Tekst #174
Memorial of Ioannes Dantiscus submitted do the Emperor Charles V von Habsburg on behalf of the King Sigismund I Jagiellon and of the Queen Bona Sforza, with inserted replies from the Secretary of the Emperor, Alfonso de Valdés[Mantua] [shortly before 1530-04-19]
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1 |
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Pro regibus Poloniae
Sacratissima Caesarea et Catholica Maiestas.
De adoha
Supplicatum fuit multoties ex parte serenissimorum dominorum principum nostrorum regis et reginae Poloniae etc. pro adoha status Barensis non solvenda per ipsos, quemadmodum non solvebatur neque petebatur ab olim illustrissima Isabella eorum matre, dum vixit, tum ob id, quod de sanguine regum Aragoniae fuerat et ipsi regi catholico plurimum meruerat, tum quod status ille numquam antea fuit taxatus nec connumeratus aut descriptus inter adohandos in quinternionibus camerae summariae, sicut alii omnes etc. Minus hoc umquam illi matri intimatum erat, sicut solet intimari singulis baronibus tempore impositionis eiusmodi adohae in cedulionibus etc.
Et quia semper responsum fuit per Sacratissimam Maiestatem Vestram, quod vellet se prius super his informari a suo collaterali concilio, et tunc se nobis responsuram obtulit. En iam nunc concilium collaterale misit Vestrae Sacratissimae Maiestati informationem et consultationem suam in scriptis obsignatam, qua mediante et habito respect[u] ad capitula introcontenta decernat Sacratissima Maiestas Vestra, quidquid illi visum fuerit. Et omnia acceptabunt et patienter reges nostri, qui ob hanc paucam adoham toties nolunt suspendi. Et si eam non merentur benevolencia[m], quod remitteretur, mereantur saltem mentis Maiestatis Vestrae declaratoriam, ut deinc[eps] cessaret omnis impetitio.
Caesarea maiestas, ut gratificetur serenissimae reginae Poloniae, remittit ei, quicquid debetur, aut deberi posset praetendi regiae curiae ex adoha pro tempore illustrissimae ducissae serenitatis suae matris.
De defensis
Supplicatum, quo fuit Sacratissimae Maiestati Vestrae nomine, quo supra, pro quibusdam defensis Montis Serici, quas mater olim eorum, dum vixit, vigore sui perpetui privilegii pacifice possedit usque ad diem obitus sui et post mortem eius pendente sequestr[o] illius status, occupavit easdem defensas curia et intromisit in easdem iumenta regia, et ita ademit regibus nostris quartam aut quintam partem feudi non vocatis nec auditis ipsis, pendenteque hac occupation[e]. Supplicatum fuit de remedio et tunc commissa <> fuit ibidem causa etc.
Sed cum nil agat in se ipsum, noluerunt reges mei litigari cum fisco Sacratissimae Maiestatis Vestrae super his paucis, quae non excedunt 800 ducatos in fructibus annu[is], de quibus et Maiestas Vestra parvam immo nullam habet utilitatem. Et ita remitti petierunt et obtinuerunt causam ipsam cum toto negotio ad Vestram [Maiestatem], quae visa informatione et consultatione sui collateralis concilii et habito respe[ctu] ad capitula introcontenta, decernat, quidquid illi visum fuerit.
Quod si etiam contra privilegium eorum et possessionem maternam iure [vel] non iure eos dictis defensis privabit, saltem habito digno respectu ad servitia et impensas infrascriptas tempore belli in servitio Sacratissimae Maiestatis [Vestrae] praestitis, easdem eis denuo concedere dignabitur, attento modico valore ac parva vel minima earum utilitate ac maximis damnis per eos in eorum statu Barensi passis, in quorum comparatione haec minima reputa[rent] et tamen eam gratiam pluris facerent, quam ipsa res valeat.
Viso et concluso processu, si decretum fuerit id caesari pertin[ere], maiestas sua quicquid commode fieri poterit, faciet.
Praeterea nomine, quo supra, proposita erant et probata coram concilio collaterali multa damna et impensae tempore belli Gallici in eo statu pro servitio Sacratissimae Maiestatis Vestrae factae excedentes ducatorum milia quinquaginta, prout in consulta, ad quam habeatur relatio et adhuc pro media parte non est factus comp <u> t[us]. Pro quibus omnibus reges nostri nihil aliud petunt a Maiestate Vestra, quam solam gratitudinem et benevolentiam, nec non quasdam poenas seu compositiones pecuniarias ab eorum vasallis tempore olim sequestrati status per fiscum Sacratissimae Maiestatis Vestrae exactas, et cum fructibus sequestratis depositas. De quibus adhuc non est definitum, cui debeantur. Et licet Sacratissima Maiestas Vestra suas dederit iam litteras, quarum tenor infra, quod reddantur istae compositiones fisco regum nostrorum, quia sunt fructus iurisdic <t> ionis eorum, illi tamen praetendunt crimen laesae maiestatis, quod ipsi vasalli excesserunt contra certos curiae servitores et ita dicunt dictas compositiones spectare ad cameram. Et adhuc etiam de aliis fructibus sequestratis non fuit facta plena ratio. Dignetur Sacratissima Maiestas Vestra has compositiones donare et tam de illis, quam omnibus fructibus tempore sequestri perceptis plenam rationem facere et deducto relevio et oneribus residuum, quod remanebit, fisco regum nostrorum reddere mandare, partim de iustitia, partim de gratia, quo ad compositiones, de quibus adhuc non est definitum, cui debeantur.
Scribatur consilio Neapolitano, ut caesarem de his informet, de quibus maiestas sua nullam habet informationem.
Insuper petitur nomine, quo supra, ut in supplementum compensationis istorum damnorum concedere dignaretur eis Sacratissima Maiestas Vestra quandam iurisdic <t> ionem tantum criminalem oppiduli parvi Cisternino in terra Hydrunti, qua privati sunt cives et communitas Monopolienses ob rebellionem etc. et concessa fuit haec iurisdic <t> io cuidam nobili Fonseca, quam ille nunc possid[et] ad arbitrium et beneplacitum Sacratissimae Maiestatis Vestrae, salva iurisdictione civili, quam possidet episcopus Monopoliensis. Quod quidem oppidum est ruinatum et n[on] excedit CCC-ta focularia, et proventus annui huiusmodi iurisdic <t> ionis criminalis non excedunt ducatos CC-tos.
Caesar nihil adhuc statuit de rebus rebellium. Ubi tum statuetur, non erit immemor serenissimae reginae.
Ultimo, nomine quo supra propositae et probatae fuerunt coram collaterali concilio certae summae pecuniariae, quae regibus nostris a Caesarea Sacratissima Maiestate Vestra debentur.
Et primum tria milia illustri Alarconi capitaneo generali felicissimi exercitus Sacratissimae Maiestatis Vestrae pro servitio eiusdem in sustentando et manutenendo dicto exercitu per thesaurarium Barensem praestita.
Item duo milia similiter comiti Borelli pro simili necessitate concessa, de quibus factus fuit introitus in <computo> praesentato in camera summaria.
Item illa duo milia per Maiestatem Vestram regibus meis, in quibuscumque proventibus suis ducatus Bari et principatus Rossani donata, quales proventus nullos ibi habet Sacratissima Maiestas Vestra praeter solam adoham et donativa, quando imponuntur. Et illa adoha hactenus de ducatu Barensi et principatu Rossani non est exacta sed suspensa per collaterale concilium usque ad Maium proximum, ut interea Sacratissima Maiestas Vestra declaret in praemissis voluntatem suam, attentis istis liquidis summis et unde alias repeti deberent vel possent.
Scribatur consilio collaterali, ut facto computo de his quae deberi praetenduntur, quicquid id erit, deducatur ex quibusvis pecuniis de ducatu Barrensi regiae curiae perventuris.
Serenissimi domini reges nostri non petunt nec exigunt has pecuniarum summas restitui fisco suo in prom <p> tis et paratis pecuniis, ne videantur gravare cameram Sacratissimae Maiestatis Vestrae, sed tantum petunt haec excomputari de adohis ultimis impositis vel imponendis tempore eorum possessionis, quae nondum sunt exactae. Quod magis est iustitiae, quam gratiae, nam omni iure et aequitate admittitur debitorum compensatio.
Quod si Sacratissima Maiestas Vestra multis nunc occupata differret expeditionem istorum, saltem dignetur prorogare et suspendere exactionem illius adohae usque ad decisionem suam in praemissis. Attento, quod concilium suum collaterale suspendit eandem ad Maium proximum, ut interea Maiestas Vestra declaret mentem suam.
Orator regum Polon <i> ae.