1500 1501 1502 1503 1504 1505 1506 1507 1508 1509 1510 1511 1512 1513 1514 1515 1516 1517 1518 1519 1520 1521 1522 1523 1524 1525 1526 1527 1528 1529 1530 1531 1532 1533 1534 1535 1536 1537 1538 1539 1540 1541 1542 1543 1544 1545 1546 1547 1548
SEARCH
Memorials: full text
Results found: 15
preserved: 15 + lost: 0
1 | IDT 265 | ![]() ![]() | ||||||||||||||||||
Manuscript sources:
| ||||||||||||||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacratissima Caesarea et Catholica Maiestas Cum serenissima domina mea regina Poloniae in ducatu suo Barensi per se agere non potest, ut in illo omnia bene dirigerentur, decrevit magnificum dominum Ludovicum de Monte Alto in protectorem dicti ducatus et iurium suorum citra tamen praeiudicium fisci Sacratissimae Maiestatis Vestrae statuere. Proinde Sacratissimae Maiestati Vestrae per me supplicat, dignetur ad id consensum suum praebere et praedicto domino Ludovico, ut istiusmodi protectionem suscipiat, clementer committere. Quod serenissima domina mea omni observantia erga Sacratssimam Maiestatem Vestram sedulo promereri studebit. Orator Poloniae | ||||||||||||||||||||
2 | IDT 410 | ![]() ![]() | ||||||||||||||||||
Manuscript sources:
Prints:
| ||||||||||||||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Replicatio Ioannis Dantisci oratoris ad responsum Caroli regis Hispaniae. Serenissime atque potentissime Catholice Rex. Affectum et benevolentiam, quam inpraesentiarum audio, qua Catholica Maiestas Vestra serenissimum dominum meum amplectitur, dum aliquando incolumis rediero, vivus testis suae regiae maiestati exponam. Interim persuadeat sibi Catholica Maiestas Vestra serenissimum dominum meum pro Catholica Maiestate Vestra facturum omnia, quae bonum et integrum fratrem Catholicae Maiestatis Vestrae decebunt. Quantum vero ad negotium illustrissimae dominae ducis Mediolani dominus meus serenissimus mihi iniunxit, ut non diu in his rebus apud Catholicam Maiestatem Vestram immorarer, neque etiam, ut rebus infectis et absque earum certitudine redirem. Pro amore igitur serenissimi domini mei Catholica Maiestas Vestra expeditionem meam maturare dignetur, unde quantocius expeditus apud serenissimum dominum meum et alibi, ubi opportunum esset, hoc potissimum tempore, sicut caesareae maiestati consuevi, Catholicae Maiestati Vestrae etiam ut domino meo clementissimo servire valeam. | ||||||||||||||||||||
3 | IDT 287 | ![]() ![]() | ||||||||||||||||||
Manuscript sources:
| ||||||||||||||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Articuli per me propositi. Responsum ad illos nomine maiestatis caesareae. Ad hoc replicationes meae. Copia articulorum magno cancellario per me exhibitorum Primum et potissimum negotium, in quo me serenissimus dominus meus Poloniae rex etc. ad sacratissimam maiestatem caesaream misit, ut multa in compendium conferam, hoc est, quod serenissimus dominus meus attenta publica calamitate, quae hoc tempore magis, quam prius umquam orbi Christiano ab infidelibus instare videtur, omni, quo potest, studio maiestatem caesaream ut summum Christianitatis principem rogat, ut illi et nepoti suo serenissimo Hungariae regi contra vim et potentiam Turcarum et Tartarorum imperatoris ferret suppetias, et quod concordia cum hostibus suis inita maiestas caesarea illos atque alios Christianos principes ad exstinguendum hoc commune incendium excitaret, habens rationem apertorum discriminum, in quibus nunc ea regna et dominia versarentur, quemadmodum satis abunde, ut reor, a me expositum est. Itaque a maiestate caesarea summopere peto, dignetur me in hoc necessario primo et principali articulo plane resolvere, cuius desuper illius maiestas mentis sit et quando atque quales suppetias serenissimus dominus meus certo sperare debeat. Nam, nisi maturius rebus nostris sic non parum inclinatis subveniatur, timendum erit (quod omen Deus avertat), ne funditus corruant. Secundum in privato nomine serenissimi domini mei expositum sic habet, quod serenissimus dominus meus ad postulata caesareae maiestatis arma sua in hoc bello contra dominum magistrum gestum, ad quod ab illo multif written overc⌈cff written overc⌉ariam gravibus iniuriis et indignissimis modis fuerat lacessitus, deposuit et in illius maiestatem in absentia vero in serenissimum Ferdinandum Austriae archiducem cum aliis adiunctis principibus compromisit, quare maiestatem caesaream rogat, velit efficere, ut huic tragoediae ex vi compromissi finis imponeretur. Rogo itaque, ut in iis a sacratissima maiestate caesarea omnimode fierem certior, quid desuper decreverit et quem animum illius maiestas habeat ad nova illa molimina domini magistri, qui per nuntium suum in Anglia compromissum factum reiciendo suppetias ab illius maiestate caesarea et a serenissimo rege Angliae ab aliisque regibus et principibus Christianis contra serenissimum dominum meum summis conatibus quaesivit cupiensque compromissum infringere et novum bellum excitare, maiestatem caesaream, ut sanguinis necessitudine iunctam serenissimo domino meo suspectum esse arbitrum coram rege Angliae asseruit.
Tertium, quod serenissimus dominus meus miserit per me caesareae maiestati authenticum transsumptum inscriptionis Viennae factae, innitens huic promisso, quod mihi maiestas caesarea ante quattuor annos Barchinonae fecit, ubi pollicita est non solum ea servare, quae inter divum olim Maximilianum imperatorem et serenissimum dominum meum fuerant inscripta, verum etiam augere et quia illius maiestas divae memoriae
Quartum: rogavit per me serenissimus dominus meus maiestatem caesaream, quod velit efficere, ut cives Gdanenses et Elbingenses ipsius serenissimi domini mei subditi non evocarentur ad cameram imperialem, et quod nullae eis imponerentur solutiones cum serenissimo domino meo et nulli alteri sint subiecti, quodque maiestas caesarea mandaret serio iudicio camerae, ut ab huiusmodi executione solutionum, quibus praedictos subditos serenissimi domini mei prius et novissime taxarunt, desisteretur, darenturque litterae, quibus se praefati serenissimi domini mei subditi ab huiusmodi evocationibus et taxationibus tueri possent. Quintum et ultimum: serenissimus dominus meus maiestatem caesaream per me rogavit, ut cum illustrissima domina duce Mediolani iudicium non subiret, sed habens rationem affinitatis et officii in se serenissimi domini mei ipsi illustrissimae dominae duci absque iuris actione gratiam de sua mera benignitate exhiberet. Quod si sine strepitu iuris haec hereditas determinari non possit, rogavi serenissimi domini mei novam provisionem ad viceregem et consilium Neapolitanum, cuius copiam exhibui, ut ibidem et non in Sicilia ultra pharum transigeretur, cum prius in possessorio res sit non in Sicilia, sed in aula maiestatis caesareae confecta. Quod serenissimus dominus meus pari gratificatione in omnibus, quibus poterit, sacratissimae maiestati caesareae referre curabit. Responsum nomine maiestatis caesareae per magnum cancellarium in scriptis datum. Ad primum articulum respondetur, quod caesarea maiestas nihil acerbius aut durius audire potuisset, quam hostes orthodoxae fidei Turcas et Tartaros Christianorum cervicibus tam saeve ac petulanter imminere, quod tanto magis aegreferendum censet, dum id conspicit attentatum eo tempore, quo sua maiestas sine culpa a Gallorum rege impetita invasa ac provocata sua tueri ac iniurias illatas propulsare coacta exstitit et ad sedandos Hispanorum tumultus ad haec sua regna componenda personaliter transire compulsa est, quamvis sua maiestas nolens Christianae Reipublicae deesse, priusquam ex Gallia Belgica ad haec sua regna transiret, ne videretur Christianae religioni terga vertere, consenserit illud imperiale subsidium, quod ad coronationem suam ac ad imperii reintegrationem ex conclusione Vormacensis dietae fuerat destinatum,
Ad secundum articulum respondetur, quod maiestas caesarea semper appetiit, ut haec controversia ob sanguinis necessitudinem amicabili compositione sedaretur. In qua re, cum per absentiam personaliter, ut cupiebat, intendere nequiverit, subrogavit in suae maiestatis locum serenissimum Ferdinandum eius fratrem, infantem Hispaniarum, cui ac ceteris iterum scribet ac adhortabitur, quatenus omni studio ac diligentia ipsam controversiam amicabiliter componere studeant et negotio debitum finem imponant. Ad tertium articulum respondetur, quod cum ille tractatus sit reciprocus et ultro citroque obligatorius, non esset congruum, ut ab una dumtaxat parte fieret approbatio seu confirmatio, sed essent eodem contextu excipiendae litterae ratificatoriae et confirmatoriae. Quod nunc fieri non potest, cum orator ipse nec mandatum ad ea concedenda, nec litteras reciprocas a suo rege habere profiteatur. Unde, ut tutius res geratur et aequa lance procedat, mittet sua caesarea maiestas mandatum serenissimo infanti ad tractandum et concludendum eodem contextu de ipsius foederis confirmatione dandumque litteras reciprocas hinc inde. Ad quartum respondetur, quod maiestas ipsa caesarea mandabit regimini imperii et iudicio camerae, ne civitates, de quibus supplicatur, ultra suorum privilegiorum formam ac ultra solitum et consuetum molestent et impetant aut ab eorum civibus subsidia insolita quovis modo exigant, et quod super iis fiant litterae in forma. Ad quintum et ultimum articulum respondetur, quod ill(ustris) ducissa nullam habuit nec habet iustam causam querelae, quandoquidem sua maiestas caesarea semper providerit et mandaverit, ut iustitia suo tramite procederet ipsaque illu(stris) ducissa iudicium cum fisco suae maiestatis non coacta, sed ultro ac sponte subierit. Ante cuius decisionem discerni non posset, an liberalitate, an iniuria caesar uteretur, si quid minus offerret, quam petatur. Unde prius discutiendum videtur, an iusta vel iniusta fuerit ipsius ill(ustris) ducissae petitio. Quod eo magis nunc expedire videtur, cum suae caesareae maiestati innotuerit eandem ill(ustrem) ducissam non aliter heredem institutam a serenissima regina Ioanna, nisi ut hereditatem ipsam liberis quondam regis Frederici restitueret, quod tum scripto, tum testibus optime comparabatur, ita ut de tacito fidei commisso liquidissime constet, cuius ratione non solum ipsa ill(ustris) ducissa ab actione per eam intentata excluditur, verum etiam a debita in ipsum caesarem observantia deviasse videretur. Quapropter non convenit huic liti aliter finem imponi, quam per veros iuris tramites. Replicationes meae super responso: Ad primi articuli responsum: ubi pro suppetiis et pro concordia Christianorum principum ad pontificem ostenditur recursus, replicatur, quod serenissimus dominus meus Poloniae rex de generali expeditione et auxilio sibi et serenissimo nepoti suo Hungariae regi faciendo sub isto recursu parvam spem concipiet. Si enim Turci et Tartari censuras timerent, posset aliquid pontifex, cum autem non nisi armis illos ex finibus Christianorum abigi sit possibile, merito serenissimus dominus meus ad maiestatem caesaream, ut summum orbis Christiani principem, confugit. Unde, si se quicquam periculosius (quod Deus omen avertat) offeret, cum serenissimus dominus meus omni, quo potuit, studio subsidium quaesiverit et flagitaverit, protestor id me serenissimi domini mei nomine praedixisse illiusque regiam maiestatem omni culpa carere, cum id faciat, quod possit.
In secundo articulo bene sum resolutus, modo nulla in ista re auctoritate imperatoria ad arbitros fiat commissio, nisi quod hoc negotium sic tractetur, ut in articulis induciarum plane est positum. De novis vero moliminibus domini magistri Prussiae in Anglia factis, si placeant vel displiceant maiestati caesareae, nihil mihi est responsum. Ad tertii articuli responsum: licet de ista confirmatione nullum speciale habeam mandatum, tamen propter difficultates vitandas, quae in tractatibus hinc inde forsan evenire possent, utque serenissimus dominus meus benevolentiam atque animi propensionem maiestatis caesareae erga se apertius cognosceret, videretur mihi non inconveniens, quod huiusmodi confirmatio hic scriberetur et ad serenissimum archiducem Austriae mitteretur mihique nunc daretur copia. Quales litteras hac in re reciprocas maiestas caesarea habere velit, quo negotium hoc commodius conficeretur. Ad quarti: tales decretae litterae regimini imperii et iudicio camerae scribendae nihil proderunt, nam soliti sunt et consueti officiales imperii istas serenissimi domini mei civitates semper molestare, cum nihil iuris ad eas habeant et nulli, quam serenissimo domino meo, sint subiectae. Unde rogo, ut simpliciter officialibus imperii scribatur, ne praedictas civitates deinceps prius consuetis evocationibus et taxationibus molestent, cum constet manifeste illas serenissimo Poloniae regi et nulli alteri fore subditas, etsi quas illis solutiones imposuissent, ab omni exsecutione desisterent, nam prius numquam imperio, sed superinscribed⌈sedsed superinscribed⌉ soli serenissimo domino meo contribuerunt et sub illius ditione sunt et fuerunt. Ad quinti articuli responsum replicatur: illustrissima domina dux Mediolani numquam est conquesta serenissimo domino meo neque quicquam indebite on the margin in place of crossed-out...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ indebite indebite on the margin in place of crossed-out...⌉ in hac hereditate quaesivit, sed omni, qua potuit, observantia erga maiestatem caesaream mediis et modis, quibus debuit et potuit melioribus et aptioribus iurique convenientibus, hanc hereditatem prosecuta est. Quare maiestas caesarea non habet ansam credendi illam a debita observantia deviasse, cum nihil aliud in hac hereditate, quam id, quod iuris est, fecerit neque ego huc missus sum, ut illustrissimae dominae duci caesaris indignationem, sed maiorem, quam fuit ante, illius gratiam et benevolentiam serenissimi domini mei nomine conciliarem. | ||||||||||||||||||||
4 | IDT 334 | ![]() ![]() | ||||||||||||||||||
Manuscript sources:
| ||||||||||||||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacratissimae Maiestati Caesareae supplicatur nomine serenissimae dominae reginae Poloniae, quod cum illius mater illustrissima domina Isabella dux Mediolani et Barii etc. proxima fuit morti neque, ut in fine vitae contingere solet, compos satis erat mentis, quaedam legata pro suis servitoribus facere fuit coacta, quae quidem et contra capitula sunt matrimonii inter illam et serenissimum Poloniae regem contracti per manum ipsius illustrissimae olim ducis signata et contra privilegium Sacratissimae Maiestatis Caesareae, cum adhuc ageret in Flandria, concessum. In quo cautum habetur, quod ipsa illustrissima domina dux post felicia connubia ipsius serenissimae reginae filiae suae nihil de bonis suis alienare obligare seu donare posset, ut in eo latius continetur, unde, cum quidam de dictis servitoribus legata huiusmodi exsecutionem habere cupiant, serenissima regina Poloniae per oratorem suum a Sacratissima Maiestate Caesarea rogat, ne in praeiudicium suum written over ipsius⌈ipsius suum suum written over ipsius⌉ quicquam eis per maiestat is written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ is is written over ...⌉ caesareae consensum concedatur, sed in praesentia oratoris de his legatis per decretum Caesareae Maiestatis absolvantur, cum perpetui silentii impositione, quo post oratoris discessum, hac in re nihil novi moliri possint, quod ipsa serenissima domina regina omnibus officiis et studiis ubi rursus maiestati caesareae obsequi et gratificari poterit, promereri semper conabitur. Ioannes Dantiscus etc. serenissimorum regis et reginae Poloniae orator manu propria. Quod cum caesarea maiestas nusquam talis testamenti seu ultimae voluntatis notitiam habuerit sicque nullam hisce legatis auctoritatem sive consensum praestiterit nec praestari mandaverit, nec tamen inauditis partibus quidquam sit statuendum, ideo ipsa caesarea et catholica maiestas decrevit huiusmodi negotium viceregi et in eius absentia consilio colaterali Neapolis remittendum, ut super huiusmodi supplicatis partibus auditis, quod iustum fuerit, decernant et interim ad executionem praetensorum legatorum in vim asserti testament<i> nequaquam procedant, nisi cum debita causae cognitione et iustitia praevia, auditis ipsa serenissima regina et his, qui pro ea legitime intervenerint, prout iuri ac iustitiae convenire videbitur. M(ercurinu)s ![]() | ||||||||||||||||||||
5 | IDT 338 | ![]() ![]() | ||||||||||||||||||
Manuscript sources:
| ||||||||||||||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati nomine serenissimorum regis et
reginae Poloniae reverenter exponitur, quod cum divus olim caesar
Maximilianus praeclarissimae memoriae inter ipsos serenissimos regem
et reginam auctor et auspex matrimonii fuerit, pacta conventiones et
quaedam capitula desuper per serenissimum regem praedictum et
illustrissimam olim dominam Isabellam de Aragonia erant confecta
, in
quibus illustrissima domina dux assensum Serenissimae tunc Catholicae
Maiestatis ratione successionis et huius matrimonii se impetraturam
pollicetur, quem ipsi serenissimi principes rex et regina Poloniae
certo a Maiestate Catholica fuisse impetratum sibi persuadent. Cum
autem Deo sic volente illustrissima domina dux superiori
anno e vivis cessit, post eius mortem huiusmodi assensus fortassis
per aliquos oppressus inveniri non potuit. Qua de re nominibus,
quibus supra, Sacratissimae Caesareae et on the margin⌈Caesareae etCaesareae et on the margin⌉
Catholicae Maiestati supplicatur, ut denuo a tempore contractus paper damaged⌈[us]us paper damaged⌉
istiusmodi assensum conventionumque et capitulorum praedicti
matrimonii confirmationem dare et benigniter paper damaged⌈[r]r paper damaged⌉ concedere dignetur,
omnem defectum tam iuris, quam facti ac etiam negligentiae
cuiuscumque supplendo, decernendo etiam omnia et singula contra
huiusmodi matrimonii on the margin⌈matrimoniimatrimonii on the margin⌉
capitula iam consummati in praeiudicium directe vel indirecte,
publice vel occulte, quovis quaesito colore vel ingenio, sive de
iure, sive de facto, sive consensu et voluntate ipsorum
serenissimorum regis et Decretatio cancellarii: Ad articulum retro scriptum fiant litterae assensus in forma et cum clausulis ac cautelis solitis, quae effectum operentur a tempore contractus <initi>. Quo autem ad irritationem eorum, quae contra dicta capitula matrimonii gesta fuissent forent, ac suppletionem defectuum, cum ista iuridice fieri nequeant, nisi causa cognita et auditis his, quorum interest, poterunt super his fieri litterae iustitiae in forma.
Et quia in quarto capitulorum matrimonii articulo quaedam oriri possit
difficultas, ubi cautum habetur, quod ipsa olim illustrissima domina
dux de omnibus bonis, tam feudalibus, quam burgensaticis,
quibuscumque nominibus designatis nihil posset sine expresso consensu
serenissimorum regis et reginae vendere donare aut quovis alio modo alienare, sed tantum de annuis praedictorum bonorum reditibus illi licere facere, quod libuerit, integram omnium rerum successionem ipsi serenissimae dominae reginae filiae suae relinquendo, supplicatur nominibus, quibus supra, Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati, hunc articulum velit latius interpretari, videlicet quod ipsi illustrissimae dominae duci licuisset de annuis
Decretatio cancellarii: Cum verba contractuum a iure interpretationem recipiant, qui licet ab initio sint voluntatis, tamen ex post facto sunt necessitatis, non potest talis declaratio iuste fieri, nisi auditis partibus, quarum interest, ideo iudicialiter petenda est. Cumque eiusmodi assensus capitulorum confirmatio et articuli praedicti interpretatio facta fuerit, Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati iterum nominibus, quibus supra, supplicatur, dignetur exsecutoribus testamenti illustrissimae olim dominae ducis committere et mandare, quod in testamenti exsecutione nihil attemptent seu agere praesumant, quod in capitulorum praedicti matrimonii denuo confirmatorum defectum aut detrimentum vergere possit. Quod ipsi serenissimi principes rex et regina Poloniae fraternis studiis et officiis modisque, quibus umquam poterint omnibus, Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati referre semper curabunt. Decretatio cancellarii: Mandetur exsecutoribus, quod nihil iniuste in praeiudicium partis supplicantis audeant attemptare, sed debito iuris ordine ac causa cognita ad dictam exsecutionem procedant, servatis de iure servandis. | ||||||||||||||||||||
6 | IDT 428 | ![]() ![]() | ||||||||||||||||||
Manuscript sources:
| ||||||||||||||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacratissima Caesarea et Catholica Maiestas. Superiori tempore, postquam cum collega meo nomine serenissimorum regis et reginae Poloniae de statu Barensi Maiestati Vestrae Sacratissimae homagium et iuramentum praestiti, dignata fuit Maiestas Vestra Sacratissima ipsis serenissimis principibus meis investitoriales concedere et sequestrum interpositum removere hac tamen adiecta condicione, quod castrum Barense nomine et impensis serenissimae dominae meae reginae Poloniae servari deberet, pro cuius custodia illa teneretur deputare castellanum fidum et gratum Maiestati Vestrae Sacratissimae, qui antequam hoc castrum ad manus suas acciperet, iurare et promittere deberet, quod si causa sic foret cognita et decisa ipsum castrum cum pertinentiis suis serenissimae dominae reginae non pertinere, seu per sententiam illius proprietas vel successio alteri adiudicaretur, idem castellanus dictum castrum cum pertinentiis in executionem iudicati relaxaret illi vel illis, quibus hoc castrum foret adiudicatum. Hanc condicionem interpositam serenissimi principes mei susceperunt suntque parati hoc castrum cum castellano huiusmodi providere, iste vero castellanus per illustrem dominum viceregem huic castro praefectus ab illo secedere non vult, nisi prius haberet singulares Maiestatis Vestrae Sacratissimae litteras, quibus illi trina vice mandetur, quod castro cedat et quod a iuramento super conservatione castri praestito absolvatur. Proinde nominibus, quibus supra Maiestati Vestrae Sacratissimae supplico, dignetur tandem committere, quod serenissimi principes mei sine longioribus moris in pristinam possesionem totius status et istius castri restituantur, illisque de istiusmodi ad castellanum litteris benigniter providere, ne iterum post tot difficultates aliqua nova suboriatur, quod serenissimi principes mei suis fraternis studiis et officiis modisque, quibus umquam poterint omnibus Maiestati Vestrae Sacratissimae referre et erga illam perpetuo promereri curabunt. Sacratissimae Cesareae et Catholicae Vestrae Maiestatis humillimus Ioannes Dantiscus etc. Serenissimorum regis et reginae Poloniae orator | ||||||||||||||||||||
7 | IDT 271 | ![]() ![]() | ||||||||||||||||||
Manuscript sources:
| ||||||||||||||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacratissima Vestra Caesarea et Catholica Maiestas. Ex litteris serenissimorum dominorum meorum, regis et reginae Poloniae, abunde intellexit illorum querelam de iniuria ab officialibus Sacratissimae Maiestatis Vestrae in mora remotionis sequestri illis illata. Quam et ego alias Maiestati Vestrae Sacratissimae aliquoties exposui, unde Maiestata Vestra Sacratissima nova mandata ad collaterale consilium, ut serenissima domina mea non audito prius illustrissimo Mediolani duce aut quovis alio in integrum restitueretur, his diebus fieri commisit, reservato nihilominus castellano Barensi per ill(ustrem) or ill(ustrissimum)⌈ill(ustrem)ill(ustrem) or ill(ustrissimum)⌉ dominum viceregem instituto contra primam sententiam et voluntatem Maiestatis Vestrae Sacratissimae. Qua decreverat, quod serenissima domina mea castellanum fidum et gratum Maiestati Vestrae Sacratissimae, donec aliter foret cognitum, deputare deberet. Ad praesens vero hoc decreto mutato Maiestas Vestra Sacratissima magnificum Ferdinandum de Alarcon pro castellano vult designari. Quod serenissimi principes mei tam indignis modis duci et versari gravissimo ferunt animo supplicantque per me Sacratissimae Maiestati Vestrae illamque iterum atque iterum summopere rogant, velit in priore sua voluntate, quod dignum et caesareo nomine atque animo conveniens est, persistere castellanoque huic praeter scientiam serenissimae dominae meae constituto mandare, ut castrum Barense in manus serenissimae dominae meae cedat et resignet, eumque aliquo alio officio seu magistratu contentum reddere certum habitura, quod serenissima domina mea ad hoc castrum personam gratam et fidam Sacratissimae Maiestati Vestrae ex regno Neapolitano, donec aliter cognitum fuerit, praeficiet. Sperantque serenissimi principes mei, quod Sacratissima Maiestas Vestra ea in re illorum ac coniunctionis et necessitudinis cum Maiestate Vestra mutuae benigniorem habebit rationem neque illos tam indignis modis turbari atque circumduci patietur. Maiestas caesarea non putat priori decreto derogatum seu contraventum. Si lite pendenti et donec de iuribus(?) partium sit cognitum, nominetur et declaretur persona grata et fida suae maiestati, cui per serenissimos regem et reginam committatur custodia dicti castri et qui habeat praestare iur(amen)tum ipsi caesareae maiestati iuxta formam eiusdem primi decreti. Et ideo grave censeri non debent ipsi serenissimis regi et reginae, si magnificus dominus Ferdinandus de Alarcone magis gratus et fidus ad hoc videatur electus, qui nihilominus decreti formam est servaturus. in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌈Maiestas caesarea non putat priori decreto derogatum seu contraventum. Si lite pendenti et donec de iuribus(?) partium sit cognitum, nominetur et declaretur persona grata et fida suae maiestati, cui per serenissimos regem et reginam committatur custodia dicti castri et qui habeat praestare iur(amen)tum ipsi caesareae maiestati iuxta formam eiusdem primi decreti. Et ideo grave censeri non debent ipsi serenissimis regi et reginae, si magnificus dominus Ferdinandus de Alarcone magis gratus et fidus ad hoc videatur electus, qui nihilominus decreti formam est servaturus.Maiestas caesarea non putat priori decreto derogatum seu contraventum. Si lite pendenti et donec de iuribus(?) partium sit cognitum, nominetur et declaretur persona grata et fida suae maiestati, cui per serenissimos regem et reginam committatur custodia dicti castri et qui habeat praestare iur(amen)tum ipsi caesareae maiestati iuxta formam eiusdem primi decreti. Et ideo grave censeri non debent ipsi serenissimis regi et reginae, si magnificus dominus Ferdinandus de Alarcone magis gratus et fidus ad hoc videatur electus, qui nihilominus decreti formam est servaturus. in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌉
Iniunxerunt etiam mihi, ut
confirmationem articulorum matrimonii inter eos a Maiestate Vestra
Sacratissima impetrarem. Quam cum Maiestas Vestra Sacratissima non
gravate
superioribus diebus concessit, erit serenissimis principi Servetur decretum primum super hoc editum et fiant litterae observatoriae in forma. in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌈Servetur decretum primum super hoc editum et fiant litterae observatoriae in forma.Servetur decretum primum super hoc editum et fiant litterae observatoriae in forma. in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌉
Habetur
hic in publico ad Maiestatem Vestram Sacratissimam huc esse perscriptum,
quo(niam) or quo(modo)⌈quo(niam)quo(niam) or quo(modo)⌉
serenisimus dominus meus contra
religionem ecclesiae Romanae ac iura imperii Maiestatis Vestrae
Sacratissimae
cum illustri domino magistro Prussiae
pacem fecerit. Quod cum serenissimus dominus meus ex litteris meis
intellexisset, sic ut omnia acta sunt, in notitiam Maiestatis Vestrae
Sacratissimae secundum rei veritatem pervenire voluit. Non est incognitum
Maiestati Vestrae Sacratissimae,
quo(niam) or quo(modo)⌈quo(niam)quo(niam) or quo(modo)⌉
superioribus annis
bellum hoc pro iure regni sui ac subditorum suorum tuitione serenissimus
dominus meus inuitus cum domino magistro
gessit, et deinde ad Sedis Apostolicae ac Maiestatis Vestrae Sacratissimae aliorumque Christianorum regum et
principum postulata, non gravate per quadriennales inducias remisit. Quae cum iam prope exspirarent et regnicolae serenissimi domini mei, ut ulterius proro
Quod vero dominus magister a professione sua
descivit, nulla serenissimo domino meo ea in re culpa impingi potest, cum
iampridem et dudum ante subditi domini magistri
unacum fratribus ordinis ab institutis ac oboedientia Sanctae Romanae
Ecclesiae defecissent, iamque illic inter eos non solum de hoc ordine et
professione, verum etiam de tota prorsus religione actum esset. Cui errori
adeo
nullam unquam occasionem serenissimus dominus meus praebuit, ut etiam in hac
conficienda pace nihil non tentaverit, quo omnia sic composita fuissent.
Quemadmodum constitutio et sanctae religionis catholicae observantia
exigebat,
hocque tractatus ipsi et istorum rerum actus liquido testabuntur. Effecit
enim
serenissimus dominus meus tantum pro iurisdictione ecclesiastica
ecclesiasticorumque bonorum restitutione, quae iam in illis terris funditus
direpta et deplorata videbantur, quo Deo propitio ac Sede Apostolica Maiestateque Vestra Sacratissima assistente reliqua sine magno strepitu ad
normam et debitum modum aliquando reduci poterint. Quapropter Maiestateque Vestra Sacratissima numquam sibi aliud de serenissimo domino meo et illius subditis persuadere patiatur, quam id, quod Christiano regi Christianaeque fidei fratrique et consanguineo observandissimo Maiestatis Vestrae Sacratissimae conveniens est, neglectis aemulorum calumniis, qui illi et favorem benevolentiamque Maiestatis Vestrae Sacratissimae invident et hanc mutuam coniunctionem ac necessitudinem inter Maiestatem Vestram ferre nequeunt. Habitura Maiestatas Vestra Sacratissima eum fratrem et singularissimum amicum Poloniae regem dominum meum, qui nulli in amore et observantia erga Maiestatem Vestram cum vita et fortunis suis umquam sit cessurus. Caesarea maiestas agit gratias serenissimo regi, quod tam diffuse dignatus fuerit rem hanc ipsi caesareae maiestati explicare et statum rei sigillatim diserere. Quae numquam credidit Suam Serenitatem tanta prudentia ac experientia suffultam quidquam attemptaturam seu admissuram, quod a Christiana religione alienum suisque dignitati ac aetati indecens videretur. in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌈Caesarea maiestas agit gratias serenissimo regi, quod tam diffuse dignatus fuerit rem hanc ipsi caesareae maiestati explicare et statum rei sigillatim diserere. Quae numquam credidit Suam Serenitatem tanta prudentia ac experientia suffultam quidquam attemptaturam seu admissuram, quod a Christiana religione alienum suisque dignitati ac aetati indecens videretur.Caesarea maiestas agit gratias serenissimo regi, quod tam diffuse dignatus fuerit rem hanc ipsi caesareae maiestati explicare et statum rei sigillatim diserere. Quae numquam credidit Suam Serenitatem tanta prudentia ac experientia suffultam quidquam attemptaturam seu admissuram, quod a Christiana religione alienum suisque dignitati ac aetati indecens videretur. in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌉
Perlata huc etiam fuit a serenissimi
domini mei malevolis vanissima quaedam fabula, quod ipse non solum dominum magistrum, ut a professione sua
deficeret, induxerit, verumetiam filiam suam primogenitam illi in coniugem desponderit. Quantum hoc
sit ab omni ratione et sano intellectu alienum, cum hoc numquam apud nostros
tractatum, immo ne somniatum quidem extitit, Maiestatas Vestra Sacratissima
pro sua incomparabili prudentia perpendat illosque, qui istiusmodi anilia
deliramenta describunt, ut notam aliquam falso serenissimo domino meo
inurerent cognoscat et ab illis sibi caveat. Reputetque secum istius
serenissimum dominum meum et aetatis ac prudentiae Idem ut in praecedenti capitulo respondetur. in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌈Idem ut in praecedenti capitulo respondetur.Idem ut in praecedenti capitulo respondetur. in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌉
Intellexi nuper male hic apud
plerosque audire serenissimum dominum meum, quod cum Turca indutias fecerit
aestimatumque est hoc pro magno quodam piaculo, quod tandem rebus suis
consuluerit, verum cum Maiestatas Vestra Sacratissima causas, cur hoc
factum
sit, cognoverit, non poterit nisi boni consulere. Non ignorat Maiestatas Vestra Sacratissima et toti Christiano orbi cognitum est, quibus in discriminibus et extremis periculis iam a multis armis regnum et dominia serenissimi domini mei continue sint exposita. Quemadmodum ego id hac potissimum de causa ter in Hispanias ad Maiestatem Vestram Sacratissimam missus abunde coram in notitiam Maiestatis Vestrae perduxi. Meminit etiam Maiestatas Vestra
Sacratissima, quam spem olim summi pontifices ac praeclarissimae memoriae
divus Maximilianus caesar serenissimo domino meo et illius nepoti
serenissimo
Hungariae et Boemiae regi dederant de Christianis principibus in concordiam
reducendis ac generali contra infideles expeditione paranda. Qua hactenus
inhaerentes pacemque et indutias a Turca oblatas recusantes, ipse
serenissimus
dominus meus cum nepote suo Hungariae rege ingens detrimentum et damnum
irrecuperabile
his proximis annis passi sunt, unde et universa respublica Christiana non
parum
fuit inclinata. Qua de re subditi et regnicolae serenissimi domini mei
considerantes non modo sopiri bella Christianorum intestina, verumetiam illa
indies augeri et magis exasperari nequaquam voluerunt in ea spe generalis
expeditionis diutius pendere et tantas infidelium vires, quibus se impares
cognoverunt, citra ullius auxilium sustinere, praesertim cum pro comperto
haberetur ducem Moscoviae cum Turca foedera et societatem contra serenissimum
dominum meum inivisse, intelligentesque ipsi serenissimi domini mei subditi
praesen Idem ut supra in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌈Idem ut supraIdem ut supra in next line, in the hand of Mercurino Gattinara⌉ Sacratissimae Maiestatis Vestrae humillimus Ioannes Dantiscus, serenissimi Poloniae regis etc. orator | ||||||||||||||||||||
8 | IDT 175 | ![]() ![]() | ||||||||||||||||||
Manuscript sources:
| ||||||||||||||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati
Nomine serenissimorum regis et reginae Poloniae per eorum oratorem reverenter exponitur, quemadmodum anno praeterito, cum quondam illustrissima Isabella de Aragonia ducissa Mediolani mater et socrus ipsorum serenissimorum regum suum diem clausisset extremum superstite ipsa serenissima regina eius unica filia legitima et naturali ac universali herede et succeditrice in omnibus bonis praedictae eius matris et signanter in ducatu Bari et principatu Rossani cum omnibus
aliis castris et pertinentiis suis et feudo nominato Monteserico, quae omnia praedicta quondam illustrissima ducissa tenu superinscribed⌈uu superinscribed⌉erat et possederat iustis titulis et bona fide usque ad diem eius obitus, ipsa serenissima regina adepta fuisset possessionem dictorum feudorum
et bonorum illaque tenuisset et possedisset certo temporis spatio percipiendo et percipi faciendo fructus, reditus et proventus ac exerceri faciendo iurisdic<t>ionem et per sacrum collaterale concilium regni Neapolis fuisset de facto ipsa non audita processum ad sequestrum sub praetextu certae regiae et caesareae ordinationis desuper emanatae, ut ipsum collaterale
concilium praetendebat, habito recursu pro parte ipsorum serenissimorum regum et ad Vestram Caesaream et Catholicam Maiestatem super revocatione dicti asserti sequestri obtentis a Caesarea Vestra Maiestate litteris confirmationis et investiturae mediante iuramento ligii homagii ac etiam aliis provisionibus directis
ill(ustr)i don Carolo de Lanoy viceregi dicti regni ac dicto collaterali concilio et cuilibet ipsorum in solidum circa revocationem et dissequestrationem dicti sequestri et possessionis
praedictae ac reintegrationem ipsius praesentatis dictis provisionibus pro parte ipsorum serenissimorum regum in dicto collaterali concilio instatum fuit pro effectuali exsecutione
ipsarum provisionum. Quibus intimatis fisci procuratori et advocato Saepe etiam questus sum on the margin, in the hand of Dantiscus⌈Saepe etiam questus sumSaepe etiam questus sum on the margin, in the hand of Dantiscus⌉ nominibus etiam quibus supra reverenter exponitur, quod cum ipsa serenissima domina regina Poloniae, post mortem illustrissimae olim dominae Isabellae de Aragonia ducis Mediolani leaf deeply bound⌈[i]i leaf deeply bound⌉ et Bari etc. matris suae desideratissimae ut heres universalis in omnia illius bona relicta legitime successisset, officiales Suae Caesarae et Catholicae Maiestatis se in illius leaf deeply bound⌈[us]us leaf deeply bound⌉ feudum Montiserici nominatum nullo iuris ordine servato intromiserunt partemque eius maiorem acceperunt et usurparunt ac in duobus milibus ducatorum deteriorarunt condicionem ipsius feudi, prout liquidissime leaf deeply bound⌈[ime]ime leaf deeply bound⌉ probari potest. Qua de re, cum id minus iuste fiat et cum magno ipsius serenissimae dominae reginae praeiudicio ac detrimento, Sacratissimae Catholicae et Caesareae Maiestati supplicatur leaf deeply bound⌈[r]r leaf deeply bound⌉, velit sub favorabili forma collaterali suo consilio Neapoli committere et mandare, ut huiuismodi Montisserici possessio ipsi serenissimae dominae reginae in integrum restituatur, quemadmodum illius mater illustrissima domina dux Mediolani, dum erat in vivis, tenebat et possidebat. Quod si deinde quisquam ius aliquod super eo feudo habere praetendit, fiat id, quod de leaf deeply bound⌈[e]e leaf deeply bound⌉ iure convenit. Et quia status Barensis per hanc sequestrationem et novos officiales non parum est afflictus, supplicatur nominibus, quibus supra, Sacratissimae Catholicae et Caesareae Maiestati, si relevium erit solvendum, quod habeatur compensatio cum pecuniis tam ordinarie, quam extraordinarie a statu Barensi exactis praesertim de poenis et multis, quae ad multam pecuniarum quantitatem ascendunt, de quibus etiam liquidissime constat.
Castrum Barense, quod nomine serenissimae dominae reginae secundum Maiestatis Caesareae commissionem servari debet, habet quendam castellanum, dominum Fernandum de Archone ex mandato Maiestatis Caesareae impositum. Ille aperte dicit se hoc castrum nulli homini viventi extraditurum, nisi prius a Maiestate Caesarea singulares habeat litteras, quibus illi semel, bis et ter iubeat, quod illud in manus alterius castellani a Serenissima domina regina electi consignet illumque ab homagio et iuramento desuper praestito liberum faciat et absolvat. Quapropter Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati nominibus, quibus supra, supplicatur, ut huiusmodi tenoris litteras ad praedictum castellanum conscribi demandet, ne nova iterum citra hanc arcem oriri possit difficultas. Quod serenissimi rex et regina | ||||||||||||||||||||
9 | IDT 289 | ![]() ![]() | ||||||||||||||||||
Manuscript sources:
| ||||||||||||||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
![]() Sacratissima Caesarea et Catholica Maiestas
Nomine serenissimorum regis et reginae Poloniae Maiestati Vestrae Sacratissimae ms 1 reverenter exponitur, [Reply of Mercurino Gattinara:][1]
Viceregi et consilio collaterali quatenus attentis praenarratis ms 1 providean[t], M(ercurinu)s[2]
Praeterea non est incognitum Maiestati Vestrae S(acratissimae), quomodo castrum Barense post sequestri remotionem adhuc in manibus Maiesatis Vestrae S(acratissimae) ad nullius instantiam detinetur, in grave praeiudicium serenissimorum principum meorum, cum status iste sine hoc castro in oboedientia contineri non possit, et cum is, qui non accusatur, condemnari non debeat, Maiestas Vestra S(acratissima) dignetur pro mutua necessitudine principibus meis superinscribed⌈meismeis superinscribed⌉ eam et iustitiam et benevolentiam impartiri, cum iam per annum fere sequestri remotio facta sit et interea nemo comparuit, qui interesse habere praetenderet, ut tandem principes mei, cum castri restitutione totius status pacificam possessionem habere possent. Qui per me Maiestati Vestrae S(acratissimae) supplicant, ne deinceps quacumque ex causa in possessione Status sui Barensis a quovis molestarentur, velit committere ac serio mandare, ut omnibus et singulis ad praedictum statum interesse habere praetendentibus ultimus et peremptorius terminus ad proponendum ius suum praefigeretur, infra quem si iura sua quisquam produxerit, legitime respondebitur. Quod si nihil productum
[Reply of Mercurino Gattinara:][3] Quantum ad castrum servetur decretum ultimum in ea re factum, quae vero ad praefix(at)i(on)em termini ad agendum committatur viceregi et Collaterali Consilio, quatenus vocatis evocandis constito(!) de diffamatione et iactatione praetendentium ius habere praefigant his terminum, intra quem agant et de eorum praetensis iuribus edoceant, alias silentium iuris forma servata et iuxta dispositionem L. diffamari C. de ingenuis et manumissis perpetuum imponant et alias iustitiam faciant summariam servatis de iure servandis. M(ercurinu)s Serenissimorum regis et reginae Poloniae etc. orator Ioannes Dantiscus | ||||||||||||||||||||
10 | IDT 317 | ![]() ![]() | ||||||||||||||||||
Manuscript sources:
| ||||||||||||||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacratissima Caesarea et Catholica Maiestas Cum negotium status Barensis iam per duos fere hic annos nomine serenissimorum principum meorum regis et reginae Poloniae a me apud Maiestatem Vestram Sacratissimam sit tractatum, et plures desuper supplicationes et memorialia data, quae fortassis in tanta temporis intercapedine sunt deperdita, non abs re censui illa rursus colligere atque in compendium redigere, quo semel tandem illorum resolutio ac expeditio haberi possit.
Non est incognitum Maiestati Vestrae Sacratissimae, quo iure serenissima
regina Poloniae in statu Barensi illustrissimae olim dominae duci
Mediolani matri suae successit et quomodo ad nullius instantiam
sequestrum interpositum fuerat sub praetextu certae Vestrae Regiae et
Caesareae Maiestatis ordinationis. Obtentis deinde a Maiestate Vestra
Sacratissima litteris investiturae et confirmationis, mediante
iuramento ligii homagii ac etiam aliis provisionibus illustri
viceregi et collaterali consilio transmissis huiusmodi sequestrum
castro Barensi retento fuit remotum. Cum autem dictum sequestrum iure
fieri non potuit nec debuit, tum quia factum fuit ipsis serenissimis
rege et regina non vocatis nec auditis et absque causae cognitione,
tum etiam, quia per Ad caesarem cum voto, quod servetur decretum super hoc redditum in ipsa sublatione sequestri. Castellanus Barensis dominus Ferdinandus de Alarcon habet quendam substitutum, qui se aperte iactat hoc castro se non cessurum, nisi prius a Maiestate Vestra Sacratissima singulares litteras habeat, quibus illi semel bis ter mandetur, ut illud in alterius manus resignet eumque a iuramento desuper praestito liberum faciat et absolvat. Qua de re nominibus, quibus supra, ut huiusmodi litterarum provisio fiat, supplico, ne iterum novae circa hanc arcem difficultates oriantur. Idem.
Durante sequestro in ducatu Bari et principatu Rossani ac in aliis teriis et civitatibus dicti status extracti et facti fuerunt nonnulli proventus seu compositiones in <vasallos> et universitates dicti status pro nonnullis et diversis delictis etiam pro inoboedientiis, violentiis et resistentiis factis in personas officialium. Quae compositiones et proventus paper damaged⌈[us]us paper damaged⌉ cedunt et cedere debent in utilitatem ipsorum serenissimorum regum attento, quod sunt fructus iurisdic<t>ionis
eorum, maxime, quod eo tempore solverunt omnes expensas factas in dicto statu pro custodia castri, pro officialibus et aliis expensis necessariis. Quocirca nominibus, quibus supra, Maiestati Vestrae Sacratissimae Quod iuxta decreti formam sublato sequestro, quidquid eo durante superinscribed⌈eo duranteeo durante superinscribed⌉ interim exactum constiterit ex emolumentis iurisdic<t>ionis vel aliter ultra impensas necessarias ratione dicti sequestri factas, restituatur supplicantibus facto prius computo in camera summariae et deductis deducendis. Attento etiam, quod tempore sequestri in aliquibus terris dicti status successerunt nonnulla delicta et etiam iniuriae in personas officialium et in eorum contemptum, de quibus tempore sequestri non fuit cognitum decisum neque determinatum, quorum delictorum cognitio et punitio virtute privilegiorum spectabat et pertinebat ad praedictos serenissimos reges et eorum officiales ac ad praesens leaf deeply bound⌈[aesens]aesens leaf deeply bound⌉ spectat et pertinet. Quare Maiestati Vestrae Sacratissimae nominibus, quibus supra, supplico, velit collaterali suo consilio committere, quod cognitionem praetensorum delictorum remittat ipsis serenissimis regibus et illorum officialibus iuxta tenorem dictorum privilegiorum. Quod in hoc observentur privilegia, prout illis antea usi sunt, et si iuxta illorum formam dictae causae sint remittendae, remittantur. Saepe etiam questus sum nominibus, quibus supra, quod cum serenissima domina mea regina Poloniae post mortem illustrissimae olim dominae Isabellae de Aragonia matris suae desideratissimae ut heres universalis in omnia illius bona relicta legitime successisset, officiales Maiestatis Vestrae Sacratissimae se in illius feudum Montiserici nominatum nullo iuris ordine servato intromiserunt partemque eius maiorem acceperunt paper damaged⌈[nt]nt paper damaged⌉ et usurparunt ac in duobus milibus ducatorum deteriorarunt ipsius paper damaged⌈[sius]sius paper damaged⌉ feudi condicionem, prout liquidissime probari potest, proinde cum id minus iuste fiat et cum magno ipsorum serenissimorum regum praeiudicio ac detrimento, Sacratissimae Maiestati Vestrae supplico, velit sub favorabili forma collaterali suo consilio mandare, quo ipsi paper damaged⌈[si]si paper damaged⌉ serenissimi reges in istiusmodi Montiserici possessionem in integrum restituantur, quemadmodum mater illorum illustrissima olim domina dux Mediolani, dum erat in vivis, tenebat et possidebat. Quod si deinde quisquam ius aliquod super eo feudo habere praetendit, fiat id, quod iuris est. Fiant litterae iustitiae in bona forma.
Conqueruntur etiam per me serenissimi reges mei Maiestati Vestrae Sacratissimae, quod impediuntur in possessione ac observatione privilegiorum suorum antiquorum illustrissimae olim dominae duci matri eorum concessorum ac denuo per Maiestatem Vestram Sacratissimam confirmatorum, praesertim in cognitione secundarum et tertiarum causarum criminalium
Fiant litterae observatoriae privilegiorum in ampliori forma sublatis abusibus.
Iniunxerunt etiam mihi serenissimi reges mei deferre in Sacratissimae Maiestatis Vestrae notitiam illustrissimam olim dominam ducem Mediolani matrem eorum, cum in extremis laboraret et, ut fit morituris, non satis sibi constans esset, ad condendum testamentum leaf deeply bound⌈[um]um leaf deeply bound⌉, quo impulsores
evaderet, ab illis fuisse circumventam Ex quinto articulo matrimonii regum Poloniae per illustrissimam olim dominam Mediolani ducem matrem illorum confectum.
Quam quidem dominam Bonam et eius successores, ut supra pollicetur, ipsa illustrissima Isabella ordinare et instituere, sicuti nunc ordinat et instituit, universales heredes omnium bonorum suorum, tam feudalium, quam burgensaticorum, tam mobilium, quam stabilium, ita quod ipsorum
stabilium, quocumque nomine appellatorum, neque totum neque partem aliquam, cuiuscumque modi sit, possit vendere, donare, ad pias causas relinquere, neque ullo alio modo alienare sine expresso consensu et bona voluntate, tam ipsius illustrissimae dominae Bonae, quam ipsius serenissimi regis eius coniugis, sed tantum de annuis praedictorum bonorum reditibus liceat ipsi illustrissimae dominae
Ex hac ultima clausula linea subducta illi, quorum ingenio et opera testamentum hoc est conditum, asserunt illustrissimam olim dominam
ducem de proventibus status Barensis etiam post mortem suam testandi facultatem habuisse. Quod si sic deberet intelligi, etiam serenissimos reges meos hoc modo per indirectum exheredare potuisset impositis annua leaf deeply bound⌈[a]a leaf deeply bound⌉tim magnis perpetuarum obligationum summis, quae valorem ipsorum etiam bonorum excederent. Quod esset ex diametro ipsis capitulis matrimonialibus contrarium et ab omni prorsus ratione atque a sanguinis necessitudine inter olim illustrissimam dominam ducem et serenissimos reges meos alienum, neque fui leaf deeply bound⌈[i]i leaf deeply bound⌉sset serenissimorum regum meorum ea in re assensus, ut in eodem capitulo exprimitur, necessarius, quem illa, dum in vivis ageret, aliquoties requisivit, et quia se ad magnam extendebat summam, non obtinuit. Quam ob rem serenissimi reges mei per me Maiestatem Vestram Sacratissimam plurimum rogant atque obtestantur, dignetur pro sua in
omnes aequitate et prudentia incomparabili hunc articulum benigniter perpendere illumque sic interpretari, Fuit alias huic petitioni congrue responsum, non enim decet maiestatem caesaream merita aut dubia causarum inauditis partibus, quarum interest, decidere aut interpretari. Sed fiant super iis litterae iustitiae in bona forma.
Alia memorialia, quae novissime dedi, cum sint magis recentia, iterum recensere duxi supervacaneum, et quia ista abhinc ante octo menses sunt per me praesentata una cum binis litteris serenissimorum regum meorum et relationibus a me aliquoties coram factis, super quibus hactenus nullum responsum habere potui, Maiestas Vestra Sacratissima, his Non cadit hic responsio. Serenissimorum regis et reginae Poloniae etc. leaf deeply bound⌈[c.]c. leaf deeply bound⌉ orator | ||||||||||||||||||||
11 | IDT 339 | ![]() ![]() | ||||||||||||||||||
Manuscript sources:
| ||||||||||||||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Exemplum supplicationis Sacratissima Caesarea et Catholica Maiestas Cum tandem Maiestas Vestra Sacratissima confirmavit decretum suum hactenus non observatum, quod ante viginti menses in sublatione sequestri status Barensis tulit , hoc videlicet de verbo ad verbum hic annotavi paper damaged⌈[vi]vi paper damaged⌉: Quod castrum Barense eius qualitate et importantia inspecta donec aliter sit cognitum, custodiatur nomine et impensis ipsius serenissimae reginae Poloniae, pro qua custodia teneatur prius dicta serenissima regina deputare castellanum nobis fidum et gratum, qui antequam castrum praedictum ad manus eius tradatur in ipsiusque officii adeptione iurare et promittere teneatur. Quod si causa cognita decisum et determinatum fuerit, ipsum castrum cum suis pertinentiis eidem serenissimae reginae non pertinere seu per sententiam illius proprietas seu possessio alteri adiudicata fuerit, idem castellanus dictum castrum cum pertinentiis in exsecutionem iudicati relaxabit illi vel illis, quibus dictum castrum, ut praemittitur, adiudicatum fuerit. Supplico itaque Maiestati Vestrae Sacratissimae paper damaged⌈[Sacratissimae]Sacratissimae paper damaged⌉, ut hoc idem decretum, sic ut iacet in forma, observari et in exsecutionem deduci committat ac serio demandet. Et ne circa electionem castellani aliqua suboriri possit nova difficultas, dig paper damaged⌈[ig]ig paper damaged⌉netur Maiestas Vestra Sacratissima consentire, quod nobilis Ludovicus Poczotus, qui prius per illustrem viceregem inter quinque viros patricios regni Neapolitani illi nomine serenissimae dominae reginae praesentatos pro castellano fuerat susceptus, hic etiam coram Maiestate Vestra Sacratissima praesente adhuc vicerege pro castellano constituatur et ad nihil aliud astringatur, quam ad id, quod in decreto Maiestatis Vestrae Sacratissimae super descripto est expressum, rem priori suae voluntati et sententiae, quam in his mutare non solet, et iustitiae dignam factura etc. | ||||||||||||||||||||
12 | IDT 174 | ![]() ![]() | ||||||||||||||||||
Manuscript sources:
| ||||||||||||||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Pro regibus Poloniae Sacratissima Caesarea et Catholica Maiestas. De adoha Supplicatum fuit multoties ex parte serenissimorum dominorum principum nostrorum regis et reginae Poloniae etc. pro adoha status Barensis non solvenda per ipsos, quemadmodum non solvebatur neque petebatur ab olim illustrissima Isabella eorum matre, dum vixit, tum ob id, quod de sanguine regum Aragoniae fuerat et ipsi regi catholico plurimum meruerat, tum quod status ille numquam antea fuit taxatus nec connumeratus aut descriptus inter adohandos in quinternionibus camerae summariae, sicut alii omnes etc. Minus hoc umquam illi matri intimatum erat, sicut solet intimari singulis baronibus tempore impositionis eiusmodi adohae in cedulionibus etc. Et quia semper responsum fuit per Sacratissimam Maiestatem Vestram, quod vellet se prius super his informari a suo collaterali concilio, et tunc se nobis responsuram obtulit. En iam nunc concilium collaterale misit Vestrae Sacratissimae Maiestati informationem et consultationem suam in scriptis obsignatam, qua mediante et habito respectu leaf deeply bound⌈[u]u leaf deeply bound⌉ ad capitula introcontenta decernat Sacratissima Maiestas Vestra, quidquid illi visum fuerit. Et omnia acceptabunt et patienter reges nostri, qui ob hanc paucam adoham toties nolunt suspendi. Et si eam non merentur benevolenciam leaf deeply bound⌈[m]m leaf deeply bound⌉, quod remitteretur, mereantur saltem mentis Maiestatis Vestrae declaratoriam, ut deinceps leaf deeply bound⌈[eps]eps leaf deeply bound⌉ cessaret omnis impetitio. Caesarea maiestas, ut gratificetur serenissimae reginae Poloniae, remittit ei, quicquid debetur, aut deberi posset praetendi regiae curiae ex ... illegible⌈...... illegible⌉ adoha pro tempore illustrissimae ducissae serenitatis suae matris. De defensis Supplicatum, quo fuit Sacratissimae Maiestati Vestrae nomine, quo supra, pro quibusdam defensis Montis Serici, quas mater olim eorum, dum vixit, vigore sui perpetui privilegii pacifice possedit usque ad diem obitus sui et post mortem eius penden(te) sequestro paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ illius status, occupavit easdem defensas curia et intromisit in easdem iumenta regia, et ita ademit par regibus nostris quartam aut quintam partem feudi non vocatis nec auditis ipsis, pendenteque hac occupatione paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉. Supplicatum fuit de remedio et tunc commissa<> fuit ibidem causa etc. Sed cum nil agat in se ipsum, noluerunt reges mei litigari cum fisco Sacratissimae Maiestatis Vestrae super his paucis, quae non excedunt 800 ducatos in fructibus annuis paper damaged⌈[is]is paper damaged⌉, de quibus et Maiestas Vestra parvam immo nullam habet utilitatem. Et ita remitti petierunt et obtinuerunt causam ipsam cum toto negotio ad Vestram Maiestatem paper damaged⌈[Maiestatem]Maiestatem paper damaged⌉, quae visa informatione et consultatione sui collateralis concilii et habito respectu paper damaged⌈[ctu]ctu paper damaged⌉ ad capitula introcontenta, decernat, quidquid illi visum fuerit. Quod si etiam contra privilegium eorum et possessionem maternam iure vel paper damaged⌈[vel]vel paper damaged⌉ non iure eos dictis defensis privabit, saltem habito digno respectu ad servitia et impensas infrascriptas tempore belli in servitio Sacratissimae Maiestatis Vestrae paper damaged⌈[Vestrae]Vestrae paper damaged⌉ praestitis, easdem eis denuo concedere dignabitur, attento modico valore ac parva vel minima earum utilitate ac maximis damnis per eos in eorum statu Barensi passis, in quorum comparatione haec minima reputarent paper damaged⌈[rent]rent paper damaged⌉ et t(ame)n eam gratiam pluris facerent, quam ipsa res valeat. Viso et concluso processu, si decretum fuerit id caesari pertinere paper damaged⌈[ere]ere paper damaged⌉, maiestas sua quicquid commode fieri poterit, faciet. Praeterea nomine, quo supra, proposita erant et probata coram concilio collaterali multa damna et impensae tempore belli Gallici in eo statu pro servitio Sacratissimae Maiestatis Vestrae factae excedentes ducatorum milia quinquaginta, prout in consulta, ad quam habeatur relatio et adhuc pro media parte non est factus comp<u>tus paper damaged⌈[us]us paper damaged⌉. Pro quibus omnibus reges nostri nihil aliud petunt a Maiestate Vestra, quam solam gratitudinem et benevolentiam, nec non quasdam poenas seu compositiones pecuniarias ab eorum vasallis tempore olim sequestrati status per fiscum Sacratissimae Maiestatis Vestrae exactas, et cum fructibus sequestratis depositas. De quibus adhuc es non est definitum, cui debeantur. Et licet Sacratissima Maiestas Vestra suas dederit iam litteras, quarum tenor infra, quod reddantur istae compositiones fisco regum nostrorum, quia sunt fructus iurisdic<t>ionis eorum, illi tamen praetendunt crimen laesae maiestatis, quod ipsi vasalli excesserunt contra certos curiae servitores et ita dicunt dictas compositiones spectare ad cameram. Et adhuc etiam de aliis fructibus sequestratis non fuit facta plena ratio. Dignetur Sacratissima Maiestas Vestra has compositiones donare et t written over q⌈qtt written over q⌉am de illis, quam omnibus fructibus tempore sequestri perceptis plenam rationem facere et deducto relevio et oneribus residuum, quod remanebit, fisco regum nostrorum reddere mandare, partim de iustitia, partim de gratia, quo ad compositiones, de quibus adhuc non est definitum, cui debeantur. Scribatur consilio Neapolitano, ut caesarem de his informet, de quibus maiestas sua nullam habet informationem. Insuper petitur nomine, quo supra, ut in supplementum compensationis istorum damnorum concedere dignaretur eis Sacratissima Maiestas Vestra quandam iurisdic<t>ionem tantum criminalem oppiduli parvi Cisternino in terra Hydrunti, qua privati sunt cives et communitas Monopolien(se)s or Monopolien(si)s⌈Monopolien(se)sMonopolien(se)s or Monopolien(si)s⌉ ob rebellionem etc. et concessa fuit haec iurisdic<t>io cuidam nobili Fonseca, quam ille nunc possidet paper damaged⌈[et]et paper damaged⌉ ad arbitrium et beneplacitum Sacratissimae Maiestatis Vestrae, salva iurisdictione civili, quam possidet episcopus Monopoliensis. Quod superinscribed⌈dd superinscribed⌉ quidem oppidum est ruinatum et non paper damaged⌈[on]on paper damaged⌉ excedit CCC-ta focularia, et proventus annui huiusmodi iurisdic<t>ionis criminalis non excedunt ducatos CC-tos. Caesar nihil adhuc statuit de rebus rebellium. Ubi tum statuetur, non erit immemor serenissimae reginae. Ultimo, nomine quo supra propositae et probatae fuerunt coram collaterali concilio certae summae pecuniariae, quae regibus nostris a Caesarea Sacratissima Maiestate Vestra debentur. Et primum tria milia illustri Alarconi capitaneo generali felicissimi exercitus Sacratissimae Maiestatis Vestrae pro servitio eiusdem in sustentando et manutenendo dicto exercitu per thesaurarium Barensem praestita. Item duo milia similiter comiti Borelli pro simili necessitate concessa, de quibus factus fuit introitus in <computo> praesentato in camera summaria. Item illa duo milia per Maiestatem Vestram regibus meis, in quibuscumque proventibus suis ducatus Bari et principatus Rossani donata, quales proventus nullos ibi habet Sacratissima Maiestas Vestra praeter solam adoham et donativa, quando imponuntur. Et illa adoha hactenus de ducatu Barensi et principatu Rossani non est exacta sed suspensa per collaterale concilium usque ad Maium proximum, ut interea Sacratissima Maiestas Vestra declaret in praemissis voluntatem suam, attentis istis liquidis summis et unde alias repeti deberent vel possent. Scribatur consilio collaterali, ut facto computo de his quae deberi praetenduntur, quicquid id erit, deducatur ex quibusvis pecuniis de ducatu Barrensi regiae curiae perventuris. Serenissimi domini reges nostri non petunt nec exigunt has pecuniarum summas restitui fisco suo in prom<p>tis et paratis pecuniis, ne videantur gravare cameram Sacratissimae Maiestatis Vestrae, sed tantum petunt haec excomputari de adohis ultimis impositis vel imponendis tempore eorum possessionis, quae nondum sunt exactae. Quod magis est iustitiae, quam gratiae, nam omni iure et aequitate admittitur debitorum compensatio. Quod si Sacratissima Maiestas Vestra multis nunc occupata differret expeditionem istorum, saltem dignetur prorogare et suspendere exactionem illius adohae usque ad decisionem suam in praemissis. Attento, quod concilium suum collaterale suspendit eandem ad Maium proximum, ut interea Maiestas Vestra declaret mentem suam. Orator regum Polon<i>ae. | ||||||||||||||||||||
13 | IDT 313 | ![]() ![]() | ||||||||||||||||||
Manuscript sources:
| ||||||||||||||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacratissima Caesarea et Catholica Maiestas M Supplicatio seu memoriale a Dantisco caesari datum. Sacratissima Caesarea Maiestaset Catholica Maiestas Cum superiori die Sacratissima Maiestas Vestra reverendo domino Valtero de Cronenberg ad eius postulationem, ut magistro electo, terras, quas ordo fratrum Theutonicorum in Germania, Italia et eas, quas in Prussia novissimus istius ordinis magister habuit, in feudum concesserit praeter usum et veterem morem ab imperatoribus observatum, qui magnis magistris terras, quas in Prussia possidebant, numquam prius in feudum conferre sunt soliti, visum mihi est non abs re, si forsan Sacratissima Maiestas Vestra non satis bene fuerit instructa, paulo altius hoc negotium repetere. Cum ordo iste primum Hierosolimis ad hospitalitatem pauperum fuisset institutus et successu temporis, multis bona sua ad pauperum alimoniam conferentibus auctus, hincque post Ptolemaidis in Syria amissionem in Germaniam delatus, Conradus Mazoviae dux contra rebelles Prutenos, qui tunc erant infideles, quosdam istius ordinis fratres anno domini 1231 in auxilium vocavit illisque Culmensem et Lubauiensem terram in Prussia sub ea condicione donavit, quod si reliquam Prussiae partem conquirerent, facta secum aequa divisione ex priore donatione cederent. Cum a duce Mazoviae adiuti quaedam castra in ripa Istulae posuissent et in dies felicius eis contra hostes omnia evenirent, obliti, quod <donatione> cedere et quod conquisita ex aequo dividere cum duce deberent, ad arma paulo post fuerat deventum, quae durarunt, cum reges Poloniae ablata semper repeterent usque ad haec tempora cum novissimo magistro. Adegerunt tamen reges Poloniae istius ordinis magistros in istis 300 annis non semel, ut eas terras in Prussia, quas illis ex pactis reliquerant in feudum, ab eis praestito homagio acciperent, quod aliquotiens factum est, et novissimis temporibus anno 1479 a magno magistro Martino Treslar(!), et post illum anno 1497 a magistro Ioanne de Tiffen superinscribed in place of crossed-out n⌈nnn superinscribed in place of crossed-out n⌉, et paulo ante ab isto, qui fuit nuperrime, et nemo umquam magistrorum Prussiae ea, quae in Prussia possederat, a praedecessoribus Sacratissimae Maiestatis Vestrae in feudum suscepit. Quod igitur in notitiam Sacratissimae Maiestatis Vestrae deducendum existimavi, quo ista apud se accuratius reputaret et non permitteret serenissimo domino meo regi Poloniae, cuius antecessores et ipse verum se semper omnium terrarum Prussiae dominum et heredem scripsit, ea in re gravamen aut praeiudicium fieri.
Quod
spectat illustrissimum dominum Albertum marchionem Brandenburgensem
ducem in Prussia, qui ab adversariis suis coram Sacratissima
Maiestate Vestra traductus esse fertur, quod habitum ordinis
reliquerit, id ego defendendum, cum mihi commissum non sit, non
suscipio. Sed est quidam consiliarius, ab eo huc Recensui etiam heri Sacratissimae Maiestati Vestrae, quo pacto reverendissimus dominus electus archiepiscopus Rigensis illustrem dominum Vilhelmum marchionem Brandenburgensem ob multos respectus et rationabiles causas cum consensu capituli et totius nobilitatis in coadiutorem sibi receperit, supplicando, ut ad eam coadiutoriam Sacratissima Maiestas Vestra clementer consentire et ad serenissimum dominum nostrum commendaticias suas pro utriusque confirmatione impetranda non gravate dare velit. Quod etiam per me serenissimus dominus meus, qui hoc mihi iniunxit, summopere rogat pro ipso domino marchione nepote suo apud Sacratissimam Maiestatem Vestram ex animo intercedendo. Qua in re Sacratissima Maiestas Vestra sibi serenissimum dominum meum non vulgariter devinciet. | ||||||||||||||||||||
14 | IDT 227 | ![]() ![]() | ||||||||||||||||||
Manuscript sources:
Prints:
| ||||||||||||||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacra Caesarea et Catholica Maiestas.
Superioribus diebus Bruxellis secunda die Septembris
praeteriti Serenissimae Maiestati Vestrae
nomine serenissimi domini
mei superinscribed, in the hand of other⌈meimei superinscribed, in the hand of other⌉
regis Poloniae exposui, quomodo ante aliquot tunc menses
ill(ustris) or ill(ustrissimus)⌈ill(ustris)ill(ustris) or ill(ustrissimus)⌉
princeps Albertus marchio Brandenburgensis
dux in Prussia ex sorore
serenissimi domini mei nepos monitorio poenali ratione terrarum
Prussiae ad instantiam administratoris designati ordinis Teutonicorum
peremptoria citatione fuerat ad iudicium camerae imperialis evocatus,
ut intra octo septimanas terras Prussiae illi a serenissimo domino
meo in feudum datas, sub poena banni administratori ordinis
restitueret vel elapsis octo septimanis intra nonaginta dies
compareret propositurus iustas causas, cur ad eam restitutionem non
teneatur et quod igitur serenissimus dominus meus
ill(ustri) or ill(ustrissimo)⌈ill(ustri)ill(ustri) or ill(ustrissimo)⌉
domino
duci in Prussia vigore superioritatis suae prohibuerit ratione
terrarum Prussiae et feudi super his concessi in iudicio camerae
comparere et respondere, cum ad id pro susc in the other hand, written over p⌈pcc in the other hand, written over p⌉ep in the other hand, written over c⌈cpp in the other hand, written over c⌉to
a serenissimo domino meo feudo minime teneatur, quandoquidem ipsum
dominum ducem in Prussia serenissimus dominus meus ut nepotem et
principem regni sui iure feudi, quod illi in terris suis Prussiae
concessit, defendendum et pro eo respondendum susceperit. Dixique
praeterea Sacratissimae Maiestati Vestrae
et quemadmodum alia supra
enumerata in scriptis dedi serenissimum dominum meum regem Poloniae
paratum esse semper iustis rationibus et causis sufficientibus contra
adversariorum impetitiones iustitiam et iura sua, quae ad terras
Prussiae praedecessores serenitatis eius et ipsa cum suis
successoribus habuit semper et est habitura, demonstrare atque ex
omni parte Deo bene
Ad ista mihi Sacratissima Maiestas Vestra
responderi et serenissimo
domino meo rescribi iussit negotium hoc spectare ad imperium, cuius
eo tempore conventus in Spira fuerat institutus et quod ibidem
Sacratissima Maiestas Vestra
datura esset operam, ut
omnia ea fierent, quae iuribus et iustitiae mere
serenissimi regis mei convenirent seque serenissimo domino meo nulla
in re praeiudicaturam, sed quantum posset, gratificaturam. Cum autem
Spirensis conventus exspirasset, interea quo iste conventus
Ratisbonae institutus esset, iudicium camerae in causa ad instantiam
administratoris processit et in vim contumaciae
ill(ustrem) or ill(ustrissimum)⌈ill(ustrem)ill(ustrem) or ill(ustrissimum)⌉
dominum
ducem in Prussia, sic a serenissimo domino meo, ne compareret,
prohibitum omnesque illi adhaerentes et faventes cum absolutione
subditorum serenissimi domini regis mei a debito et iuramentis in
mense Ianuario novissime praeterito bannitum declaravit et litteris
suis per imperium sic bannitum publicavit Et cum iam in nonum usque annum apud Sacram Maiestatem Vestram a serenissimo domino meo orator fuerim et tandem ab eius serenitate facultatem ad patriam et ad oviculas meas redeundi impetraverim Sacrae Maiestati Vestrae humiliter supplico, ut me tam benigno et pleno responso super his et aliis, quae in scriptis dedi, cum gratia sua clementer a se dimittere dignetur. Ubicumque et quodcumque futurus sum, semper futurus sum Sacrae Maiestatis Vestrae dedittissimus ac devotissimus famulus et capellanus Orator Poloniae | ||||||||||||||||||||
15 | IDT 233 | ![]() ![]() | ||||||||||||||||||
Manuscript sources:
Prints:
| ||||||||||||||||||||
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacra Caesarea et Catholica Maiestas.
Quanta fuerunt merita ill(ustrissimae) olim <praeclar>(issimae) memoriae dominae Isabellae de Aragonia ducis Barii et principis Rossani, <> matris serenissimae dominae meae reginae Poloniae, quibus serenissimo quondam <praeclarissimae> memoriae regi catholico, avo S(acrae) Maiestatis Vestrae, longe fuit carissima et hinc ab omnibus in magna auctoritate habita, cum et S(acrae) Maiestati Vestrae et toti Italiae, nedum Regno Neapolitano, sin<t> manifesta, supervacaneum duxi illa ad praesens recensere
, unde illa ab serenissimo avo S(acrae) Maiestatis Vestrae atque etiam ab eadem Maiestate Vestra omnium privilegiorum et dominiorum suorum obtinuit confirmationem, conservationem et usque ad dies vitae suae ultimos quietam pacificamque possessionem. In qua quidem <> mortem filiam suam serenissimam dominam meam post se non parvo tempore reliquit sine quo<>vis impedimento, quo<u>sque S(acra) Maiestas Vestra, licet non esset dubium seu differentia de legitimo feudi successor<e>, statum Barensem cum omnibus ad illum spectantibus capi iussisset in sequestrum, quod deinde, cum causa non esset, cur duraret ulterius post datam investituram, S(acra) Maiestas Vestra relaxari et solvi mandavit, quo fa<c>to status Barensis et omnia ad illum spectantia rursus sub dicionem et potestatem serenissimae dominae meae redierunt praeterquam una defensa Sancti Laurentii dicta in Monte Serici, quam contra iura et privilegia serenissimae dominae meae fiscus et regia curia S(acrae) Maiestati<s> Vestrae in regno Neapolitano hucusque in gravi detrimento serenissimae dominae meae retinuit et in usus suos reservavit. Cum tamen illam defensam cum dominio Montiserici mater serenissimae dominae meae per excambium cum felicissimae recordationis rege catholico factum, ratione cuius illa catholicae eius maiestati quasdam alias terras dedit, pacifice et sine quovis impedimento usque ad mortem tenuit et possedit sicque etiam Caesarea maiestas ut serenissima domina regina agnoscat optimum animum, quem habet erga suam serenitatem, hanc defensam ad se spectantem, ut indicatum est eidem, libenter et gratiose concedit, ut ea utatur quemadmodum illustrissima eius mater quam diu vixit utebatur absque nullo impedimento. Valde(siu)s. Supplicavi etiam nomine serenissimae dominae meae S(acrae) Maiestati Vestrae superioribus diebus Gandavii in Flandria pro bonis iam rebellium declaratorum Elegii Marre de Barulo, cui mater serenissimae dominae meae debuit quinque milia ducatorum et Nicolai Mariae <C>arazoli marchionis Castellanetae, cui etiam in quattuor milibus ducatorum fuerat obligata, de quibus serenissima domina mea quotannis non<>gentos solvit ducatos, <u>t S(acra) Maiestas Vestra hoc debitum novem milium ducatorum confiscatorum serenissimae dominae meae remitteret et ex pensione non<>gentorum ducatorum clementer absolveret. Ad quod tum mihi fuit a Sacra Maiestate Vestra responsum, quod ea in re vellet informari, nondum tamen hos duos in crimine laesae maiestatis esse damnatos, quam primum vero per commissarios, quos <Sacra> Maiestas Vestra his de rebus Neapolim tunc mittere decreverat, de illorum rebellione constaret, S(acram) Maiestatem Vestram ex benivolentia sua erga serenissimam reginam meam omne id, quod possibile esset, facturam.
Cum autem iam pridem isti duo rebelles s<int> reperti et ego toties ea de re S(acram) Maiestatem Vestram commonerim illique supplicaverim et hucusque S(acra) Maiestas Vestra mentem suam super hac petitione declarare distulerit, S(acrae) Maiestati Vestrae iterum atque iterum humiliter supplico, dignetur serenissimam dominam meam ex huiusmodi pensione non<>gentorum ducatorum absolvere et in signum remunerationis eam summam, ut praemittitur, ob multa Caesarea maiestas concedit serenissimae reginae quicquid iuris fiscus regius in his habet, dummodo alteri non sit concessum hactenus. Vald(esiu)s. Benemeriti, est ut in adagio, petere solent confidentius, quod fit, quod serenissima domina mea facta audentior pro affectu, quem habet inserviendi S(acrae) Maiestati Vestrae, speciatim quem gerit erga serenissimum dominum Romanorum regem Hungariae Boemiae etc., fratrem S(acrae) Maiestatis Vestrae, quo illa ipsius serenissimi Romanorum regis magno studio et amore res et negotia apud serenissimum dominum meum Poloniae regem coniugem suum tractat et promovet semper et quo omnibus benivolentia et gratia S(acrae) Maiestati<s> Vestrae erga eandem serenissimam dominam meam, quam illa maximi facit, fiat perspectior, mihi iniunxit, ut eius nomine S(acrae) Maiestati Vestrae impense supplicarem, quatenus placeret S(acrae) Maiestati Vestrae serenissimae dominae meae unam de dohanis Trani vel Monopoli concedere, quo illam singulis annis ad dies vitae eius percipere posset in tantarum expensarum recomp Cum hi reditus ad regiam cameram spectent sintque alias adeo exhausti, ut ne ordinarios quidem sumptus sustinere queant, non posset caesarea maiestas in hoc gratificari serenissimae dominae reginae, quae in omnibus aliis rebus, quandocumque se dederit occasio, quam libentissime factura est. Vald(esiu)s. Superioribus annis, cum status Barensis ad instantiam illustrissimi domini Francisci ducis Mediolani causa indicta neque vocat<a> serenissima domina mea acceptus fuerat in sequestrum et deinde a Sacra Maiestate Vestra legitime relaxatus, condicio una in litteris relaxationis in favorem ipsius illustrissimi ducis concernens arcem Barensem fuit reservata, quod scilicet serenissima domina mea personam gratam et fidelem S(acrae) Maiestati Vestrae in castellanum deputaret, qui <ante>quam custodiam castri susciperet, iurare deberet, quod si decerneretur statum Barensem cum his, quae ad illum spectant, ad serenissimam dominam meam iure non pertinere, ut idem castellanus sic deputatus castrum hoc in manus illius, cui status Barensis adiudicatus foret, cederet et resignaret.
Cum autem clarum est illustrissimum dominum ducem super eo statu In his, quae ad ill(ustrem) ducem Mediolani spectant, caesarea maiestas nil posset concedere aut statuere eo inaudito. Quod autem ad praefectum castri Barensis, quamquam caesarea maiestas sibi certo pollicetur serenissimam dominam reginam tum in ea, tum in aliis rebus omnibus ea facturam, quae ad conservationem illius regni sub caesarea maiestate pertinere iudicabit, attamen cum ipsa tanto intervallo ab eo regno disiuncta sit, ut non satis pernoscere possit, quinam fuerint fideles et qui ab fide aberraverit, fierique posset, <u>t arci maximi momenti praeficeret hominem caesari parum acceptum, existimans eum fidelissimum, nollet caesarea maiestas ea in re quicquam immutare, adveniente tamen casu libenter annuet, ut omnia arbitrio suae serenitatis fiant, cum sibi persuadeat caesar eam nihil facturam, quae non in rem suae maiestatis esse videatur. Vald(esius). |