Poem #169
[De haeresi]written 1534-04-23 first edition 1915
Manuscript sources:
1 | |
2 | |
3 | |
4 |
Prints:
1 | KOLBERG 1915 p. 35-36 (in extenso) |
2 | JASIŃSKA-ZDUN 2010 p. 360-361 (in extenso) |
3 | SKOLIMOWSKA 2012 Dantiscus p. 204-207 (in extenso; English translation) |
4 | SKOLIMOWSKA 2021 Ex Saulo p. 218-221 (in extenso; Polish translation) |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Quandoquidem, volumus saltem si vera fateri,
Haec merito patimur, res facit ipsa fidem.
Non frustra penitus Germanis crevit in oris
Haeresis haec, quae iam virus ubique vomit,
Nec causas opus est afferre scientibus illas:
Ex capite hic fluxum noxius humor habet,
Inficit et reliquos corrupti corporis artus,
Unde subit rediens haec pituita caput,
Quod modo sic tremula vertigine iure laborat
Inque vicem capit hoc, quod dedit ante, malum.
Pharmaca ni vitiis superi curantia pulsis
Praestiterint, actum (quod procul absit) erit:
Svetica non solum, vel Danica sive Britanna
Regna, sed in bellum cuncta sub orbe ruunt.
Ultima non procul esse potest iam iudicis hora,
Praemia qui cunctis, ut meruere, dabit.
Gens contra gentem surgit, Mars saevit ubique,
Integritas, virtus et pudor omnis abest.
In summum vix ulla fides pietasve Tonantem,
Rarus et est nostrae religionis honor,
Spernuntur pia dicta patrum, stata tempora, leges
Atque sacri ritus, qui viguere prius.
Concita sese effert nebulonum daemonis oestro
Turba ingens, sibi quae cuncta licere putat.
Est odio verum simul exulat aequum et honestum,
Cum luxu, fast[u] regnat et aeris amor,
Omnia confuso volvuntur turbinis aest[u],
Impietas dum sic vi sacra nostra quatit.
Haec qui restit[uet] vel qui reparabit, ut ordo,
Qui fuerat, redeat, laude colendus erit.
Res haec sed nostris est longe viribus imp[ar],
Proderit ingenium consiliumve parum.
In primis ponenda forent tot crimina nobis,
Sumenda et melior vita relicta alia,
Linquenda ambitio mundique amor, ardor habend[i]
Quaeque referre pudet plurima nota satis.
Imploranda Dei clementia, saepe precanda
Suppliciter multis cum lacrimis venia.
Cum patribus nostris graviter peccavimus omnes,
Hinc mala, quae ferimus, iusta dat ira Dei.
Haec no[s] per saevos castigat saepe tyrannos
Et subdit duro coll[a] superba iugo.
Quod si non Deus hic iustis plerumque pepercit,
Quid faceret, numquam qui sine labe sumus?
Exspectat t[amen], ut doleamus, seque benignum
Offert, si volumus linquere iniqua, patrem.
Hactenus haec, ne sus forsan docuisse Minervam
Dicatur. Sapiens non monitoris eget.