lovaniensis Academiae duo lumina. Professor Latinus nunc est ⌊Petrus quidam Nanius⌋, non vulgariter eruditus, verum non aeque facundus.
His paucis Reverendissimam Dominationem Vestram Deo Optimo Maximo commendo, qui eam quam diutissime sospitem servet.
⌊Lovanii⌋, 12-a Decembris 1539.
| | 6 | IDL 2467 | Gemma Frisius to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1541-07-20 | received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-09-09
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, UUB, H. 155, f. 49-50
| 2 | copy in Latin, 18th-century, LSB, BR 19, No. 55
|
Auxiliary sources: 1 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 133
|
Prints: 1 | HIPLER 1868 p. 524 (excerpt) | 2 | CURTZE 1874 No. 4, p. 318-320 (in extenso) | 3 | HIPLER 1891 No. 57, p. 562-564 (in extenso) | 4 | VAN ORTROY App. A, No. 4, p. 408-410 (in extenso) | 5 | DE VOCHT 1961 No. DE, 429, p. 344-347 (in extenso) | 6 | SIKORSKI 1968 No. 493, p. 128 (Polish register) | 7 | Kopernik na Warmii No. 529, p. 511 (Polish register) | 8 | RC No. 469, p. 198-199 (English register) | 9 | NCG 6/1 No. 171, p. 319-324 (in extenso; German translation) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
UUB, H. 154, f. 50v
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, episcopo Varmiensi, patrono suo colendissimo
Varmiae
UUB, H. 154, f. 49r
Videris, Praesul ornatissime, non iniuria queri de me, quod postremis Dominationis Tuae litteris ne brevi ms. gri(!)
⌈brevibrevi ms. gri(!)
⌉ quidem responderim. Neque ego commode me umquam purgare possem, si aut negligentia aut quodam animi fastu id commisissem. Verum quandoquidem animus mihi bene conscius est, quantis quamque variis distractus fuerim hactenus curis, maiori longe animo minorique verecundia rursus audeo ad Dominationem Tuam Reverendissimam importunius scribere, si tamen importunum dici meretur, quod ipse pro tua humanitate prior poscis.
At quas (inquies) curas mihi narras homuncio? Cui neque res publica commissa est, neque principis valetudo? Sane non minori cura passer sibi nidum exstruit pullosque educat, quam vel aquila vel struthiocamelus. Maiori interim negotio rusticus casulam exstruit humilem, quam princeps sumptuosa quantumvis palatia. Id adeo mihi evenit, ut mea quamvis exigui momenti negotiola tantum mihi facessant negotii, quantum forte Dominationi Tuae Reverendissimae gravissimi rerum status. Haec eo dico, Praesul ornatissime, ut tanto facilius tibi sim purgatus persu, persuasumque Dominationi Tuae sit, non ex negligentia commissum esse, cur minus quicq(uam) or quu(m)q(ue)⌈quicq(uam)quicq(uam) or quu(m)q(ue)⌉ amantissimis Dominationis Tuae litteris rescripserim, sed variis multisque et mihi saltem gravibus curis id adscribas velim. Profecto non admodum sunt exigui momenti (mea sententia) tot hominum valetudines, quas in dies curare habeo. Quamquam enim non sint principes aut heroes omnes, non tamen minus diligentiae illis debeo quam vel maximis ducibus, cum aeque magno constet ⌊Christo Domino⌋ nostro eorum vita atque regis potentissimi.
At nunc Dei benignitate remissa est nonnihil saevities morborum, qui hic et maximi et non pauci grassati sunt annum fere totum multosque e medio sustulerunt, quamquam ne decimus quisque succubuerit eorum, qui morbo detenti gravissime decubuerunt. Itaque nunc et copiosius et liberius scribo Reverendissimae Dominationi Tuae, quo et possem damnum resarcire (si quod passa est illa in me tua benevolentia), deleaturque posthac omnis negligentiae suspicio: quamvis etiam nunc novus incumbat labor novaque molestia anhelanti ad doctoratus lauream, quae, Deo favente, tertio (ante) Kalend(as)
Septembr(is) or Septembr(es)⌈Septembr(is)Septembr(is) or Septembr(es)⌉
celebrabitur. Atque utinam ita tulisset rerum conditio, ut huic festo licuisset adesse Reverendissimae Dominationi Tuae, Deum immortalem, quantum claritatis habiturus fuisset dies ille! Sed ferendum est quod mutari non potest.
⌊Eustachium⌋ insignis probitatis neque minoris eruditionis iuvenem, lubens amplector gestioque, si per facultatulas meas liceret, demonstrare illi, quem erga eum gero animum: licet sperem hac in re nihil opus ipsum habere meis subsidiis. Videtur sane ad poesin natus atque in ipso ⌊Helicone⌋ enutritus, ita fluunt tamquam de flumine versus. Certe videntur fato quodam ⌊Musae⌋, relictis ⌊Pegasi⌋ fontibus, in Sarmatiam commigrasse, allectae nescio qua aut dulcedine soli aut potius incolarum genio, ac propulsae ex consuetis UUB, H. 154, f. 49v ⌊Parnasi⌋ sedibus barbarie insueta ⌊Graecorum⌋ istuc profugisse.
Atque ut de aliis nunc taceam, ipsa sane Urania sedes ibi fixit novas, novosque suos excitavit cultores, qui novam nobis terram, novum Phoebum, nova astra, immo totum alium apportabunt orbem. Et quid ni novum, cum hactenus ignotum prorsus et incertis depictum limitibus orbem iam deinceps tamquam e caelo asportatum notissimum simus habituri! Quot enim erroribus, involucris, labyrinthis, quot denique aenigmatibus plus quam Sphyngicis involutam habuimus nostram astrologiam! Ego sane multa possem enumerare, quae numquam mihi satisfacere potuerunt. Quale est, quod Martis motum saepe a calculo vel exactissimo, secundum tabulas, tribus signiferi partibus abesse observaverim; quod Lunae magnitudo non tantum varietur ad nostrum conspectum, quantum notant gravissimi huius artis auctores; quod anni quantitas numquam inventa sit exacte conformis veritati. Nihil nunc dicam de motu firmamenti et apogiorum, qui, ut ne umbram quidem habuit veritatis, ita omnibus ridiculus approbatur; omitto etiam plura alia de omnium fere stellarum longitudine et latitudine, ne Dominationi Tuae Reverendissimae obstrepam incivilius.
Haec si reddiderit ⌊auctor ille vestras⌋ sarta et tecta (id quod maxime animus praesagit ex eo ⌊⌋, quod praemisit), nonne hoc est novam dare terram, novum caelum ac novum mundum? Neque ego nunc disputo de hypothesibus, quibus ille utitur pro sua demonstratione, quales sint, aut quantum veritatis habeant. Mea enim non refert, terramne dicat circumvolvi, an immotam consistere; modo siderum motus temporumque intervalla habeamus ad amussim discreta et in exactissimum calculum redacta. Sola me mora omnium pessime habet: cupio enim iamiam videre huius negotii finem, et non pauci sunt passim viri eruditi, quibus non minor inest animi cupiditas haecce videndi, quam mihi. Quapropter, ornatissime Praesul, non parum mereberis gratiae cum apud infinitos haud infimae doctrinae viros, tum apud posteros omnes, si (quod tibi arbitror neque grave esse neque arduum) calcaribus tantum usus hoc opus promoveas. Non te latet enim, qua ratione saepe accidat a decessu hidden by binding⌈[u]u hidden by binding⌉ auctoris, ut libri, opera, supellex denique tota diripiantur abeantque in oblivionem, quae alioqui multis ex usu essent futura. Scis arbritor, dignissime Praesul, de quo loquar, nam et mihi praesenti olim de ⌊hoc auctore celebri⌋ fecisti mentionem, cum de terrae caelique motu inter nos conferremus.
Quod superest, me Dominationi Tuae Reverendissimae quam commendatissimum esse cupio, precorque Deum Optimum Maximum, ut Dominationem Tuam Reverendissimam dignetur quam diutissime sospitem servare.
⌊Lovanii⌋, decimotertio (ante) Kal(endas) Augusti 1541.
| | 7 | IDL 2622 | Ioannes DANTISCUS to Gemma Frisius, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-01-29 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, in secretary's hand, corrections in author's hand, AAWO, AB, D. 70, f. 198v
| 2 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 420
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 14 (t.p.)
|
Prints: 1 | HIPLER 1891 No. 58, p. 565 (in extenso; German register) | 2 | DE VOCHT 1961 No. DE, 441, p. 355 (English register) | 3 | SIKORSKI 1968 No. 517, p. 134-135 (Polish register) | 4 | Kopernik na Warmii No. 556, p. 516 (Polish register) | 5 | RC No. 492, p. 209 (English register) | 6 | NCG 6/1 No. 187, p. 347-349 (in extenso; German translation) | 7 | KOESTLER 2002 p. 182 (reference) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Non potui committere, cum is nobilis generosusque iuvenis dominus ⌊Cristophorus Conarsky⌋ a serenissimo ⌊rege meo⌋ ad aulam vestram missus sit, quin te litteris meis inviserem superinscribed⌈invisereminviserem superinscribed⌉, licet vicaria manu scriptis, dictaturae enim, etiam mihi invito, accessit magistratus, eo quod calamo iam a tribus mensibus uti nequeam.
Superiori anno per Euch ⌊Eustachium meum a Knobelsdorff⌋, cum me superinscribed in place of crossed-out mihi⌈mihi me me superinscribed in place of crossed-out mihi⌉ eo tempore ad te scribendi in multis occupationibus deficeret otium, tibi dici commisi de illa mathesi, de qua ad me ⌊⌋, quod eam auctor, ⌊ecclesiae meae⌋ canonicus, doctor ⌊Nicolaus Copernicius⌋, qui is diebus in extremis fere laborat paralisi affectus, cuidam ⌊mathematico⌋ evulgandam typis tradiderit. Iussi et ⌊⌋ tibi legendum ostendi, quod t(?) rei ipsius et ipsius ⌊auctoris⌋ non vanas habet laudes.[1] Quid porro cum ea excusione fiat, hucusque me praeterit.
Tu, si quid habes in eadem mathesi a te editum vel forsan in ea, quam profiteris, medica facultate a te editum superinscribed, in the hand of Dantiscus⌈a te edituma te editum superinscribed, in the hand of Dantiscus⌉, per hunc ⌊serenissimi regis mei⌋ ⌊oratorem⌋ ad me transmittas. Referetur tibi per occasionem non indigna gratia. Si qua etiam in re ipsi domino ⌊oratori⌋ usui esse possis, te ob veterem meam in te benevolentiam oro, ne pigrere illi tuam praestare operam.
Sunt mihi duo nepotes, quos, sopitis his bellis, quibus orbis Christianus ubique tumultuatur, ad vos mittere statui. Tu – quaeso – me edoceas, quomodo res litteraria quosve lectores on the margin⌈quosve lectoresquosve lectores on the margin⌉ apud vos habeat, et quibus impensis annuis se apud vos sustineri possint, in eo mihi rem apprime gratam facturus.
Mi carissime Gemma, vale ⌊uxoremque tuam⌋ meo nomine complectere, etiam si multis volueris vicibus, illique et omnibus amicis salutem dices.
Ex arce mea ⌊Heilsberg⌋, XXIX Ianuarii 1543.
[1] The term mathesis undoubtedly refers here to Copernicus’ work ⌊⌋; however, the epigram of praise that Dantiscus created for ⌊Copernicus⌋ was only placed at the beginning of a fragment of De revolutionibus (book I, chapters 13 and 14), published separately by ⌊Joachim Rheticus⌋ in 1542 under the title ⌊⌋ .
| | 8 | IDL 2640 | Gemma Frisius to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1543-04-07 | received Cracow (Kraków), 1543-05-26
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, UUB, H. 155, f. 70-71
| 2 | copy in Latin, 18th-century, LSB, BR 19, No. 59
| 3 | register with excerpt in Latin, English, 20th-century, CBKUL, R.III, 30, No. 142
|
Prints: 1 | HIPLER 1868 p. 525 (excerpt) | 2 | CURTZE 1874 No. 5, p. 321-323 (in extenso) | 3 | HIPLER 1891 No. 59, p. 566-568 (in extenso; German register) | 4 | VAN ORTROY App. A, No. 5, p. 411-413 (in extenso) | 5 | DE VOCHT 1961 No. DE, 444, p. 356-358 (in extenso) | 6 | SIKORSKI 1968 No. 520, p. 136 (Polish register) | 7 | Kopernik na Warmii No. 559, p. 517 (Polish register) | 8 | RC No. 495, p. 210 (English register) | 9 | NCG 6/1 No. 189, p. 351-353 (excerpt; excerpt in German translation) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
UUB, H. 154, f. 71v
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, episcopo Warmiensi etc., domino et patrono suo colendissimo
Vix tandem legi, Reverendissime Domine, summo desiderio longoque temporis tra[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ctu expetitas Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras plenas in me amoris et benevolentiae, pro quibus ne ⌊Croesi⌋ quidem divitias (ut ita loquar) in praesentiarum mihi concessas velim. Quamquam enim aliqua in parte argumentum satis triste tractant, ubi scilicet manum illam tot heroibus notissimam ac regibus quoque adamatam adeo languere narrant, ut iam sine vicario nihil agere possit, altera tamen parte maximum mihi eximerunt metum et insigni perfuderunt gaudio. Iam dudum enim apud nos increbuerat rumor et nonnullis quoque persuasit longum silentium, Reverendissimam Dominationem Vestram simul et scribere et vivere desiisse. A qua suspicione liberati serio nunc exultamus, et ut eandem Reverendissimam Dominationem Vestram longa et meliori valetudine donare velit is, in cuius manu sortes nostrae sunt, precamur ex animo.
Apud generosum et nobilem dominum oratorem ⌊serenissimi regis vestri⌋ cenavi nuper in aedibus magnifici domini ⌊Cornelii Scepperi⌋, forte ⌊Bruxellam⌋ vocatus ob malam valetudinem illustris domini a Prato; ac tum mea omnia, quae parum ipsi domino Christophoro usui esse possunt, in promptitudinis animi mei signum, ut debui, obtuli, cui sane nomine Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequium aliquod praestare cuperem. Sed revertenti mihi post tres dies ⌊Lovanium⌋ interea videre numquam ipsum contigit, itaque non potui pro animi voto meam erga Reverendissimam Dominationem Vestram voluntatem declarare. Si tamen nepotes Reverendissimae Dominationis Vestrae contigerit huc ad nos pervenire, id quod summopere desidero, spero effecturum me, ne vana videri possit haec mea pollicitatio. De statu vero litterario nostrae academiae tantum Reverendissimae Dominationi Vestrae significandum statui. Doctores nos habere in quovis disciplinarum et artium genere excellentes. In iure civili dominum ⌊Ioannem Hazium⌋, dominum Amicum et dominum Gabrielem, viros omnes non minus facundos quam eruditos; in canonibus dominum Dominicum, dominum Michaelem Druysium et licentiatum Wilmarum Bernardum, quorum et vita doctrinae excellentiae respondet; theologorum vero (quos merito primo ordine recensere debueram) magnus est apud nos et numerus et splendor. Inter quos acutior videtur et senior m(agnificum) n(omen) ⌊Iacobus Latomi⌋. Sed quid ego caecus de coloribus? Doctores tandem medici aliquando hic plures sunt quam aegroti, et fuerunt plures quam auditores. Sed in dies quoque nomen claritasque scholae medicae ⌊Lovanii⌋ sese ad sidera tollit; accessit enim nuper per ⌊magistratum Lovaniensem⌋ instituta nova medicinae lectio praeter consuetas, coepimus quoque anatomen celebrare, id quod hactenus plane neglectum fuit magno auditorum detrimento, nos quoque pro nostra tenuitate mathemata hac quadragesima coepimus declarare, ac in dies satis frequenti auditorio perficimus.
UUB, H. 154, f. 70v
Quod ad impensas annuas attinet, non est respondere facile. Sunt enim variae apud nos classes, varii ordines. Quisque pro sua et dignitate et pretio diverso accipitur. Sunt qui in paedagogiis victitant 36 aureis Carolis, hoc est 18 ducatis; sunt in eisdem paedagogiis alterius classis convictores, qui 24, sunt qui 25 ducatos annue pendunt. Simili quoque ratione apud doctores aut alios viros doctos vivitur. Maxima vero ex parte et passim hac tempestate 25 ducatis victus emitur. Novi quoque alios, qui in doctorum aedibus 30 ducatos pro victu numerant. Victus vero nomine cibum, potum, cubicula et lectum tantum numeramus; ligna, candelas ms. candelae(!)
⌈candelascandelas ms. candelae(!)
⌉, vestitus aliaque huiusmodi propriis quisque sumptibus sibi comparare debet. Sed tanta est apud nos bellorum tumultuatio, ut non videam, qua via nepotes Reverendissimae Dominationis Vestrae ad nos perrumpere possint. Anno elapso ⌊Geldrenses⌋ et Clivenses ⌊regis Galli⌋ instinctu et nomine totam ms. tatam(!)
⌈totamtotam ms. tatam(!)
⌉ ⌊Brabantiam⌋ fere devastarunt, ac ⌊Lovanium⌋ omni praesidio destitutum fere per insidias occuparunt. Quo tempore et ego pro moenibus quatriduum adstiti iam factus miles non admodum voluntarius, vidique hostes bombardarum nostrarum globis disiectos et strenue repulsos. Unde tunc cecini: „Vicimus auxilio ⌊Christi⌋ post vincula Cephae!” Sed haec iam apud Reverendissimam Dominationem Vestram notissima esse arbitror, potuissem alioqui ingens volumen harum rerum narratione implere, neque adhuc finis aliquis apparet, sed tantum progymnasmata quaedam videntur, prout ms. praeut(!)
⌈proutprout ms. praeut(!)
⌉ nunc omnia furorem Martium referunt, omnia sursum deorsumque volutantur. Sed dabit Deus his quoque finem spero!
Opus ille mathematicum summi viri domini ⌊Nicolai Copernicii⌋ summo desiderio exspecto, quod impressum iri dominus Eustachius mihi narravit, sed et sub prelo esse iam nunc referunt nonnullorum monimenta virorum ex ⌊Germania⌋ prodeuntia. Et commodum sane nunc hoc opus exoritur, ut occasum tanti viri perpetua luce illustret, quamquam optem viro illi nestoreis annis digno vitam opere suo durabiliorem. Quam ut Reverendissimae Dominationi Vestrae et illi concedat Deus Optimus Maximus, cotidianis precibus oro. ⌊Uxor⌋ mihi carissima, Barbara nomine, neque re Latina vel Graeca, sed humanissima, ut amplexibus meis gaudet, ita amplexum amicitiae Reverendissimae Dominationis Vestrae summopere desiderat; veteres quoque Reverendissimae Dominationis Vestrae clientuli quam commendatissimi Reverendissimae Dominationi Vestrae esse cupiunt.
Ex ⌊Lovanio⌋, VII Aprilis anno MDXLIII.
Reverendissimae D(ominationi) Vestrae obsequentissimus ⌊Gemma Frisius⌋
| |
Texts where mentioned Gemma Frisius Results found: 16 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 606 | Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1531-03-31 | 2 | IDL 615 | Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1531-04-16 | 3 | IDL 617 | Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1531-04-27 | 4 | IDL 623 | Nicolaus CLENARDUS (CLEYNAERTS) to [Ioannes DANTISCUS], Leuven (Lovanium), [1531]-05-11 | 5 | IDL 663 | Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUS, s.l., [1531-07] | 6 | IDL 674 | Karel UUTENHOVE to Ioannes DANTISCUS, Ghent (Gandavum), 1531-08-25 | 7 | IDL 683 | Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 153[1]-09-16 | 8 | IDL 684 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Luxembourg, 1531-09-18 | 9 | IDL 763 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Bruges, 1532-03-11 | 10 | IDL 1148 | Daniel MAUCH to Ioannes DANTISCUS, Hamburg, 1534-04-16 | 11 | IDL 1204 | Conradus GOCLENIUS (WACKERS) to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1534-07-24 | 12 | IDL 1205 | Daniel MAUCH to Ioannes DANTISCUS, Leuven (Lovanium), 1534-07-25 | 13 | IDL 1421 | Ioannes DANTISCUS to Cornelis [DE SCHEPPER], Löbau (Lubawa), 1536-02-24 | 14 | IDL 2334 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Vienna, 1540-08-18 | 15 | IDL 2459 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Brussels, 1541-07-15 | 16 | IDL 3001 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Brussels, 1546-10-18 |
|