1 | IDL 128 | Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1519-01-22 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, AGAD, AZ, 2999, f. 38
| 2 | copy in Latin, 16th-century, BJ, 6557, f. 9r
| 3 | copy in Latin, 16th-century, B. Ossol., 176/II, f. 15r
| 4 | copy in Latin, 16th-century, BS, R. 297, f. 12v
| 5 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 34 (TN), No. 135, p. 102
| 6 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 274, No. 4, p. 4
| 7 | copy in Latin, BK, 224, No. 15, f. 10v-11r
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), f. 114
|
Prints: 1 | AT 5 No. 12, p. 7 (in extenso) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 953, f. 38v
Nobili ⌊Ioanni Dantisco⌋ secretario nostro fideli dilecto
apud serenissimum dominum ⌊Hispaniarum regem⌋ catholicum
Nobilis, fidelis dilecte.
Quia nobis multum est curae negotium, in quo te ad serenissimum dominum ⌊catholicum regem⌋ misimus, volumus, ut apud eius maiestatem tantisper immoreris, etiam non obstante, quod ⌊caesarea maiestas⌋ decesserit, donec ipsum negotium plane conficias. Et aliter non facias pro gratia nostra.
Ad mandatum proprium ⌊regiae maiestatis⌋
| |
2 | IDL 131 | Isabella d'Aragona to Ioannes DANTISCUS, Naples, 1519-02-19 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Italian, autograph, author's signature, AAWO, AB, D.132, f. 7-9
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), f. 58a(t.p.)
| 2 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), f. 58a-b
|
|
| |
3 | IDL 6928 | Ioannes DANTISCUS to Crisostomo COLONNA, Barcelona, 1519, before March 8 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 136: Redditae sunt mihi suavissimae litterae tuae, quas Barchinoniae dederas |
| |
4 | IDL 136 | Crisostomo COLONNA to Ioannes DANTISCUS, Naples, 1519-03-08 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 3, f. 21
| 2 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 34 (TN), No. 25, p. 97
| 3 | copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), f. 45
| 4 | excerpt in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8239 (TK 1), part 2, f. [1] missed in numbering after f. 26
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), f. 116
| 2 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 217
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Redditae sunt mihi suavissimae ⌊⌋ tuae, quas ⌊Barchinoniae⌋ dederas. Hae mihi maximam voluptatem attulerunt, quando me iucundissimae consuetudinis tuae admonuerunt et te ibi esse significarunt, ubi et ⌊illustrissimae dominae meae⌋ maximo usui et tibi non mediocri honori et dignitati esse possis. Gratulor equidem tibi pro mea in te benevolentia et amore, quod sors ita tulerit, ut in eo sis loco, in eo verseris negotio, ubi et eorum officiorum, quae prius in coniugio erilis ⌊filiae⌋ non mediocria praestitisti, et eorum, quae in re tam grandi et utili nunc praestabis, una retributione assequi possis praemia. Quare te iterum atque iterum hortor et obsecro, ut naturale illud ingenii tui acumen, fidem et studium omne adhibeas in rebus illis omnibus excogitandis, procurandis, efficiendis, quae ad negotium conferre videbuntur, habens pro re compertissima: quantum ⌊dominae meae⌋ profueris, tantum et serenissimo ⌊regi⌋ tuo, immo regi et domino nostro te profuturum. Quin et ex eadem segete frugem te non mediocrem percepturum. Sed haec hactenus.
Ego cum ⌊domina mea⌋ et ante hac alias de te sermonem habui, et quam de coniugio ⌊filiae⌋ suae benemeritus fueris, latissime exposui, et nunc de necessitatibus tuis non pauca feci verba. Certe quantum ex ... illegible⌈...... illegible⌉ humanissimis responsis excellentiae suae visus sum cognoscere et intuitu eiusdem serenissimi ⌊regis⌋ filii sui, et ob innumeras virtutes tuas sic tibi affecta ac propensa videtur esse, ut nullum gratitudinis officium in se ipsa desiderari passura sit.
Retulit mihi oratoribus suis scripsisse, ne quid tibi deesse patiantur: neque vestes neque pecuniam neque aliud quippiam, quod vel necessarium vel gratum tibi esse cognoscant. Quare bono et hilari animo perge et, quod reliquum est negotii, absolve, tibique omnia benigna, omnia liberalia de ⌊domina mea⌋ polliceare. Ego intra paucos dies spero me ad sacerdotiolum quoddam meum concessurum, ubi operam dabo, ut quam diu potero, et animo et corpore acquiescam. Partim enim ex senio, partim ex taedio rerum humanarum
AAWO, AB, D. 3, f. 21v
nihil est, quod aeque cupiam, quam aulis principum terga vertere et quod reliquum vitae superest, siquid tamen superest, Deo primum et mihi deinde vivere et nonnumquam cum ⌊Musis⌋ rationem ponere. Ubicumque tamen fuero, me tui studiosissimum habebis.
Interea vale, mi Dantisce, et me ama, ut consuesti.
⌊Chrysostomus⌋ tui studiosissimus
| |
5 | IDL 132 | Isabella d'Aragona to Ioannes DANTISCUS, Naples, 1519-03-10 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Italian, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D.132, f. 12-13
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), f. 58b(t.p. 2)
|
|
| |
6 | IDL 135 | Isabella d'Aragona to Ioannes DANTISCUS, Naples, 1519-03-12 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Italian, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D.132, f. 10-11
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), f. 58b(t.p. 1)
|
|
| |
7 | IDL 133 | Ioannes DANTISCUS to Sigismund I Jagiellon, Barcelona, 1519-03-12 |
Manuscript sources: 1 | copy in Latin, 16th-century, BJ, 6557, f. 10v-11v
| 2 | copy in Latin, 16th-century, B. Ossol., 176/II, f. 12r-14r
| 3 | copy in Latin, 16th-century, BS, R. 297, f. 9v-11v
| 4 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 35 (TN), No. 112, p. 417-421
| 5 | copy in Latin, 19th-century, BK, 224, No. 13, f. 8r-10r
| 6 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 274, No. 8, p. 6-8
| 7 | register with excerpt in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), f. 46r-v
|
Prints: 1 | AT 5 No. 34, p. 32-34 (in extenso) | 2 | Españoles part II, No. 2, p. 136-139 (Spanish translation) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissime Rex et Domine, domine clementissime,
Ista hora miserat pro me ⌊serenissimus dominus rex catholicus⌋ et dedit mihi privatam, quam petieram ante, audientiam. ⌊Sacratissima maiestas caesarea⌋ felicissimae recordationis quaedam mihi commiserat in rebus cum ⌊Venetis⌋ ⌊suae catholicae maiestati⌋ referenda, ad quae opportune litterae Sacrae Maiestatis Vestrae venerunt, quarum vigore, rebus nostris agendis sic exigentibus, iterum ⌊suam maiestatem catholicam⌋ nomine Sacrae Vestrae Maiestatis salutavi et rogavi rerum nostrarum iustam et celeriorem expeditionem.
Salutationem ⌊sua maiestas⌋ gratissimo suscepit animo, multa de amore et benevolentia, qua Sacram Maiestatem Vestram amplectitur, disserendo, praesertim quod secretarium suum ad Maiestatem Vestram mittit, qui mentem Maiestatis Vestrae explorare debet, si B. Ossol., 176, f. 12v vellus aureum, cuius ⌊sua maiestas⌋ hoc tempore princeps est, quod ⌊Galliae, Angliae, Portugaliae et Hungariae reges⌋ ferunt, et fraternitatem eiusdem inire dignabitur. Et quod per felicem successum electionis brevi cum Sacra Maiestate Vestra convenire sperat, quam post mortem ⌊caesaris⌋ loco parentis habere intendit et cum eadem maiorem amorem et amicitiam quam unquam fuit cum ⌊caesare⌋ contrahere, et plurima alia, quae, ut scribam, tempus non patitur. Praeterea in negotiis illustrissimae dominae ⌊ducis Mediolani⌋ talem se exhibituram pollicita est, qualem decet bonum et sincerum fratrem Maiestatis Vestrae, cui hac in re non solum quod iuste debet, verum etiam ultra vult gratificari. In fine dicendi me certiorem ⌊sua maiestas⌋ reddidit, quod iste secretarius per postas in duabus horis hinc sit abiturus, si velim scribere Maiestati Vestrae, quod deberet venire in hospitium meum et accipere litteras. Proinde quanto potui citius has exaravi. Dabit Sacra Maiestas Vestra praecipiti calamo veniam.
Pompam introitus ⌊maiestatis catholicae⌋ in hanc civitatem funebrem, et exsequias ⌊maiestatis caesareae⌋ et deinde velleris aurei, quae hic magna solemnitate est celebrata, commodiore tempore, sicut ipse vidi et interfui, Sacrae Maiestati Vestrae describam.
Ut ad res mihi a Maiestate Vestra commissas redeam, bonam cum ⌊illustrissimae dominae ducis Mediolani⌋ oratoribus habemus spem. ⌊Serenissimus dominus rex catholicus⌋, cum res non sit parvi momenti quinque centena milia ducatorum, primis suis consiliariis discutiendam commisit. Iura pro nobis, privilegia et clarissimas inscriptiones, etiam per ipsum hodiernum ⌊regem catholicum⌋ confirmatas ⌊Brussellis⌋ ⌊Brabantiae⌋, tenemus, contra quas quia testamentum infringi non potest, ⌊serenissimus rex catholicus⌋ non nisi summa cum iniuria agere potest. Quaeruntur tamen per dictos consiliarios quaedam media, et prout conicio, talia, ut ⌊rex⌋ etiam aliquid ex hereditate relicta haB. Ossol., 176, f. 13r{ha}beret. Quod ferendum videbitur, inibimus. Nisi haberetur respectus ad Sacram Maiestatem Vestram, in eo statu, quo nunc res sunt, illustrissima domina ⌊dux Mediolani⌋ nihil aliud quam id, quod nunc habet, hoc est bona ista mobilia, consequeretur.
⌊Sua maiestas catholica⌋ magnam spem rerum suarum in Maiestate Vestra deposuit, hinc res agendae melius habent, facitque mihi hic intuitu Sacrae Maiestatis Vestrae eum honorem, et meo iudicio maiorem, quam aliorum ⌊regum Galliae et Angliae⌋ oratoribus, licet ego reclamo saepius et me non oratorem, ut ex creditivis patet, sed servum et secretarium Sacrae Maiestatis Vestrae dico. Misit pro me ad primum eius huc introitum primos suos duos aulicos, qui me usque ad monasterium, in quo pernoctabat ante civitatem, duxerunt. Deposito bireto coram omnibus me honestissime suscepit et locum cum ⌊Angliae⌋ oratore dedit. Praecedebant ⌊pontificis⌋ et ⌊Galliarum regis⌋, sequebantur ⌊Venetorum⌋, ⌊Ferrariensium⌋ et ⌊Ianuensium⌋ oratores. Sic et in pompis funeralibus et in ecclesia accommodabam me ad ea omnia, non parcendo pecuniis pro vestibus et aliis ea spectantibus et spero, quod Sacrae Maiestati Vestrae, prout aliquando ex aliis intelleget, non fui dedecori. De his, quae mihi Maiestas Vestra pro expensis dedit, restat mihi tantum, quod adhuc per unum mensem vivere possum. Non servatur hic mos iste, qui est apud Maiestatem Vestram, nihil mihi datur neque datum est praeterquam ex penu regio semel quattuor lagenae vini.
Sacra Maiestas Vestra pro sua erga me clementia ulterius providere dignetur, interea tamen dabo omnem operam, ne minima quaedam per me committatur levitas, et sicut consuevi, semper fideliter atque accurate rebus mihi per Sacram Maiestatem Vestram commissis, quantum ingenii et industriae meae est, inserviam. Confido, quod aliquando meae longae, ms 1 longe⌈longaelongae, ms 1 longe⌉ iam servitutis erit memor.
Veni ⌊huc⌋ 1519-01-14⌊14 mensis Ianuarii1519-01-14⌋. Introivit hanc civitatem ⌊serenissimus rex catholicus⌋ 1519-02-15⌊15 Februarii1519-02-15⌋. Data mihi est prima audientia in maB. Ossol., 176, f. 13vgna consiliariorum frequentia 1519-02-21⌊21 eiusdem1519-02-21⌋. 1519-03-12⌊Hodie1519-03-12⌋ habui privatam, quam credo nostris negotiis prodesse plurimum. Quae quomodo succedent,
cum[1] primis Sacrae Maiestati Vestrae describam.
De falconibus me hodie serenissimus dominus ⌊catholicus rex⌋ interrogavit, quibus multum delectatur, dixitque, quod vult propediem aucupes suos ad Sacram Maiestatem Vestram transmittere, et si rursus habet aliquid, quo Maiestati Vestrae posset placere, offert omnia. Ivit ista hora venatum ⌊maiestas sua⌋, comitatus est eam illustris dominus ⌊Ioannes marchio Brandenburgensis⌋, cui pridie litteras Sacrae Maiestatis Vestrae cum verbis res agendas spectantibus obtuli; praeseferebat bonum vultum et fuit gratissimus de Maiestatis Vestrae, ut mihi tunc videbatur, litteris, pollicitus est omnem operam; nollem tamen illam, quam in ⌊Brabantia⌋ impendebat. Fertur pro certo, quod ducturus est {est} in uxorem ⌊reginam⌋ relictam viduam serenissimi regis ⌊Ferdinandi⌋ nuper defuncti. Habet magnam apud ⌊serenissimum regem catholicum⌋ auctoritatem; sunt tamen plures, qui maiorem, presertim illustris dominus ⌊Guliernus de Croy⌋, dux ⌊Sorae⌋, regni Neapolitani admiratus, quem ⌊maiestas caesarea⌋ in celebratione velleris aurei in marchionem creavit, titulus nunc mihi non occurrit, et est iste, quem dicunt de Szeveres, qui apud ⌊regem⌋ in manibus habet omnia.
Maluissem ad ⌊illum⌋ Maiestatis Vestrae habuisse litteras. Nihilominus ego imprimis, antequam primam haberem audientiam, eum nomine Sacrae Maiestatis Vestrae salutavi et quod notus esset fama ingenti Maiestati Vestrae per oratorem, qui a Maiestate Vestra superioribus annis fuit in ⌊Brabantia⌋ apud ⌊caesarem⌋, persuasique ei, magnam habere Sacrae Maiestati Vestrae gratiam etc. Iste rebus nostris non nocuit, immo promovit plurimum. Accepit ab illustrissima ⌊domina duce Mediolani⌋ corruptiones facturusque est omnia, si adhuc litterae Maiestatis Vestrae ad eum darentur, in omnem eventum, nam suspicor, mihi adhuc esse in neB. Ossol., 176, f. 14rgotiis istis immorandum, quae tam subito confici non possunt, quia omnia desuper iura conquiruntur. Non parum iuvaret nos ista curia, habet etiam practicas suas. Sunt hic ut fuerunt in aula ⌊caesaris⌋ plurimi, qui merito geswindt dici possunt. Bene tamen speramus.
Novi hic nihil habetur, quam quod istis diebus iste, de quo supra scripsi, ⌊de Szeveres⌋, debet ire et convenire cum gran magistro Franciae ad utriusque regis negotia tractandum. Quid erit, postea experiemur.
Magna est spes istius electionis pro ⌊serenissimo rege catholico⌋, dicitur etiam saepius de Maiestate Vestra, ego taceo, addo tamen hoc, quod Maiestas Vestra non est nimirum ambitiosa. Sacra Maiestas Vestra pro sua prudentia, quid expedit, facile perpendet. Sunt tamen hic multi, potissimum ⌊Itali⌋, qui Maiestatem Vestram ⌊Cracoviae⌋ et ⌊Viennae⌋ viderunt, qui Maiestati Vestrae imperium imprecantur. Sed adest iste secretarius, qui litteras has exspectat.
Commendo me suppliciter Sacrae Maiestati Vestrae.
Datum ⌊Barcinonae⌋, 12 Martii anno Domini 1519.
[1] BJ 6557 further text missing, continues B. Oss. 176.
| |
8 | IDL 134 | Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKI, Barcelona, 1519-03-12 |
Manuscript sources: 1 | copy in Latin, 16th-century, B. Ossol., 176/II, f. 14r-v
| 2 | copy in Latin, 16th-century, BS, R. 297, f. 11v-12v
| 3 | copy in Latin, 19th-century, BK, 224, No. 14, f. 10r-v
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), f. 117
|
Prints: 1 | AT 5 No. 35, p. 34 (in extenso) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
B. Ossol., 176, f. 14r
⌊Ioannes Dantiscus⌋ Orator Regis Poloniae ⌊Petro Tomiczki⌋ episcopo Premisliensi et Regni Poloniae Vicecancellario
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime. Humillimam commendationem.
Non rebar tantum mihi suppetere temporis, ut etiam Dominationi Vestrae Reverendissimae scribere possem, propterea tumultuarie, quae obiter in buccam venerunt, ad ⌊sacram
B. Ossol., 176, f. 14v
maiestatem regiam⌋ scripsi. Dominatio Vestra Reverendissima pro sua in me gratia veniam mihi impetrabit, neque etiam diutius datur esse cum Dominatione Vestra Reverendissima, prout ipse cuperem, instante tabellario. Ut tamen rem omnem habeat paucis, inclusi his, quae coram serenissimo rege catholico dixi et quae tunc mihi respondit. Sic ut ab oratoribus illustrissimae dominae ducis Mediolani instructus sum, videbatur mihi expedire orationem meam in hunc modum ponere, quam prout scripta est de verbo ad verbum, praesentibus oratoribus illustrissimae dominae ducis Mediolani, sine quibus ut testes essent, audiri nolui, exposui. Si quid vel plus vel minus, quam debui, dixi pro sua in me gratia Dominatio Vestra Reverendissima coram ⌊serenissimo domino nostro⌋ moderabitur. Quantum potui, feci. Accepi decima huius mensis litteras ⌊regiae maiestatis⌋, quibus mihi mandat, ut hic immorer, donec negotia mihi commissa expediam.
De viatico verbum nullum neque Dominationis Vestrae Reverendissimae litterae, quas ardentissime cupiebam. Facilis est coniectura, quomodo res meae hic habent: cum quattuor equis et metquartus hic ago; hoc, quod timui semper, mihi evenit. Rogo per immortalem Deum, Dominatio Vestra Reverendissima pro me ad ⌊maiestatem regiam⌋ intercedat, et prout commode poterit aliquando ad me scribere dignetur, ne mihi ipsi ita ab omnibus in isto ultimo terrarum orbe videar destitutus.
Quicquid in vita spei reliquum est, in sola Dominatione Vestra Reverendissima dependet. Cui me humiliter commendo et rogo, ut facio in omnibus litteris, si nulla poterit rerum mearum alia esse fortuna, saltem illa mihi in reditum meum, quae sicut novit ⌊Cracoviae⌋ mihi offertur, maneat.
| |
9 | IDL 137 | Crisostomo COLONNA to Ioannes DANTISCUS, Naples, 1519-03-28 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 3, f. 22
| 2 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 34 (TN), No. 25, p. 98
| 3 | copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), f. 48
|
Auxiliary sources: 1 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 218
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 3, f. 22v
Magnifico domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, serenissimi ⌊regis Poloniae⌋ secretario et oratori dignissimo, domino et ut fratri observandissimo etc.
In curia ⌊regis catholici⌋
Responderam paucis ante diebus illis ⌊⌋, quas ad me ex ⌊Hispania⌋ dederas. Unde nihil erat, quod denuo scriberem, sed cum Lodovicus hic canonicus collegii nostri istuc esset profecturus, admonuit me amor erga te meus, ne sine nostris ad te litteris eum paterer proficisci. Quin ide<m> amor et studium erga te effecit, ut illud ipsum nihil, quod erat, fieret aliquid vel invitis philosophis omnibus, qui ex nihilo contendunt nihil fieri posse. Nos in diem exspectamus, quod profeceritis cum ⌊rege catholico⌋ de hereditate ⌊dominae meae⌋. ⌊Ea⌋ sperat te ad causam magnum adiumentum allaturum tum serenissimi ⌊regis tui⌋, immo nostri, auctoritate et intuitu, tum tuo ipsius ingenio et industria. Idque ego de te audacter spondere ausus sum, unde conari te decet, ut bona fide et pro te et pro sponsore persolvas. Ex ⌊Sarmatia⌋ tua post editam a ⌊regina⌋ ⌊filiam⌋ nihil novi. In diem tamen exspectamus eum, qui iam quartum ab hinc mensem a ⌊domina mea⌋ cum muneribus ad puerperium spectantibus missus fuerat. Eum biduo antequam ⌊regina⌋ pareret constat pervenisse.
De caesare eligendo adhuc omnia incerta sunt. ⌊Gallorum rex⌋ incredibili et ante hac inaudita largitione electores et plerosque ⌊Germaniae⌋ principes adortus est. ⌊Rex Carolus⌋ noster neque deest sibi neque minoribus, ut aiunt, pollicitationibus rem gerit. Utcumque tamen ⌊Germaniam⌋ totam longe propensiorem ⌊familiae Haustriacae⌋, quam ⌊regi Galliae⌋ constat esse. Non desint, qui opinentur ⌊regem nostrum Poloniae⌋, si ad imperium eniti strenue adnitatur, non ultimae spei inter candidatos fore. Electores polliciti sunt ad Dominicam Rosae comitia se ingressuros ac fore, ut intra mensem tertium caesarem elegerint. Dii vertant bene. Sed ego velim abs te fieri certior de rebus Hispanis, ecquid loquuntur de caesare, ecquid de amicitia inter ⌊Gallum⌋ et ⌊Hispanum⌋ firmanda. Ea enim, quae istinc afferentur, tamquam fonti propinquiora, putabo verissima. De te vero ⌊domina mea⌋ diligenter perscripsit oratoribus suis, ut e nihilo secius tibi quam sibi ipsis nihil patiantur deesse. Sed tu interea fac, valeas et me ames.
Neapoli, XXVIII Martii 1519.
⌊Chrysostomus⌋ tui studiosissimus
| |
10 | IDL 138 | Isabella d'Aragona to Ioannes DANTISCUS, Naples, 1519-05-07 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Italian, autograph, author's signature, AAWO, AB, D.132, f. 14-15
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), f. 58b(b.p.)
|
|
| |
11 | IDL 5802 | Isabella d'Aragona to Ioannes DANTISCUS, Naples, 1519-05-28 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BJ, AS (from the former Prussian State Library in Berlin), Isabella
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnificus Gotifredus orator noster, praesentium exhibitor referet nonnulla Dominationi Vestrae nostro nomine, quae erunt exponenda catholicae celsitudini. Placeat ergo tantum fidei tribuere ei, quantum et nobis tribueret Dominatio Vestra, si coram loqueremur.
⌊Neapoli⌋, XXVIII Mai MDXVIIII.
Magnificentiae Vestrae S(erenissima) ⌊Ysabella de Aragona⌋, ducissa de Milano etc.
| |
12 | IDL 139 | Isabella d'Aragona to Ioannes DANTISCUS, Naples, 1519-06-12 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Italian, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D.132, f. 16-19
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), f. 58b-c
|
|
| |
13 | IDL 140 | Isabella d'Aragona to Ioannes DANTISCUS, Naples, 1519-06-13 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Italian, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D.132, f. 20-21
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), f. 58c
|
|
| |
14 | IDL 5899 | Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKI, [Barcelona?], [1519, before June 25] |
Manuscript sources: 1 | copy in Latin, 16th-century, BJ, 6557, f. 240r-240v
| 2 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 40 (TN), No. 110, p. 481-482
| 3 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 274, No. 170, p. 302-303
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Bene Dominatio Vestra Reverendissima meminit, quomodo sum expeditus a ⌊serenissimo domino nostro⌋ satis pro tam longo itinere et tempore aestivo. Illustrissima domina ⌊dux Bari⌋ per eum, quem hic habet ⌊oratorem⌋, impendit mihi non ut laute, quod non multum cupio, sed ut parce, honeste tamen vivere possem. Cotidie cogor duos ducatos exponere metquintus cum coco et cum quattuor equis, pro hospitio solum quolibet mense solvo novem ducatos. Si aliquando rediero, ponam calculum, quem Dominatio Vestra Reverendissima multum admirabitur. Si hinc a ⌊rege⌋ expediar, a quo nihil spero, nihil enim oratoribus datur, quomodo mihi erit redeundum? Locutus sum cum isto dominae ⌊ducis⌋ ⌊oratore⌋, qui dicit, quod nihil aliud habeat in commissis, quam quod hic mihi expensas faciat. De reditu nihil. Supplico igitur Dominationi Vestrae Reverendissimae, dignetur pro me ad ⌊regiam maiestatem⌋ intercedere, ut mihi conditionem faciat apud dominum ⌊Georgium Turzonem⌋, ut sicut hic fui in honore nomine suae maiestatis, cum eodem honore ad suam maiestatem redire valeam.
BJ, 6657, p. 240v
Sunt hic factores ⌊Fuggarorum⌋ et ⌊Welzerorum⌋. Res ista commode, si gratia erit ⌊maiestatis regiae⌋, poterit disponi, prout etiam domino ⌊Bonar⌋ scripsi. Dominatio Vestra Reverendissima, quae in hoc me iter intrusit, pro sua erga me gratia efficiat, ut sine confusione hinc expeditus redire possim, cui me et has meas necessitates humiliter commendo et perpetuo auctoratum devinctumque servum dedo.
| |
15 | IDL 141 | Isabella d'Aragona to Ioannes DANTISCUS, Naples, 1519-06-26 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Italian, in secretary's hand, author's signature, BK, 230, p. 351-354
|
Auxiliary sources: 1 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 32, No. 622
|
Prints: 1 | POCIECHA 1947 Polska p. 87 (in extenso) |
|
| |
16 | IDL 143 | Maciej DRZEWICKI & Rafał LESZCZYŃSKI to Ioannes DANTISCUS, Frankfurt am Main, 1519-07-03 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, BCz, 249, p. 39-40
| 2 | copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), f. 53
|
Prints: 1 | POCIECHA 1947 Polska p. 86 (in extenso) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz 249, p. 40
Nobili et excellenti viro, domino ⌊Iohanni Dantisco⌋, secretario serenissimi domini ⌊regis⌋ ⌊Poloniae⌋ ac nuntio apud serenissimum ⌊regem Romanorum⌋, amico in Christo dilecto.
BCz 249, p. 39
Nobilis domine frater in Christo carissime, salutem in Domino et felicitatem.
Quo studio et affectu serenissimus dominus ⌊rex⌋ noster egit, ut serenissimus dominus ⌊Carolus rex catholicus⌋ in Romanorum regem eligeretur, sine dubio iam domini mandatarii suae maiestati plane apperuerint. Nec dubium, quod ⌊serenissimus dominus noster⌋ eodem affectu semper studebit se accomodare omnibus rebus ⌊suae maiestatis⌋, dummodo suae serenitati ab ista sacra maiestate regia ex affectu et amore respondeatur. Domini mandatarii dixerunt, se habere plenum mandatum agendi nobiscum de omnibus rebus ⌊serenissimi domini nostri⌋, post electionem vero factam in mandato deficere. Scribimus igitur sacrae isti ⌊Romanorum et catholicae regiae maiestati⌋ petentes, ut serenissimum dominum ⌊regem nostrum⌋ in quibusdam articulis resolvat, immo verius, ut aliqua concedat et aliqua pro serenissimo domino nostro rege faciat, sicuti videbis in articulis his inclusis. Tu igitur, ex quo aduc istic existas, magnopere cures et sollicites, ut quantocius resolutio, vel effectus istarum petitionum sive per te, sive per postas serenissimo domino ⌊regi nostro⌋ mittantur.
Exspectaremus nos in aliquo loco responsum super litteras nostras, sed cum maximo damno et impensa, nam ultra 80 equis comittamur, sed cum domino mag(nifi)co Maximiliano de Berghes hunc ordinem fecimus, ut litteras regias, si quae per postam mittentur, in manibus dominorum ⌊Fucarorum⌋ ⌊Augustae⌋, vel ⌊Turzonis⌋ deponat.
Res ⌊regni⌋ nostri in bono statu sunt et ⌊parens⌋ tuus sanus est et queritur, quod tam remote exules. Tu vale et nostra servitia fideliter et proficue ⌊sacrae isti maiestati⌋ exhibita suae maiestati commendes et nostras condiciones reverenter, ubi opus est, referas.
Ex ⌊Frankfordia ad Menum⌋, 3 Iulii 1519.
⌊Mathias Dei gratia episcopus Vladislaviensis⌋ et ⌊Raphael de Leschno⌋, oratores serenissimi domini ⌊Poloniae⌋ etc. ⌊regis⌋
| |
17 | IDL 3963 | Rafał LESZCZYŃSKI to Ioannes DANTISCUS, Frankfurt am Main, 1519-07-04 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, autograph, AAWO, AB, D. 66, f. 13
| 2 | copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), f. 54-55
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), f. 122
| 2 | register in English, 20th-century, CBKUL, R.III, 31, No. 438, 13
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D.66, f. 13v
Nobili et doctissimo viro, domino ⌊Iohanni Dantisco⌋ serenissimi domini Sigismundi etc. Poloniae regis in Hispanias oratori amico uti fratri carissimo.
In curia Romanorum et catholicae maiestatis, ubi fuerit
In absentia magnifico domino Leonardo fratri germano domini Maximiliani de Berges aperiundae et legendae
Iam me exsistente in istis auspicatissimis tranas transactae novissimae electionis Frankfordiensibus comitiis, oblatae mihi fuerunt litterae tuae, quae per mei absentiam a reverendissimo domino Premisliensi apertae et lectae fuerunt, et demum post me in Frankfordiam remissae. Quae eo fuere gratiores, quo magis testatum faciebant optimum tuum animum erga <me>, et summum studium, quod in promovendis rebus meis apud sacratissimam hanc Romanorum et catholicam maiestatem praestitisti. De quo tuae fidei maximas quas debeo et possum ago gratias et tempore suo pari vicissitudinis officio referam certe nihil quicquam coram ista maiestate dicere potuisti tam magni, quod fides et inegritas meam mea ac prompta ad serviendum voluntas non adaequarit vel etiam superaverit. Ita enim sollicite, constanter et gnaviter rem promovimus, ut ad eos, quos nosti, delata et deducta fuerit terminos, cum non defuissent mirabiles practicae, quae actiones nostras ex parte aemulorum nihil etiam quod ad rem disturbandam pertinere videbatur omittendo, confundere et interturbare potuissent, sed Deo adiutore omnia devicimus et in patientia nostra possedimus omnia etc. prout hoc ipsum latius litterae reverendorum ac illustrium et magnificorum dominorum mandatariorum latius explicabunt et ut puto testabuntur. Cum autem hac in re non parvam me fuisse meritum gratiam praesumam, decrevi te patrono ab hac Romanorum et catholica maiestate pro meritis meis hanc expetere gratiam, ut me in servitorem suum asciscere dignaretur et aliquo honesto et decenti annuo stipendio ad vitam meam duraturo provideret. Veluti in hac re suae maiestati per meas quas praesentibus alligari maiestati regiae latius supplicavi et scripsi, te oro, ut hac in re superinscribed⌈rere superinscribed⌉ fidam operam tuam et patrocinium mihi superinscribed⌈mihimihi superinscribed⌉ praestares et rem eo deduceres, ut in Austra vel ubi loci tibi videbitur commodius haec provisio mihi secure accipienda inscriberetur. Quanto autem magis rem pro me assecurabis et ex votis conficies, tanto me tibi magis obligatum reddes et ideo tibi de modis, quibus id conficere possis, nihil scribo superinscribed⌈scriboscribo superinscribed⌉. Mittas sapientem et pauca sibi dicas. Testabuntur omnes meas operas et fidelia servitia, quae ipsi quoque effectus confirmarent. Iam nos rebus ex superinscribed in place of crossed-out ut⌈utexex superinscribed in place of crossed-out ut⌉ sententia confectis exhibita nostra sincera, quae ex rege nostro praestari potuit, opera, domum revertimur et cras Frankfordia solvimus, cum parvo tamen honore redibimus ad regem nostrum veluti id latius ex litteris reverendissimi domini Wladislaviensis collegae mei ad te datis intelleges: in quibus omnibus rebus diligentiam habeas et boni consulas ac cures ut quam primum ad nos cum honore revertaris. Vale et redames.
⌊Raphael de Leschno⌋ castellanus Landensis et capitaneus Slochoviensis, orator regius etc. scripsit
| |
18 | IDL 144 | Isabella d'Aragona to Ioannes DANTISCUS, Naples, 1519-07-15 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Italian, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D.132, f. 23-24
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), f. 58c-d
|
|
| |
19 | IDL 142 | Ioannes DANTISCUS to Sigismund I Jagiellon, Barcelona, 1519-[07-30] |
Manuscript sources: 1 | copy in Latin, 16th-century, B. Ossol., 176/II, f. 101r-103r
| 2 | copy in Latin, 16th-century, BS, R. 297, f. 81v-83v
| 3 | copy in Latin, 19th-century, BK, 224, No. 83, f. 73v-76r
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), f. 49r-51v
|
Prints: 1 | AT 5 No. 46, p. 68-70 (in extenso) | 2 | Españoles part II, No. 3, p. 139-142 (Spanish translation) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissime Rex et Domine, domine clementissime.
Quod si omnes meae litterae pervenissent ad Maiestatem Vestram superinscribed⌈ad Maiestatem Vestramad Maiestatem Vestram superinscribed⌉, foret mihi gratissimum, ex his enim, quae hucusque acta hic sunt, intellexisset omnia, et quia in dubio sum, cogor quaedam, quae antea a me fuerunt scripta, sed breviter repetere. Superioribus diebus scripsi, quomodo omni diligentia, quantum mihi erat possibile, negotium hoc, in quo me Maiestas Vestra huc misit, sollicitassem semper, etiam sine intermissione, sic etiam, quod ⌊orator⌋ iste, qui hic ab ⌊illustrissima domina duce Mediolani⌋ agit, me, nescio quam ob causam, rogavit, ut me a tam crebra sollicitatione continerem. Sed cum viderem, quod expediret, ut sollicitarem, feci nihilominus, quae potui omnia, ut in hodiernum diem in procrastinatione fuerunt posita et nihil aliud de die in diem, quam verba mihi dabantu. Ivi igitur prout hactenus feci saepius ad regem tunc adhuc catholicum, et ⌊maiestatem eius⌋ nomine Maiestatis Vestrae Sacrae omni studio rogavi, ut tandem post tot promissa me expediret. ⌊Sua maiestas⌋, ut est optimus iuvenis, et qui videtur Maiestatem Vestram plurimum amare, promisit mihi expeditionem antequam dominus ⌊de Szeveris⌋ et ⌊magnus cancellarius⌋ irent in ⌊Montem Pessulanum⌋ ad Gallicum conventum. Eo die, quo illi ituri erant, iterum ⌊regem⌋ accessi admonendo eum de promisso. Respondit: „Verum est, promisi tibi, sed nequeo pro nunc servare promissum, numquam curia mea magis fuit occupata quam nunc. Rogo, feras moram hanc patienter, donec isti abierint, omnia tunc erunt tranquilliora, intendam, quantum est possibile citius, ut bene expediaris.”
Immorabar post illorum discessum aliquot diebus et iterum ad ⌊maiestatem eius⌋ veni petens, ut suB. Ossol., 176, f. 101vpra. ⌊Sua maiestas⌋ statuit quosdam consiliarios cum prioribus commissariis, ut omnia iura reviderentur et postea ei fieret relatio. Isti boni consiliarii detinuerunt me fere ad duos menses inveneruntque multas inconvenientes excusationes ad ulteriorem dilationem. Coactus itaque iterum ivi ad ⌊regem⌋ conquerendo, quod omnia haec fierent cum indignitate Maiestatis Vestrae, quae per me nihil aliud quam iustitiam quaereret et peteret, rogabamque, quia diutius immorari non possem, ut finem faceret. Respondit quod me tam diu detinuisset, nihil fuisset in causa aliud, quam imprimis mors ⌊caesaris⌋, deinde electio et conventus iste cum ⌊Gallis⌋, quae curiam suam multa turbatione affecissent, atque etiam quod res ista non esset parvi momenti, ut bene desuper consultaretur foret necessarium, exspectaret etiam quaedam consilia suorum consiliariorum ex ⌊regno Neapolitano⌋ et quoddam privilegium serviens huic negotio et in summa expectaret istos duos suos consiliarios, ut redirent ex ⌊Gallia⌋, sine quibus res haec confici non posset; rogabatque, ut patientiam haberem, donec isti redirent, promittendo, quod me sic velit expedire, quod Maiestati Vestrae non displiceret. Redierunt isti ex ⌊Gallia⌋, accessi eos exponendo omnia et rogabam, ut darent veniam ms. omniam(!)
⌈veniamveniam ms. omniam(!)
⌉ tandem, ut expedirer. Promiserunt maria et montes; ivi etiam ad ⌊regem⌋, promisit ut semper, tamen nihil fiebat.
Intervenit hoc electionis tempus, et Sacra Maiestas Vestra aliquando et diu fuit in ambitu suspecta, potissimum, quia venerunt ex ⌊Urbe⌋ litterae, quod ⌊pontifex⌋ et ⌊Veneti⌋ cum aliis promittebant in subsidium Maiestati Vestrae ducenta milia ducatorum et plus, ut daret pro se operam, quod eligeretur. Quod postquam ⌊magnus cancellarius⌋ mihi dixisset, respondi: „Bene est possibile, quod illi talia apud Maiestatem Vestram quaererent, sed Maiestatem Vestram tam constantis animi esse principem, quod ea, quae vivente ⌊caesare⌋ promisisset, immutaret numquam”, addidique
B. Ossol., 176, f. 102r
plurima, quae dignitatem Maiestatis Vestrae spectare pro rudi mea industria videbantur, de quibus omnibus ⌊magnus cancellarius⌋ optime fuit contentus et sequenti die, quo cum ⌊rege⌋ fui ad missam, omnia ⌊regi⌋ et consilio a me audita exposuit. Paulo post venerunt litterae, quod Maiestas Vestra cum oratoribus ⌊Hungariae⌋ et ⌊Bohemiae⌋ suos etiam misisset in favorem regis catholici, quae Maiestatem Vestram ex omni suspicione liberarunt.
Statim etiam allatae fuerunt litterae Maiestatis Vestrae datae ⌊Cracoviae⌋ 1519-06-06⌊sexta Iunii1519-06-06⌋ et 1519-06-25⌊251519-06-25⌋ hic in praesentia mea lectae. Quanta voluptate ⌊regem⌋ ipsum atque omnes consiliarios et me potissimum affecerunt, scribi non potest. ⌊Regem⌋, qui iamiam se electum sperabat, ex magna incertitudine solverunt et omnia ea, quae semper hic de constantia Maiestatis Vestrae praedicabam, comprobarunt. Habuit ⌊rex⌋ Maiestati Vestrae ingentes gratias pro tanto amore et benevolentia, qua eum resque eius prosequeretur, promisitque rursus quicquid pro Maiestate Vestra umquam facere posset, corpore proprio et bonis suis omnibus numquam se Maiestati Vestrae defuturum, et in hoc negotio ⌊illustrissimae dominae ducis Mediolani⌋ velit facere omnia, quae iustitia exigeret, ut, ubi iustitia non esset, gratiam suam impartiret, sic, quod Maiestas Vestra liquide cognoscere deberet, quod ea in re Maiestati Vestrae gratificaretur. Et quia paulo post venerunt nova, quod ⌊sua maiestas catholica⌋ fuisset rex et Romanorum imperator electus, habuimus hic, luctu ex morte Maximiliani superinscribed⌈ex morte Maximilianiex morte Maximiliani superinscribed⌉ deposito, magnos triumphos, et in his laetis diebus usque nunc nihil fieri potuit.
Non cessavi tamen cotidie fere et tandem quadam importunitate, prout aliquoties vidit et audivit illustris dominus ⌊Prosper⌋, sollicitare, deduxique rem ad eos terminos, quod ⌊magnus cancellarius⌋, adiunctis sibi quibusdam consiliariis, accepit ad se omnes scripturas, allegationes, inscriptiones et privilegia, et eis cotidie incumbit, ut se in eis resolvat et deinde novo
B. Ossol., 176, f. 102v
⌊imperatori⌋ relationem faciat. Tantum effeci in re iustissima per septem menses cum magna diligentia continue sollicitando. Potest hinc coniectari Maiestas Vestra, qualis haec sit curia. ⌊Princeps⌋ ipse optimus est et semper mihi visus est, quod libenter pro Maiestate Vestra plurima faceret, sed quia adhuc iuvenis etc.
Accepi paulo ante ⌊⌋ ex ⌊conventu Franczkfordiensi⌋ a reverendissimo domino ⌊Wladislaviensi episcopo⌋, et magnifico domino ⌊castellano Landensi⌋, quibus mihi iniunxerunt, ut articuli, qui ibidem in ⌊conventu⌋ cum mandatariis ⌊caesareae maiestatis⌋ tractari debuerunt, per me hic sollicitarentur. Feci ut servus et subditus humillimus Maiestatis Vestrae quantum potui et omni diligentia, quam ingenioli mei vis proferre valuit, habita privata audientia a maiestate caesarea, ne marchio Brandeburgensis propter fratrem obesset. Articulos illos ex ordine exposui et ubi opus erat declaravi, ut cum dignitate Maiestatis Vestrae omnia fierent et bene intellegeretur, quantum omnes illi articuli honorem et bonam fortunam Maiestatis Vestrae spectant, dixique prout domini oratores praefati mihi scripserunt: quod mandatarii ⌊suae caesareae maiestatis⌋ ante electionem plenum mandatum tractandi de omnibus se habere praedicabant, et in eo post electionem defecerunt, igiturque eis oratores Maiestatis Vestrae credidissent, quia habuissent in commissis a Maiestate Vestra, ne quovis modo vel pacto viderentur in minimo etiam velle urgere ⌊suam maiestatem caesaream⌋, quia Maiestas Vestra ullis, ut alia superinscribed in place of crossed-out i⌈iaa superinscribed in place of crossed-out i⌉s factum est, pollicitationibus, sed solo nudo fraterno amore pro ⌊eius caesarea maiestate⌋ fecit omnia. Quapropter ⌊caesarea sua on the margin⌈suasua on the margin⌉ maiestas⌋ deberet habere ad effectum Maiestatis Vestrae diligentem respectum et in his articulis Maiestati Vestrae gratificari, quo sibi perpetuo Maiestatem Vestram devinctam faceret et ad maiora paratiorem.
In hac audientia fuerunt ⌊rex⌋, ⌊dominus de Szeveris⌋ et ⌊magnus cancellarius⌋ et nemo alius. Isti tres desuper satis diu et rex ipse longo sermone commentabantur
B. Ossol., 176, f. 103r
et deinde, revocato me, responderunt super quolibet articulo, ut in carta inclusa videbitur. Disputavi etiam postea seorsum cum ⌊magno cancellario⌋ de his omnibus et quantum potui in rebus tam ⌊ducis Moscoviae⌋ quam etiam magistri generalis eum instruxi. Est vir bonus et inter omnes alios hic mihi videtur esse melior et plurimum rebus Maiestatis Vestrae afficitur. Hodie fui mane apud ⌊maiestatem caesaream⌋ et dixi: si quid velit, quod per me Maiestati Vestrae describeretur nomine ⌊suae maiestatis caesareae⌋, ut ⌊sua maiestas⌋ mihi committeret. Respondit: quod Maiestati Vestrae scripsisset, sed hoc unum possem
Maiestati Vestrae scribere, quod pro futuro vere velit se ad partes inferioris ⌊Germaniae⌋ conferre pro coronatione et deinde brevi cum Maiestate Vestra convenire et uberius Maiestatem Vestram cognoscere.
Inde ⌊magnus cancellarius⌋ me vocavit ad prandium (solet me saepius vocare) et haec ms. hoc(!)
⌈haechaec ms. hoc(!)
⌉ mihi, quae pro novis habentur, dixit: quod ⌊pontifex⌋, qui multum adversatus ante fuit novo ⌊imperatori⌋, nunc per mirabiles practicas quaerit amicitiam, itidem ⌊rex Franciae⌋, qui nuper per litteras suas congratulatus est multum ⌊caesareae maiestati⌋, scribens, quod post se ipsum nullus in orbe esset, cui imperium hoc quam suae maiestati faveret. ⌊Rex Angliae⌋ declinans a ⌊Gallis⌋ totus est novi ⌊caesaris⌋ et plus in eum quam in defunctum confidit. ⌊Veneti⌋ summopere pacem et amicitiam quaerunt. ⌊Helvetii⌋ contenti quadam pensione annua, relictis omnibus aliis, novo caesari et imperio volunt adhaerere. Speraturque, quia iste caesar non vult bellum, quod brevi tota Christianitas erit pacata, ut aliquid fiat contra infideles. Nihil aliud habemus novitatis, quicquid evenerit deinceps, ut facio semper, Sacrae Maiestati Vestrae describam. Cui me suppliciter ut domino meo clementissimo commendo et rogo absentis sui servi rationem habeat.
| |
20 | IDL 6232 | [Ioannes DANTISCUS] to [Piotr TOMICKI], [Barcelona], [1519-07-30] |
Manuscript sources: 1 | copy in Latin, 16th-century, BJ, 6557, f. 351r
| 2 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 64 (TN), No. 334, p. 915-916
| 3 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 274, No. 212/2, p. 442-443
|
Prints: 1 | POCIECHA 2 p. 522-523 (excerpt) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Oratores ⌊serenissimi domini nostri⌋ ex conventu electionis praeterito dederunt huc inter alios articulos unum
rogan(tes) or rogan(do)⌈rogan(tes)rogan(tes) or rogan(do)⌉, quod ⌊sua Caesarea maiestas⌋ dignaretur dare ⌊serenissimo domino nostro⌋ litteras, quales divae memoriae ⌊Maximilianus Caesar⌋ dederat, videlicet promittendo, quod ⌊sua Caesarea maiestas⌋ nolit ms. nollit(!)
⌈nolitnolit ms. nollit(!)
⌉ in aliquo magistro et ordini in ⌊Prussia⌋ adhaerentiam ms. adherrentiam(!)
⌈adhaerentiamadhaerentiam ms. adherrentiam(!)
⌉ facere neque auxilia praebere, ubi ipse magister debito non facto in rebellionem concederet et bellum facere vellet. Ad hunc articulum responsum mihi est, si haberem huiusmodi litteras a ⌊Caesare⌋ defuncto datas, ut ostenderem, si non, ut scriberem, quod huc cum primis mitterentur. ⌊Sua Caesarea maiestas⌋ velit non solum vestigia avita insequi, verum etiam maiori benevolentia et affectu res ⌊serenissimi domini nostri⌋ prosequi et protectionem illarum assumere. Proinde si ⌊serenissimae regiae maiestati⌋ videbitur, quod tales litterae huc mihi mittantur, vel saltem copia authentica, quantum in me est et prout decet fidelem et humillimum servum et subditum ⌊suae maiestatis⌋ libenter facturus sum omnia. Nunc enim optima est talium rerum expediendarum commoditas. Si placebit, mittantur huc, modo ut scripsi, ad dominum ⌊Turzonem⌋ Augustam ms. Augustum(!)
⌈AugustamAugustam ms. Augustum(!)
⌉.
| |
21 | IDL 7288 | Ioannes DANTISCUS to Erazm CIOŁEK, Barcelona, 1519-08-11 Letter lost |
received 1519-08-22 or shortly before Letter lost, mentioned in IDL 3160: <i>Gratissime accepimus litteras vestras ex curia caesareae maiestatis die XI praesentis datas.</i> |
| |
22 | IDL 145 | Isabella d'Aragona to Ioannes DANTISCUS, Naples, 1519-08-13 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Italian, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D.132, f. 25-26
|
Auxiliary sources: 1 | register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), f. 58d
|
|
| |
23 | IDL 146 | Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKI, Barcelona, 1519-08-17 |
Manuscript sources: 1 | copy in Latin, 16th-century, B. Ossol., 176/II, f. 103v-104v
| 2 | copy in Latin, 19th-century, BK, 224, No. 84, f. 76r-77v
| 3 | copy in Latin, 16th-century, BS, R. 297, f. 84r-85r
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8240 (TK 2), f. 57r-v
|
Prints: 1 | AT 5 No. 83, p. 80-81 (in extenso) | 2 | Españoles part II, No. 4, p. 143-144 (Spanish translation) |
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime. Humillimam servitiorum commendationem.
⌊⌋ paenultima mensis praeteriti, sed more ⌊Laconum⌋, celeriter et breviter Dominationi Vestrae Reverendissimae, quod nunc etiam facere cogor, nam semper breve tempus ante postae expeditionem mihi datur notitiae, nolunt fortassis, ut multa hinc scribantur, multum etiam de litterarum mearum praesentatione dubito, quia nescio, si redduntur, nullum enim ab eo tempore, quo exivi, recepi responsum, iam praeteriere undecim menses. Cuius sim animi, facilis est coniectura. Ego toties scripsi et nullum tempus mihi {hic} iucundius hic videtur, quam dum scribo illuc et ad illos, ubi et cum quibus libenter essem. Ea voluptate, qua hic afficior, possem pati, quod interdum hostes mei afficerentur. Ago hic hospes et extraneus, ab omnibus ut caveam, necesse est, immo etiam ab iis, qui mihi amicissimi esse deberent. Iste orator, qui nomine ⌊illustrissimae dominae ducis Mediolani⌋ hic agit, ⌊Gotifredus Caraczolus⌋, qui omnes istas moras data opera fecit, vellet enim hic perpetuo in huiusmodi ⌊illustrissimae dominae ducis⌋ expensis manere. Quantum solus mihi molestiae inferat, et illi, qui cum eo sunt, servitores ⌊illustrissimae dominae ducis⌋ sciunt. Cogor ferre omnia et fero patienter, ne ex nostris dissidiis quicquam mali rebus agendis nasceretur, quod summopere cupio. Peractis vero negotiis, cognoscet, me eum esse, quem hactenus non cognovit. Si illis interdum licet canere, qui compedibus vincti in ergastulis durissimos ferunt labores, cur etiam in ho ms. a(!)
⌈oo ms. a(!)
⌉c labyrintho perplexus non iocarer. ⌊Serenissimus dominus meus⌋, duce Reverendissima Dominatione Vestra, dedit me ut tenellum puerum, quem nostri Gregorianum vocant, scholis, quae in hac aula sunt, in B. Ossol., 176, f. 104r quibus quattuor haec magnae habentur facultates: prima docet patientiam, sequens, non credere, alia dissimulare, ultima et haec potissima est, ingenue mentiri. Quantum in prima profecerim, ipse mihi sum conscius, in secunda cotidie audio lectiones, duae istae posteriores, subtilius quam ego habeo requirunt ingenium, et nemo in his proficere potest, nisi a natura sit ad ea inclinatus. Rogo igitur Dominationem Vestram Reverendissimam: ad ⌊maiestatem regiam⌋ pro me intercedat, ut in primis duabus me non mediocriter eruditum revocet, ne ulterius hic immorando in sequentibus malitia vincat naturam. Credat Dominatio Vestra Reverendissima, quod mirabile in rebus practicandis hic habetur gymnasium, beatus qui intellegit, datur tamen a me opera, quod hucusque nihil aliud quam moram hanc, quam collega meus fecit, lucrati sunt. Sed exitus probabit omnia.
Istas litteras pro confirmatione pacis perpetuae ad ⌊pontificem⌋ facile expedivi, quia fugi illos, quibus negotium cognitum est, et illi officiales, quos adhibui, nesciunt, ut
novi in his rebus, quid fecerunt. Si quicquam aliud expediendum pro
⌊serenissimo domino nostro⌋, optima nunc esset commoditas; scribantur litterae ad dominum ⌊Georgium Turzo⌋, ⌊Augustam⌋. Huic descripsi ordinem, quomodo mihi mittendae sunt. Si forsan praesens non fuero, litterae redibunt. Ego adhuc credo, quod ⌊rex⌋ me tam cito non expediet, licet causa, in qua hic sum, expediatur. Sic enim intellexi a ⌊cancellario⌋. Cur tamen detineri debeam, me praeterit, nisi ob eam rem, quod dicatur: hic esse aliquis a ⌊rege Poloniae⌋, quod nomen ante meum adventum penitus vulgo fuit incognitum. Itaque Dominationi Vestrae Reverendissimae supplico, quid in his ac aliis rebus mihi amplius faciendum restat, me certiorem reddat et litteras ad dominum ⌊Turzo⌋ ⌊Augustam⌋ derigat. Nullum erit periculum, sic enim hic cum factoribus ⌊Welser⌋ et ⌊Fuccarorum⌋ disposui, si in mea absentia
B. Ossol., 176, f. 104v
litterae ad me perferrentur, ut rursus ⌊Augustam⌋ remittantur. Velim enim ex quo in fatis mihi fuit, ut tamdiu hic agerem, ut ⌊serenissimo domino nostro⌋ bene servire possem.
Cui quaeso Dominatio Vestra Reverendissima per occasionem me et servitia mea longamque meam a viginti annis servitutem commendet et me sibi in dies commendatiorem habeat. Omnis spes mea et si quid adhuc boni in orbe mihi reliquum est, omnisque mea fortuna in manibus Dominationis Vestrae Reverendissimae sita est. Cui me iterum iterumque commendo.
Ex ⌊Barcinonae⌋ die 17 Augusti 1519.
| |
24 | IDL 3160 | Erazm CIOŁEK to Ioannes DANTISCUS, Rome, 1519-08-22 |
Manuscript sources: 1 | fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, AAWO, AB, D. 66, f. 15
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8245 (TK 7), f. 125-6
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Gratissime accepimus ⌊⌋ vestras ex curia[1] ⌊caesareae maiestatis⌋ 1519-08-11⌊die XI praesentis1519-08-11⌋ datas. Legimus libenter quod bene et feliciter valeat et multum admirati sumus, quod nihil per tantum tempus nobis scripserit. Excusationem iustam allegare non potest, dum illuc in Octobre applicuerit et nos scivit ad ⌊sanctissimum dominum nostrum⌋ missum a ⌊caesare⌋ recte ex Augustensi conventu iter continuasse. Utcumque sit, nobis omnino nihil constabat, quod in illa curia fuisset, saepius enim tum de publicis tum de privatis ad eam scripsissemus. Negotium vestrum de canonicatu Varmiensi cum integerrima fide et affectu curare volumus et ita agere, ut eam nobis obligatam faciamus. Cognoscimus hominem, qui impedimenta haec vobis nectit, tendemus retia, ut in volatu ipse capi possit. Ipsa interim assistat illuc secretario nostro Didaco, ut celerem et frugiferam expeditionem habeat. Quicquid ipsa fecerit in rem nostram, non perdet operam et impensam, facile enim inveniemus, quo ei gratificabimur; et nedum Varmiensi, sed in aliis ecclesiis regni brevi eam bene provisam efficiemus. Modo praestet se illuc fidum et diligentem in re nostra quam de gratia ⌊caesareae maiestatis⌋ habituri sumus. Dum id etiam divus olim ⌊Maximilianus⌋ et tandem ⌊sua maiestas adhuc catholica⌋ benigne promiserunt, nos hic et iam pridem ⌊Augustae⌋ pro hac felici exaltatione ⌊suae maiestatis⌋ talem semper operam navavimus. De qua iam optime constat ⌊suae maiestati⌋.
Bene valeat et semper scribat.
⌊Romae⌋, Lunae[2] XXII Augusti anno Domini M-o DXIX.
⌊Erasmus Dei gratia praepositus Plocensis⌋, regius orator subscripsit.
[1] The Emperor Karl V was staying in ⌊Barcelona⌋ at this time. See Foronda y Aguilera, Manuel de, Estancias y viajes del Emperador Carlos V, Madrid 1914, s. 149.
[2] sc. die Lunae.
| |