Tekst #259
Privilege issued by Ioannes DANTISCUS & Ermland (Warmia) Chapter dla Simon HANNAUHeilsberg (Lidzbark Warmiński) 1540-11-08
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1 |
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Privilegium Simonis Hannow
Nos Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis significamus tenore praesentium quibus expedit et quorum interest universis tam praesentibus quam futuris, quod cum villa nostra Schonaw in cameratu Vartenburgensi inter campos villarum Ottendorff Tungebutten, Aldenvartemberg et Mareuendorf sita olim censualis et 35 mansos continens ab hominum memoria et ultra penitus deserta ac perpetua solitudine squalens, ita ut iam <aliquot> antecessorum nostrorum mensae episcopali nihil inde fructus obvenerit neque nostrae ac successorum nostrorum etiam mensae episcopali sub hac, qua nunc est, condicione quippiam obventurum sperari possit. Attenta itaque utilitate mensae nostrae episcopalis hoc maturo super hoc habito consilio venerabilis capituli nostri consensu ad hoc accedente eandem villam Schonaw nunc desertam in feudum erectam et commu AAWO, AK, 2, f. 26r tatam in limitibus suis et oris, quas habet antiquitusque habuit, cum indiciis maioribus et minoribus ad manum et ad collum se extendentibus publicarum stratarum indiciis intra horum bonorum limites dumtaxat exceptis cumque omni iure proprietate usu fructu et cum utilitate quibuscumque in aquis rivis lacubus nemoribus agris pratis et generaliter quibuscumque aliis ad eam villam pertinentibus usumque et emolumentum praestantibus quibuscumque honesto viro Simoni Hannow nepoti nostro ex sorore et burgrabio arcis nostrae Wartemberg intuitu servitiorum suorum nobis multipliciter praestitorum et in posterum tam nobis quam ecclesiae Varmiensi nostrae praestandorum pro ipso heredibus eius et legitimis successoribus donavimus contulimus et concessimus donamusque conferimus et concedimus iure Magdenburgensi ad utrumque sexum alias czu beiden Kunden perpetuo possidendam fruendam et in usus suos quoscumque superinscribed⌈quoscumquequoscumque superinscribed⌉ libere et sine aliquo impedimento convertendam dictumque Simonem Hannow de ea in Dei nomine infeudamus et investi<m>us per praesentes. Ratione autem huius nostrae donationis et infeudationis praefatus Simon Hannow heredes eius ac legitimi successores uno spadone et viro levibus armis iuxta morem patriae et episcopatus armato nobis et ecclesiae nostrae quoties a nobis et successoribus nostris requisiti fuerint, fideliter servire et in signum recognitionis superioris dominii unum talentum cerae cum sex denariis Culmensibus et praeterea de singulis aratris mansorum ad culturam redactorum unum modium tritici et alterum siliginis singulis annis ad diem sancti Martini episcopi pendere ac in arcem nostram reddere Vartemberg reddere insuper etiam de curia vasali (si qua istic aedificabitur) modium unum siliginis et alterum avenae plebano loco decimarum solvere sint obligati. A frumentorum tamen atralium pensione ipsum Simonem Hannow Margaritham uxorem eius legitimam ac primum et proximum eorum heredem ex gratia speciali absolvimus ipsisque ea remittimus et condonamus.
In quorum omnium fidem nostrum et capituli nostri sigilla praesentibus sunt appensa.
Datum in arce nostra Heilsperg, die octava mensis Novembris anno Domini MDXL.