Poem #162
De duabus Lucretiis. In Lucretiam Romanam sese interficientemwritten [1530-10 — 1531-03] first edition [1531, spring or early summer]
Manuscript sources:
1 | |
2 |
Early printed source materials:
1 | COMES p. D1v (in extenso) |
Prints:
1 | KRZYCKI 1888 (in extenso) |
2 | TOURNOY p. 76 (in extenso) |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Osnabrück, Gymnasium Carolinum, MS 38, [f. 2r]
In Lucretiam Romanam sese interficientem
Cur petis haec stricto tua candida pectora ferro,
Cogis et has niveas in tua fata manus?
Visne pudicitiae causam polluta tueri,
Et vim testari quae tibi facta fuit?
Amissi semper signa pudoris erunt.
Ante mori satius fuerat, quam ferre minantis
Tarquinii foedum turpis amoris opus.
Sed metuens telum quod dextra gessit adulter,
Hocque voluptatis facinus quum dulce peregit
Coniugii laesa te fodis ense fide.
Et sic mentis inops properas corrupta sub Orchum,
Castarum specimen te tamen esse ferunt.
Cogis et has niveas in tua fata manus?
Visne pudicitiae causam polluta tueri,
Et vim testari quae tibi facta fuit?
5
Non poteris culpa (quamvis moriare) carere:Amissi semper signa pudoris erunt.
Ante mori satius fuerat, quam ferre minantis
Tarquinii foedum turpis amoris opus.
Sed metuens telum quod dextra gessit adulter,
10
Cepisti quod sub veste latere solet.Hocque voluptatis facinus quum dulce peregit
Coniugii laesa te fodis ense fide.
Et sic mentis inops properas corrupta sub Orchum,
Castarum specimen te tamen esse ferunt.