Poem #12
Ad Drevicium commendatiowritten before 1510-12-24 first edition 1510-12-24
Early printed source materials:
1 | DANTISCUS 1510 (Ad Matthiam Drevicium operis commendatio) |
Prints:
1 | Dantisci Carmina (Ad Drevicium commendatio) No. 8, p. 39-40 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Da veniam viridi, praesul venerande, iuventae
Audacesque pio lumine cerne modos.
Lusimus haec teneris nondum matura sub annis,
Dum varia in nostro pectore cura fuit.
Quam mihi Fortunae fecerunt flabra bifrontis
Nubila, adhuc nostro condita corde manet.
In primo cepit mihi curia flore iuventam,
Me miserum doctis iussit abesse scholis.
Abstulit haec nummos pretiosaque tempora frustra
Multaque, quae vereor dicere, damna tulit.
Quare si quidquam fuerit non rite politum
Aut minus argutum, consule, quaeso, boni!
Quisquis enim scribit Musis et Apolline digna,
Pectore tranquillo libera colla gerit.
Carmina procedunt hilari de mente poetis,
Non maesto laetum provenit ore melos.
Ardua dum linquent tua corda negotia, nugis
His dare digneris lumina laeta meis!
Cui licet Aonio satiare labella liquore,
Cuius et exornant laurea serta comas,
Te canat, o specimen, praesul dignissime, terrae
Arctoae et patriae splendor honosque tuae,
Te celebret nomenque tuum generisque refulgens
Stemma tui, laudes increpitetque tuas!
Parce iuventuti, tenerae, rogo, parce Thaliae,
Primitias grata suscipe fronte meas!
Quae capit ex pingui, pauper dat rure colonus;
Si pius est dominus, sat voluisse putat.